Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit, quae in baptismo scilicet datur. nam Petro primum Dominus, super quem aedificauit ecclesiam et unde unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solueretur [in terris] quod ille soluisset. et post resurrectionem quoque ad apostolos loquitur dicens: sicut misit me pater, et ego mitto uos. hoc cum dixisset, inspirauit et ait illis: accipite spiritum sanctum. si cuius remiseritis peccata, remittentur illi: si cuius tenueritis, tenebuntur. unde intellegimus non nisi in ecclesia praepositis et euangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licere baptizare et remissam [*]( 18 Io. 20, 21-23. ) [*]( 1 in plaga B solida est] solacia B 2 dum exp. C fit exp. T, fidem B quasi ex quas T 4 aquae] qq C mendacis ... aqua om. C haec om. B 5 perfide C* ea om. B imaginem L 7 fidem prauam L remissa BP 8 et secundum P consequi exp. T 9 potuit om. P potuit... 1.10 sanctum om. BCLNT ei] et P 10 consequatur et signetur exp. C et s. l. add. m. 2: potuit que enim ... neutrum om. B 11 fuerat L 8. I. m. 2 14 quae] quaeque B petrum C 15 unitatis] humanitatis C 16 et om. B dedit om. B in terris] interim B, in caelis v 17 Boluisset] in terris add. v apostolus P 20 si cui B remittuntur CP\' T 21 illis P\' T, illic C\' detenueritis P 22 et] et in v, in C 23 fundantis 01 remissa BCLNP )

784
peccatorum dare, foris autem nec ligari aliquid posse nec solui, ubi non sit qui aut ligare possit aut soluere.

Nec hoc, frater carissime, sine scripturae diuinae auctoritate proponimus ut dicamus certa lege ac propria ordinatione diuinitus cuncta esse disposita nec posse quemquam contra episcopos et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui iuris et potestatis. nam et Core et Dathan et Abiron contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi licentiam sibi usurpare conati sunt, nec tamen quod inlicite ausi sunt inpune fecerunt. et filii Aaron qui alienum ignem altari inposuerunt in conspectu statim Domini indignantis extincti sunt. quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut diuina censura ulciscatur et uindicet id haereticos contra ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat ecclesiae.

Quod autem quidam dicunt eis qui in Samaria baptizati fuerant aduenientibus apostolis Petro et Iohanne tantum super eos manum inpositam esse, ut acciperent spiritum sanctum, rebaptizatos tamen eos non esse, locum istum, frater carissime, ad praesentem causam uidemus omnino non pertinere. illi enim qui in Samaria crediderant fide uera crediderant et intus in ecclesia quae una est et cui soli gratiam baptismi dare et peccata soluere permissum est, a Philippo diacono quem idem apostoli miserant baptizati erant. et idcirco qui legitimum et ecclesiasticum baptisma consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat id a Petro et Iohanne factum est, [*]( 1 nec] ne L ligare B 2 sit] possit LT quis aut T, quia ut L possit] ∗∗∗∗∗∗ T, possit aliquid v soluerint 01 3 carissime om. C 4 ordinatione ex ratione P 5 disposita ex disponaata L quam quam B contra] contra ecclesiam et B 7 chore CTv, choreb B datha T mosen NTl 8 aron LTX sibi licentiam CTv usurpare] uindicare C 9 et om. T 11 indignatis P\'T\', indignati sunt C extincti] percussi B 14 luceat Ll 15 dicunt quidam de Cv fuerunt L un corr. 17 baptizatos T 18 tamen om. T eos om. v fratros T\' carissime om. C 19 illic P qui om. B 20 samariam T\' crediderunt P fide u. crediderant om. ClL et intus] intus T 21 baptismo P1 22 misserant C, miserunt B 23 erantj enim erant P quia] qm C 24 baptismum Cv oportet T )

785
ut oratione pro eis habita et manu inposita inuocaretur et infunderetur super eos spiritus sanctus. quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in ecclesia baptizantur praepositis ecclesiae offerantur et per nostram orationem ac manus inpositionem spiritum sanctum consequantur et signaculo dominico consummentur.