Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS ET CETERI STEPHANO FRATRI S.

Ad quaedam disponenda et consilii communis examinatione limanda necesse habuimus, frater carissime, conuenientibus in unum pluribus sacerdotibus cogere et celebrare concilium: in quo multa quidem prolata adque exacta sunt. sed de eo uel maxime tibi scribendum et cum tua grauitate ac sapientia conferendum fuit quod magis pertineat et ad sacerdotalem auctoritatem et ad ecclesiae catholicae unitatem pariter ac dignitatem de diuinae dispositionis ordinatione uenientem, eos qui sunt foris extra ecclesiam tincti et apud haereticos et schismaticos profanae aquae labe maculati, quando ad nos adque ad ecclesiam quae est una uenerint, baptizari oportere, eo quod parum sit eis manum inponere ad accipiendum spiritum sanctum, nisi accipiant et ecclesiae baptismum. tunc enim demum plene sanctificari et esse filii Dei possunt, si sacramento utroque nascantur, cum scriptum sit: nisi quis natus fuerit ex aqua et spiritu, non potest introire in regnum Dei. inuenimus enim in actis apostolorum hoc esse ab apostolis custoditum et salutaris fidei ueritate seruatum, ut cum in domo Corneli centurionis super ethnicos qui illic aderant fidei calore feruentes, in Dominum [*]( 17 Io. 3, 5. ) [*]( Epist. LXXII. — Incipit ad Stephanum de (add. B: rebaptizandis sententia) concilio BELNQ. — 3 disponda L et] et a E consilii. Q (consiliis M) examinationem limandam B 4 frTkmi L 5 plnrimis B 6 ezacta LN, transacta BEQv de ea E1, deo Q 7 et] est et Ml (et APQ) conferre cum B 9 et otn. BLN de OM. B 10 ueniente. Eos B ■ aint EQv 12 ad quae ad L, adq. E 13 una est BEQo uenerit L 15 enim om. B plenae Q, plane B 16 fili Q \' dei om. B utruq. E nascuntur B . 17 renatus Bv spu sco E 18 in regnum] regna B enim] enim etiam EQv, etiam B 19 actus E esse] et B 20 ut cum] uisum LN 21 ethicos L calorem Q feruentes et EQv dno LN )

776
toto corde credentes descendisset spiritus sanctus. quo adimpleti uanis linguis Deum benedicerent, nihilo minus tamen beatum apostolum Petrum diuini praecepti adque euangelii memorem praecepisse ut baptizarentur idem illi qui iam fuerant sancto spiritu pleni, ut nihil praetermissum uideretur quo minus per omnia diuini praecepti adque euangelii legem apostolica magisteria seruarent. baptismum autem non esse quod haeretici utuntur nec quicquam apud eos qui Christo aduersantur per gratiam Christi posse proficere diligenter nuper expressum est in epistula quae ad Quintum collegam nostrum in Mauretania constitutum super ea re scripta est, item in litteris quas collegae nostri ad coepiscopos in Numidia praesidentes ante . fecerunt, cuius utriusque epistulae exempla subdidi.

Addimus plane et adiungimus, frater carissime, consensu et auctoritate communi, ut etiam si qui presbyteri aut diaconi uel in ecclesia catholica prius ordinati fuerint et postmodum perfidi ac rebelles contra ecclesiam steterint, uel apud haereticos a pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione promoti sint et contra altare unum adque diuinum sacrificia foris falsa ac sacrilega offerre conati sint, eos quoque hac condicione suscipi cum reuertuntur ut communicent laici et satis habeant quod admittuntur ad pacem qui hostes pacis extiterint, nec debere eos reuertentes eadem apud nos ordinationis et honoris arma retinere quibus contra nos rebellauerint. [*]( 1 credentes quod N adimpletis B 2 uariis] labiis L dominum V nihil hominibus N 3 diuina praecepta LN 4 praecepisset N baptizentor BLN illi idem EQ 6 lege EQ* (legem MQI) 7 quod] quo . Q, quo Ev (quod JI) 8 quiequam Bcripsi, quisquam BELNQ, quemquam 17 chrisii] a christo L 10 manritania BEQv 11 item om. B 12 nnmidiam pride testante B 13 exemplum L snhdimns hic v, snbdimns N 14 fnTkmT L 15 si qui] atque B diacones B, diaconi qui EQv 16 fuerunt B perfidi ac] perfidia B, perfidi.. E 17 steternnt B 18 psendoepJTB et] si et N * antichristi et LN dispositiones B profana ... l. 19 nnum om. B 19 altarem Q 20 sacrificium B sunt ELN, в.int Q (sint M) 21 cum] nt cum LN renerterentnr B 22 hostis L 23 eadem N, eam BL, ea EQv 24 reuellanerint Q. )

777
oportet enim sacerdotes et ministros qui altari et sacrificiis deseruiunt integros adque inmaculatos esse, cum Dominus Deus in Leuitico loquatur et dicat: homo in quo fuerit macula et uitium non accedet offere dona Deo, item in Exodo haec eadem praecipiat et dicat: et sacerdotes qui accedunt ad Dominum Deum sanctificentur, ne forte derelinquat illos Dominus. et iterum: et cum accedunt ministrare ad altare sancti, non adducent in se delictum ne moriantur. quod autem maius potest esse delictum aut quae macula deformior quam aduersus Christum stetisse, quam ecclesiam eius quam ille sanguine suo parauit et condidit dissipasse, quam euangelicae pacis ac dilectionis oblitum contra unanimem et concordem Dei populum hostilis discordiae furore pugnasse? qui etsi ipsi postmodum ad ecclesiam redeunt, restituere tamen eos et secum reuocare non possunt qui ab eis seducti et foris morte praeuenti extra ecclesiam sine communicatione et pace perierunt, quorum animae in die iudicii de ipsorum manibus expetentur qui perditionis auctores et duces extiterunt. et idcirco satis est talibus reuertentibus ueniam dari, \' non tamen debet in domo fidei perfidia promoueri. nam quid bonis et innocentibus adque ab ecclesia non recedentibus reseruamus, si eos qui a nobis recesserint et contra ecclesiam steterint honoramus?

Haec ad conscientiam tuam, frater carissime, et pro honore communi et pro simplici dilectione pertulimus, credentes etiam tibi pro religionis tuae et fidei ueritate placere quae et religiosa [*]( 3 Leu. 21, 21. 5 Ex. 19, 22. 7 Ex. 28, 43. ) [*]( 1 altario B, altarii Q 2 cum om. B, tecum LN deus om. E 3 loquitur B 4 eihodo LQ 5 c pcipiat E c 8. 1. 7 delin- quat L 8 adducantB 9 ne ... I. 10 delictum om. B 10 aut qua EI, atq. B faduorsum B ehristum] spm LN 11 sanguini BM (sanguine Q) paruit M (parauit Q) 12 dissnpasse NQ 14 et si ipsi EsQ, et ipsi BElLMN, etsi v cum ad ecclesia N 16 ecclesia LN 17 diem B 18 expectentur L, erpectantur B perditiones Q 21 ecclesiam BLQ 22 et contra e. steterint om. BLN 24 haec ad tuque ad finetn exh. Hierony- mus Adu. Lucifer. p. 304 sq. scieptiam B )

778
pariter et uera sunt. ceterum scimus quosdam quod semel inbiberint nolle deponere nec propositum suum facile mutare, sed saluo inter collegas pacis et concordiae uinculo quaedam propria quae apud se semel sint usurpata retinere. qua in re nec nos uim cuiquam facimus aut legem damus, quando habeat in ecclesiae administratione uoluntatis suae arbitrium liberum unusquisque praepositus, rationem actus sui Domino redditurus. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.