Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Sed et ipsa interrogatio quae fit in baptismo testis est neritatis. nam cum dicimus: credis in uitam aeternam et remissionem peccatorum per sanctam ecclesiam, intellegimus remissionem peccatorum non nisi in ecclesia dari, apud haereticos autem ubi ecclesia non sit non peccata dimitti. itaque qui haereticos adserunt, ant interrogationem mutent ant uindicent ueritatem, nisi si eis et ecclesiam tribuunt quos baptisma habere contendunt. ungi quoque necesse est eum qui baptizatus est, ut accepto chrismate id est unctione esse unctus Dei et habere in se gratiam Christi possit. porro autem eucharistia est unde baptizati unguntur oleum in altari sanctificatum. sanctificare autem non potuit olei creaturam qui nec altare habuit nec ecclesiam. unde nec unctio spiritalis apud haereticos potest esse, quando constet oleum sanctificari et eucharistiam fieri apud illos omnino non posse. scire autem et meminisse debemus scriptum esse: oleum peccatoris non ungat caput meum. quod ante in psalmis praemonuit spiritus sanctus, ne quis exorbitans et a uia ueritatis exerrans apud haereticos et Christi aduersarios [*]( \' 2 Nam. 19, 22. ) [*]( 2 Bps SCS CBv est] es R in muneris B 4 dare alteri ex sidera altare c m. 2 5 qui ex quia c ipsa c sua om. P 6 ipsa ex ipse C est] es R 7 et om. C, et in B 8 per ... peccatorum om. c\' 9 ecclesiam c 10 haereticis c . non L, non posse CQBcv, non possunt P 11 haereticos] baptizare posse add. C\'cv interrogationem] nocem V, hanc nocem ex a uocem c 12 uindicent] uicent c si om. Mc (exh. Q) 13 contendit LP, conpellunt c ungui P est] sit Qcv 14 charismatae Q nnctione esse nnctus c, nnctionis seunctus C et] ut c 15 porro autem corr. in percipit c eucharistiam c est] et C 16 unguimur Cx oleo cv sanctificatur C*, sanctificato clv 17 oleo cl nec om. C 18 ecclesia c 21 nnguat O\'PQc, urguat 01 caput ex apud C 22 ante] autem CB exhorbitans Q 23 a uia] auta B exseras C christi] add. B: BCS ne quis exorbitans )

769
ungeretur. sed et pro baptizato quam precem facere potest sacerdos sacrilegus et peccator? cum scriptum sit: Deus peccatorem non audit: sed qui Deum coluerit et uoluntatem eius fecerit, illum audit. quis autem potest dare quod ipse non habeat, aut quomodo potest spiritalia gerere qui ipse amiserit spiritum sanctum? et idcirco baptizandus est et innouandus qui ad ecclesiam rudis uenit, ut intus per sanctos sanctificetur, quia scriptum est: sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, dicit Dominus, ut qui in errorem seductus est et foris tinctus in baptismo uero et ecclesiastico etiam hoc ipsum deponat quod homo ad Deum ueniens, dum sacerdotem quaerit, in sacrilegum fraude erroris incurrit.

Ceterum probare est haereticorum et schismaticorum baptisma consentire in id quod illi baptizauerint. neque enim potest pars illic inanis esse et pars praeualere. si baptizare potuit, potuit et spiritum sanctum dare. si autem sanctum spiritum dare non potest, quia foris constitutus cum sancto spiritu non est, nec baptizare uenientem potest, quando et baptisma unum sit et spiritus sanctus unus et una ecclesia a Christo Domino nostro super Petrum origine unitatis et ratione fundata. ita fit ut cum omnia apud illos inania et falsa sint, nihil eorum quod illi gesserint [*]( 2 Io. 9, 31. 8 Leu. 19, 2. ) [*]( 1 ungueretur CtPQ, urgueretur C1 pro om. c facere precem p. Qc, potest precem facere CR 2 sacrilegis C1 peccatis c1 peccatores c, peccator ex peccata C 3 qui eum Q2v (quid eum Q\', qui deum M) 4 illum audit om. V dare ex facere C 5 potest L s. l. m. 2, potest is C* gerere CLR, agere PQcv qui ipsa c1, quippe Cl 6 est innouandus est August. de bapt. c. Don. V 29, om. R 7 rudis ex nudus C, om. Aug. ut ex et c sanctos] spm ca C, spm c m ex s 8 quoniam] quia CRv, quomodo c 9 et om. P sum om. L dicit dns om. c errore P, erroribus c 10 reductus C, ductus c 11 ipso c1 dum c 12 in om. L .. sacrilegium C et errore C 13 est] est et L et om. C et schismaticorum c 8. 1. 14 illi om. c 16 et] etiam C, om. c spiritum sanctum v, dum spm Cl, spm scm post dare c a. I. spiritum sanctum cv 17 potest] potuit c cum ex sum C 19 domino nostro] dno ClRv, dno non L 20 petram R originem Clcx Q rationem c1, tractatione 01 21 horum c illi quod c, quae illi CRv ) [*]( III. ) [*]( 49 )

770
probari a nobis debeat. quid enim potest ratum et firmum esse apud Dominum quod illi faciunt quos Dominus hostes et aduersarios suos dicit in euangelio suo ponens: qui non est mecum aduersus me est: et qui non mecum colligit, spargit, et beatus quoque apostolus Iohannes mandata Domini et praecepta custodiens in epistula sua posuerit: audistis quia antichristus uenit. nunc autem antichristi multi facti sunt. unde cognoscimus quia nouissima hora est. ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis. si enim fuissent ex nobis mansissent nobiscum. unde nos quoque colligere et considerare debemus an qui aduersarii sunt Domini et appellati sunt antichristi possint dare gratiam Christi. quare qui cum Domino sumus et unitatem Domini tenemus et secundum eius dignationem sacerdotium eius in ecclesia administramus, quaecumque aduersarii eius et antichristi faciunt repudiare et reicere et pro profanis habere debemus et eis qui de errore et prauitate uenientes agnoscunt unius ecclesiae ueram fidem, dare illis per omnia diuinae gratiae sacramenta unitatis et fidei ueritatem. optamus uos, fratres carissimi, semper bene ualere. [*]( 3 Luc. 11, 23. 7 I Io. 2, 18. 19. ) [*]( 1 debeant c1M (debeat Q) ratum] gratum Q, tractum R et] aut P 2 deum CcQv (dominum August. I. c. V29) illis c\' quos ex quot c etostes et c alterum et s. I. 3 dicit] esse Aug. non est exp. C 4 aduersus ... mecum om. C aduersum Aug. v mecum non Aug. LBc sed in L non a. I. collegit L 6 posuerit] dicens add. cv 8 multi antichristi Lc 9 ei n. e. s. n. fuerunt] a nobis exierunt quia non erant add. Cm.2 in marg. 10 fuis M (fuissent Q) nobis] exierunt add. Bl, exp. m. 2 11 permansissent ( C2 R, permanens C\'; utique add. Bv nobiscum mansissent Q colligerit C, collere M (colligere Q) et om. C i et considerare om. c 12 debemus et considerare L an qui] antequi M (an..qui Q) 13 possnnt L, poss.int Q (possint M) qui] si CVc 15 ecclesiam Q 16 aduersariis B alterum et om. CB 17 pro profanis P sed pro eras., profana CBVc qui de] quidam ex quidem c errorem et prauitatem c 18 uenientes corr. in reicientes c adgnoscunt L, qui agnoscunt 01 dare ex date C 19 gratiae] gloriae B sacramenta et C2Vc\'v uanitatis C\' 20 optamus ... ualere om. CLQc opto te fr kme P. — Ad Iubaianum )

771
CVPRIANVS QVINTO FRATRI S.

Retulit ad me, frater carissime, Lucianus conpresbyter noster te desiderasse ut significaremus tibi quid. sentiamus de his qui apud haereticos et schismaticos baptizati uideantur. de qua re quid nuper in concilio plurimi coepiscopi cum conpresbyteris qui aderant censuerimus ut scires, eiusdem epistulae exemplum tibi misi..nescio qua etenim praesumptione ducuntur quidam de collegis nostris ut putent eos qui apud haereticos tincti sunt, quando ad nos uenerint, baptizari non oportere, eo quod dicant unum baptisma esse: quod unum scilicet in ecclesia catholica est, quia ecclesia una est et esse baptisma praeter ecclesiam non potest. nam cum duo baptismata esse non possint, si haeretici uere baptizant, ipsi habent baptisma. et qui hoc illis patrocinium de auctoritate sua praestat, cedit illis et consentit ut hostis et aduersarius Christi habere uideatur abluendi et purificandi et sanctificandi hominis potestatem. nos autem dicimus eos qui inde ueniunt non rebaptizari apud nos sed baptizari. neque enim [*]( (Explicit ad Iuuaianum P) de haereticis baptizandis epistula n- III ( n- IIP) explicat (om. P) LP, Ad Ianuarium de baptismo explicit Q, Ad (Explicit ad C) collegas de hereticis baptizandis explicit (om. C) CR, Explicit Cecili Cypriani ad Iuuianum et ceteros confessores c. — ) [*]( Epist. LXXI. — Incipit ad Quintum (feliciter add. C, de eorumdem baptismate add. B) BCLNP, Ad Quintum epistola b. Cypriani H, Ad Iubanum de hereticis baptizandis ciplicit Item incipit ad Quintum epistola n- de his ipsis T. — 2 quintino C 3 rettulit B 4 tibi quid sentiamus om. P1 5 baptizari T uidentur CHv 6 quid H s. I. m. 2, qaidom B episcopi Pl presbiteris BC 8 etenim qua v 9 haereticos] et scismaticos add. H 10 baptizare H 11 in ecclesia catholica] ideo Bal. quia] quae C, qua N 12 si una est v, si est una C sed si s. l. et om. C2v baptisma esse H praeter] extra v 13 possunt H 15 cedit ex cadat C hostes C\', hos B et om. B 16 christi nt T sed nt s. I. uideantur T1 17 dicemus C* 18 inde om. B uenerint C apud nos om. C sed baptizari om. BC ) [*]( 49* )

772
accipiunt illic aliquid ubi nihil est, sed ueniunt ad nos ut hic accipiant ubi et gratia et ueritas omnis est, quia et gratia et ueritas una est. porro autem quidam de collegis nostris malunt haereticis honorem dare quam nobis consentire, et dum unius . baptismi adseueratione baptizare uenientes nolunt, sic aut duo baptismata ipsi faciunt, dum et apud haereticos baptisma esse dicunt, aut certe quod est grauius haereticorum sordidam et profanam tinctionem uero et unico et legitimo ecclesiae catholicae baptismo praeponere et praeferre contendunt, non considerantes scriptum esse: qui baptizatur a mortuo, quidio proficit lauatione eius? manifestum est autem eos qui non sunt in ecclesia Christi inter mortuos conputari nec posse ab eo uiuificari alterum qui ipse non uiuat, quando una sit ecclesia, quae uitae aeternae gratiam consecuta et uiuit in aeternum et uiuificat Dei populum.