Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS QVI ET THASCIVS FLOEENTIO CVI KT PVPPIANO FRATRI S.

Ego te, frater, credideram tandem iam ad paenitentiam conuerti, quod in praeteritum tam infanda tam turpia tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere ant credidisses. porro autem etiam nunc in litteris tuis animaduerto eundem te adhuc esse qui prius fueras, eadem te de nobis credere et in eo quod credideris perseuerare et ne forte claritatis et martyrii tui dignitas nostra communicatione maculetur, mores nostros diligenter inquirere et post Deum indicem qui sacerdotes facit te uelle non dicam de me — quantus enim ego sum? — sed de Dei et Christi iudicio iudicare. hoc est in Deum non credere, hoc [*](1 secntoe LN inputanit R 2 dm N, dns L 3 quis M (qui Q) ante hoc] tunc CR quoque om. L 4 et episcopis] episcopis C obtemperat L, obtemperant PQ 5 eomitem. se sed et ex comittere et C opto ... ualere om. CL, bene nalere opto uos frs kmi aemper P 6 carissimi] kmT ac desiderantissimi Qv ualere) add. MQ: fraternitati salntate (salnte Q2) ualete. - Ad Epictetum et plebem (aMyritanorom add. N) explicit LNQ, Explicit ad Epictetum et plebem Assyrritanorum et episcopo eonim P, Ad Epietetum et plebem Assoritanorum de Fortimato quondam episcopo (epis C) eorum (om. C) explicit CR. — Epist. LXVL — Incipit ad Florentium quem et Pnppianum (pupianum To) BLNPTo, Florentio et Pnpiano b. c. e. H. — 8 tascius HNo, ascius B, eascius T, tbascins L in ras. m. 2 pnpiano To 12 aut audisses] nt andisses BL 13 in om. N 14 in om. B 15 quod] quo N 16 communicatione] commaculatione N commaculetur H in mores BlT, instais mores H 17 qui eras. in B facit om. B 18 sed om. LP )

727
est rebellem aduersus Christum et aduersus euangelium eius existere, ut cum ille dicat: nonne duo passeres asse ueneunt et neuter eorum cadit in terram sine patris uoluntate, et probet maiestas eius et ueritas sine conscientia et permissu Dei etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia eius in ecclesia ordinari. nam credere quod indigni et incesti sint qui ordinantur quid aliud est quam contendere quod non a Deo nec per Deum sacerdotes eius in ecclesia constituantur.

An putas maius esse de me meum quam Dei testimonium, cum Dominus ipse doceat et dicat testimonium non esse uerum si quis ipse de se testis existat, eo quod unusquisque utique sibi faueat nec contra se aliquis infesta et aduersa depromat, fides uero sincera sit ueritatis, si in praedicationibus nostris alius sit praedicator ac testis. si testimonium, inquit, dixero de me, testimonium meum non est uerum. alius est enim qui testis est de me. quod si ipse Dominus omnia postmodum iudicaturus sic noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de iudicio ac testimonio Dei patris probari, quanto magis hoc seruos eius obseruare oportet, qui iudicio ac testimonio Dei non probantur tantum, sed etiam gloriantur. praeualuit autem apud te contra diuinam sententiam, contra [*](2 Matth. 10, 29. 15 Io. 5, 31. 32. ) [*]( 2 ut] et T 3 ueniunt BL\'NPT neuter eorum non HN, non BL terra a patre N 4 probat T, comprobet H eiuB om. T 5 permisso B etiam ... dei om. B minora non H sed corr., minima o, mora PT existimas T as ex e 6 eius] et permissum add. B in ecclesia om. B 7 incerti o 8 contendere LN, concedere V, condere TlB, credere HPT2ov 10 me om. P meum om. B 12 exstat P eo quod om. B sibi om. pt, *— sibi T 13 fabeant N, placeat V aliquid P deprimat T si fides B 14 uera N Bi ueritas B si om. HLPT 15 inquit... testimonium om. T 16 meum] enim meum B 17 quod si] quod N qui omnia Po 18 sic scripsi, sit BLNPo, om. HTv suo testimonio H 19 deo T1 probari om. N 20 seruis B 21 dei] nostri add. B tantum probantur B 22 autem om. B et contra Pov )

728
conscientiam nostram fidei suae uiribus nixam inimicorum et malignorum commentum, quasi aqud lapsos et profanos et extra ecclesiam positos, de quorum pectoribus excesserit spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens praua et fallax lingua et odia uenenata et sacrilega mendacia: quibus qui credit, cum illis necesse est inueniatur cum iudicii dies uenerit.

Quod uero dixisti sacerdotes humiles esse debere, quia et Dominus et apostoli humiles fuerunt, humilitatem meam et fratres omnes et gentiles quoque optime norunt et diligunt: et tu quoque noueras et diligebas, cum adhuc in ecclesia esses et mecum communicares. quis autem nostrum longe est ab humilitate, utrumne ego qui cotidie fratribus seruio et uenientes ad ecclesiam singulos benigne et cum nolo et gaudio suscipio, an tu qui te episcopum episcopi et iudicem iudicis ad tempus a Deo dati constituis, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc, et iterum ad Samuel loquitur et dicit: non te spreuerunt, sed me spreuerunt, et adhuc Dominus in euangelio cum ei dictum esset: sic respondes pontifici, custodiens et docens sacerdotalem honorem seruari oportere contra pontificem nihil dixerit, sed innocentiam suam tantummodo purgans responderit dicens: si male locutus sum, exprobra de malo: [*]( 15 Deut. 17, 12. 13. 20 I Sam. 8, 7. 25 Io. 18, 23. ) [*]( 1 scientiam B fidei] dei NPo auae OIA. No 2 quasi] quas L, quod B et extra] extra HNV, et contra B 3 positis L spiritus] christi B 4 praue Tl et om. L linga o 7 diiistis B 8 apostoli eius BHTv 12 et om. B 13 et cum] ut cum LN te om. T 14 episcopum episcopi] episcoponun et episcopum T iudici B 15 constitues B, destruis T* dominus om. V 16 fecerit] fuerit H ut] aut L audiat ex audiet T 17 in ex ut in H 18 morietur] maledicetur N 20 samuelem v 21 et om. H adhoc BHT\', hoc T1 22 respondis NP, respondens Tl 23 sacerdotibus B 24 dii B suam om B respondit H 25 exproba LN )

729
si autem bene, quid me caedis? item beatus apostolus cum ei dictum esset: sic insilis in sacerdotem maledicendo, nihil contumeliose locutus sit aduersus sacerdotem, quando et potuerit se constanter exserere aduersus eos qui Deum crucifixissent et qui iam Dominum et Christum et templum et sacerdotium perdidissent, sed quamuis in falsis et spoliatis sacerdotibus umbram tamen ipsam inanem sacerdotalis nominis cogitans dixerit: nesciebam, fratres, quia pontifex est. scriptum est enim: principem plebis tuae non maledices.

Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum communicabas, post persecutionem sacerdos esse desiui. persecutio enim ueniens te ad summam martyrii sublimitatem prouexit, me autem proscriptionis onere depressit, cum publice legeretur: SI QVIS TENET POSSIDET DE BONIS CAECILI CVPRIANI EPISCOPI CHRIBTIANORVM, ut etiam qui non credebant Deo episcopum constituenti uel diabolo crederent episcopum proscribenti. nec haec iacto, sed dolens profero, cum te iudicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad apostolos ac per hoc ad omnes praepositos qui apostolis uicaria ordinatione succedunt: qui audit uos, me audit: et qui me audit, audit eum [*]( 8 Act. 23, 4. 5. 21 Luc. 10, 16. ) [*]( 1 item] item in actis apostolorom postmodum N beatus om. Ll apostolus paulus V 2 ei ex et T sacerdotes dei Tv 3 sit] est H 4 et om. H exerere H, exercere Bo, experiri NP 5 deum] dum BTov dominum] dm Nov 6 sacerdotem T perdidiasent] amisissent B sed ... sacerdotibus om. B 7 ipse B inanem] inouem N 9 principem] sacerdotem B plebis t.] populi tui v 11 si om. LT tibi om. T fui om. P1 12 post] sed post o 13 ueniens te] te uenientem Po summa m. sublimitate T 14 proscriptionis] prouectiori H onere Po, honore BHNTV, honorem L, horrore Beneu.; onere in honore fort. depressit] prouexit N cum] magis add. Hl 15 tenet] tenet uel ov possidet om. H 16 credebat BLPT, cedebat H sed prius e a. I. 17 uel diabolo] epo ex epm H crederet BtHT 18 iacto haec B, haec actio Hl 19 christo BLNT ad om. B hoc corr. in hos T 20 apostoli sui carior dignatione B 21 et qui me ... 729,1 misit om. V qui me audit audit om. BT audit me o )

730
qui me misit. et qui reicit uos, me reicit et eum qui me misit.

Vnde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur? dum episcopus qui unus est et ecclesiae praeest superba quorundam praesumptione contemnitur et homo dignatione Dei honoratus indignus hominibus iudicatur. quis enim hic est superbiae tumor, quae adrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes uocare ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce iam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum nec plebs praepositum nec grex pastorem nec ecclesia gubernatorem nec Christus antistitem nec Deus sacerdotem. subueniat Puppianus et sententiam dicat, iudicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus qui sub nobis arcessitus est sine spe salutis et pacis exisse uideatur, ne nouus credentium populus nullam per nos consecutus esse baptismi et spiritus sancti gratiam iudicetur, ne tot lapsis et paenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa iudicii tui auctoritate soluatur. adnue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae uigore firmare, ut Deus et Christus eius agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.

Apes habent regem et ducem pecudes et fidem seruant: latrones mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. quanto [*]( 1 reiecit uos me reiecit T eum] qui me reicit reicit eum H 3 inde BHTov haeresis BLN 4 dum] nisi dum 0 est et om. T ecclesiae] catholicae add. L 5 indignatione Hl honoratur L 6 indicatur H qui 0, quae B est hic enim T, est enim haec B superbia aut B 7 animae T 8 et] factos et H ac nisi] agni : si T 9 ecce] et te BL, et Po 10 episcopatum L 11 christus] sps T, sps scвB 12 pupianus ov dicat] dicat et BHTov 13 ne] nec BH tantum B 14 accersitus est Bo, accessit H 15 ne] nec v 16 esset HlN, est L iudicetur gratiam baptismi et sps sci 0 ne] nec B 17 communicatio nostra] lege communicationis tradita H 18 soluantur B aliquamdo T, aliquanto B 19 pronuntiare om. B 20 tuae om. T uigore] uictore BP, iudicio H, auctoritate ov formare NP, reformare H christus] sps T 21 sit om. 0 altarii B 22 restitutus sit o 23 ducem] iudicem 0 pecudes om. Po et] et ei v, et eis 0 24 mancipio H, atque mancipia T* pleno obsequio H )

731
simpliciores et meliores uobis sunt brutae pecudes et muta animalia et cruenti licet ac furentes inter gladios adque inter arma praedones? praepositus illic agnoscitur et timetur, quem non sententia diuina constituit, sed in quem factio perdita et nocens caterua consensit.

Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. incidisti, sed tua credulitate inreligiosa. incidisti, sed tua mente et uoluntate sacrilega: dum incesta, tum impia, dum nefanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter et credis, aliena mendacia quasi propria et priuata defendis nec recordaris scriptum esse: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et iterum: malus obaudit linguae iniquorum, iustus autem non intendit labiis mendacibus. quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres sancto spiritu pleni et ad conspectum Dei et Christi eius passione iam proximi, qui ad Cyprianum episcopum litteras de carcere direxerunt, sacerdotem Dei agnoscentes et contestantes ei? quare in hunc scrupulum non inciderunt tot coepiscopi collegae mei, qui uel cum de medio recederent proscripti sunt uel adprehensi in carcere et in catenis fuerunt aut qui in exilium relegati inlustri itinere ad Dominum profecti sunt aut qui quibusdam locis animaduersi caelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt? quare in hunc scrupulum [*]( 11 Sir. 28, 24. 12 Prou. 17, 4. ) [*]( 1 simpliciora H* meliora H sunt om. Ho bruta Ho pecndes—licet] et crudeles H mataa B, bruta N 2 cruent illic et ac L furentis B, florentis T inter om. L 5 caterba N consentit HPo 6 esse om. N in om. N 7 alterum incidisti om. BHLNPTo sed ... incidisti om. o crudelitate BHlLNP . inreligiose T 9 contra fratrem om. B et libenter o, libenter BHTv 13 instom L 16 a conepectu dei N, conspectum dni T 16 passioni Ho iam] tam o 17 dirixernnt P, dixerunt BL direxernnt de carcere H sacerdotes N et contestantes H sed et con 8. I., et constantes B 19 episcopi Hov vel ... sunt om. B recesserunt Po 20 adprehendi B carcerem BLNPT, carcerem coniecti v et] ant B in catenis] incathenati o 21 qui om. B exilio BN religati BP itineris B 22 qui aut L, aut BTo 23 in om. L )

732
non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est et nobis de Dei dignatione commissa est tot confessores quaestionati et torti et insignium uulnerum et cicatricum memoria gloriosi, tot uirgines integrae, tot laudabiles uiduae, ecclesiae denique uniuersae per totum mundum nobiscum unitatis uinculo copulatae? nisi omnes isti communicantes mecum secundum quod scripsisti polluto nostro ore polluti sunt et spem uitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt. Puppianus solus integer inuiolatus sanctus pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso adque in regno caelorum solus habitabit.

Scripsisti quoque quod ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et indiuidua concordia sibi iunctus, soli illi foris remanserint qui et si intus essent eiciendi fuerant, nec patiatur Dominus populi sui protector et tutor triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de ecclesia separari, quando et apostolus dicat: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax, et Dominus quoque in euangelio cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conuersus ad duodecim dixerit: numquid et uos uultis ire? respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? uerbum uitae aeternae habes, et nos credimus et cognouimus quoniam tu es filius Dei uiui. loquitur illic Petrus, super quem [*]( 16 Rom. 3, 3. 4. 21 Io. 6, 67-69. ) [*]( 1 ista] ipsa BV est om. B 3 insignum B 4 integras T\' 6 nisi si v isti om. T, istic P 7 nro ore pollutis L, nro repollnti B sint et N, sunt et si Po, inte L; inde fort. communicationis noertrae om. B 8 contagio Y pnpianos ov 9 miscere se] misceri B 10 adque ex ad L habitauit HT 11 et quod H ecclesiae nunc pro me B sui] quid P 13 uinctus BH et soli o remanserunt BHPT 14 et si] si B 15 protector] rector N 16 possent LN ecclesia sua o 17 enim] inquit add. H illorum] eorum BT 18 euacuabit BLNP 21 derelinquerint B, dereliquerent P dixit TVv 22 respondit ei] respondens et B 23 imus BTl Y uerba v 24 credidimus 01 quoniam] quia T 25 illic] hic N aedificanda ov )

733
aedificata fuerat ecclesia, ecclesiae nomine docens et ostendens quia etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. unde scire !debes episcopum in ecclesia esse et ecclesiam in episcopo et qui cum episcopo non sit in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia quae catholica una est scissa non sit neque diuisa, sed sit utique conexa et.cohaerentium sibi inuicem sacerdotum glutino copulata..

Quam ob rem, frater, si maiestatem Dei qui sacerdotes ordinat Christi cogitaueris, si Christum qui arbitrio et nutu ac praesentia et praepositos ipsos et ecclesiam cum praepositis gubernat aliquando respexeris, si de innocentia sacerdotum non humano odio sed diuino iudicio credideris, si temeritatis et superbiae adque insolentiae tuae agere uel sero paenitentiam coeperis, si Domino et Christo eius, quibus seruio et quibus puro adque inmaculato ore sacrificia et in persecutione pariter et in pace indesinenter offero, plenissime satisfeceris, communicationis tuae poterimus habere rationem manente tamen apud nos diuinae censurae respectu et metu, et prius Dominum [*]( 1 erat o et ecclesiae B ecclesiae nomine om. o et ostendens om. Po 3 a christo] christianorum o sunt ecclesiae BN, qui ecclesia sunt H 4 et plebs Po grex om. B 5 in om. B ecclesiam] ecclesia BLlP episcopo] epiacopum HLlNPT, episcopatom B et] nt H 6 quis LNТ2v in om. B esse] est BLNPT 7 blandire B 8 quando in H1 9 ecclesiamque B catholica quae HV una BHLNPToV, et una otn scissa] scias B non a. n. dinisa om. B sit] est H 10 sit ex si P, om. BV utique om. H, tu quae B conixa BL, fixa H et om. B 12 si] sine T dei] dei et christi H qui] quae B 13 et christi Po, om. Hv christi F 14 praesentia sna Nov, paosentiam L prius et om. BH ecclesia B 15 gnbernata L respueris B, resipneris LNP; fort. reete 17 tuae om. B 18 paenitentia B deo ob quibos—quibus] cui—cui N 19 sacriflco H 20 pariter et] pariter P 21 rationem habere o 22 respectum et metum L et BHLNPTV, ut ob )

734
meum consulam an tibi pacem dari et te ad communicationem ecclesiae suae admitti sua ostensione et admonitione permittat.

[*]( 10 )Memini enim quid iam mihi sit ostensum, immo quid sit seruo obsequenti et timenti de dominica et diuina auctoritate praeceptum: qui inter cetera quae ostendere et reuelare dignatus est et hoc addidit:. itaque qui Christo non credit sacerdotem facienti postea credere incipiet sacerdotem uindicanti). quamquam sciam somnia ridicula et uisiones ineptas quibusdam uideri, sed utique illis qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti. sed nihil mirum, quando de Ioseph fratres sui dixerunt: ecce somniator ille uenit, nunc ergo uenite, occidamus illum, et somniator postea quod somniauerat consecutus sit et occisores ac uenditores confusi sint, ut qui uerbis prius non credidissent factis postmodum crederent. de his autem quae tu egisti uel in persecutione uel in pace stultum est ut uelim te iudicare, quando tu magis iudicem te nostri constitueris. et pro animi mei pura conscientia et pro Domini et Dei mei fiducia rescripsi. habes tu litteras meas et ego tuas. in die iudicii ante tribunal Christi utrumque recitabitur. * [*](11 Gen. 37, 19. 20. ) [*](1 an om. L dari pacem tibi H te ad] ad H, ea B 2 suae om. T 3 mibi iam B sit om. HLv quid] qui H 4 de om. B 6 reualare N dignatus est] dignatur V dignatus est et reaelare B 7 incipiat BT 8 iudicanti H tn ras. aciamus B omnia ridicula BHLNPo, ridicula omnia T ineptos N 9 mallunt P i 10 de om. B, 8. I. T 11 et fratres T uenit ille N, ille uenite et B - nunc e. nenite om. BY 12 illum] eum o et somniator p. quod om. L quod] quae H 13 est omniauerat L uenitores L 14 sint] s H ut] et BLPTV prius] dominus exp. o 15 his] iis v 16 ut om. T nelim te] uel in te BPT 17 nostri] meum V et] haec ov ; fort. sed mea 01 et pro om. L, et PTo 18 et dei] dei Bo 19 utraeq. recitabuntur Bv; add. B: opto uos frs kmi ac uos meminisse saepius optamus uos bene ualere. — Ad (Explicit ad P) Florentium quem (qui N) et Puppianum (pupianum T) explicit (om. P) BLNTP, Explicit epistola ad Florentium o, om. H. — )

735