Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS ET CETERI COLLEGAE QVI IN CONCILIO ADFVERVNT NVMERO LXVI FIDO FRATRI S.

Legimus litteras tuas, frater carissime, quibus significasti de Victore quondam presbytero, quod ei, antequam paenitentiam plenam egisset et Domino Deo in quem deliquerat satisfecisset, temere Therapius collega noster inmaturo tempore et praepropera festinatione pacem dederit. quae res nos satis mouit, recessum esse a decreti nostri auctoritate, ut ante legitimum et plenum tempus satisfactionis et sine petitu et conscientia plebis nulla infirmitate urgente ac necessitate cogente pax ei concederetur. sed librato apud nos diu consilio satis fuit obiurgare Therapium collegam nostrum quod temere hoc fecerit et instruxisse ne quid tale de cetero faciat: pacem tamen quomodocumque a sacerdote Dei semel datam non putauimus auferendam ac per hoc Victori communicationem sibi concessam usurpare permisimus. [*]( 2 corripere 8 sua et maiestate om. R et om. S uenirell desinit 0 3 nos tenere ex nosteme Sm. 2 docuit] nocuit R 4 opto ... nalere om. S. — Caecili Cypriani ad Caecilium (de sacramento calicis dominici add. Q) explicit SQ, De (Explicit ad Caecilium de P, Ad Caecilium de R) sacramento dominici calicis (om. R) ezplicit (om. P) LPR. - Epist. LXIIll. - Incipit ad Fidum de infantibus baptizandis CLPQR. - 7 salute LlB 9 quondam C2LMPQ1RV, quodam Q1, quandam 01 ei ex et M (ei Q), et PB1 10 deliquerit C 11 temere om. CBv terapios L1 propera B 14 et sine] sine CB 15 urgente om. CB ei] et exp. C 16 liberato C 17 terapium Q et om. C 19 a sacerdote] sacerdoti L semel] apud exp. C offerendam C1 ac] hac LXQ 20 uictoria 01 promisimus L )

718

Quantum uero ad causam infantium pertinet, quos dixisti intra secundum uel tertium diem quam nati sint constitutos baptizari non oportere et considerandam esse legem circumcisionis antiquae, ut intra octauum diem eum qui natus est baptizandum et sanctificandum non putares: longe aliud in concilio nostro uisum est. in hoc enim quod tu putabas esse faciendum nemo consensit, sed uniuersi potius iudicauimus nulli hominum nato misericordiam Dei et gratiam denegandam. nam cum Dominus in euangelio suo dicat: filius hominis non uenit animas hominum perdere sed saluare, quantum in nobis est, si fieri potest, nulla anima perdenda est. quid enim ei deest qui semel in utero Dei manibus formatus est? nobis enim adque oculis nostris secundum dierum saecularium cursum accipere qui nati sunt incrementum uidentur. ceterum quaecumque a Deo fiunt Dei factoris maiestate et opere perfecta sunt.

Esse denique apud omnes sine infantes sine maiores natu unam diuini muneris aequalitatem declarat nobis scripturae diuinae fides, cum Helisaeus super infantem uiduae filium qui mortuus iacebat ita se Deum deprecans superstrauit, ut capiti caput et faciei facies adplicaretur et superfusi Helisaei membra singulis paruuli membris et pedes pedibus iungerentur. quae res si secundum natiuitatis nostrae et corporis qualitatem cogitetur, [*]( 9 Luc. 9, 66. ) [*]( 1 quantum ... 1.11 perdenda est exh. Augustinus Contra duas epist. Pelag. IV 23 infantum C n corr. 2 diem tertium L quam] dum quam V, quo e et Aug. textus sunt R et Aug. 4 antiquae B ae in ras., antiqua M (antiquae Q) 5 longe] aliquid C 6 uisum] omnibus nisum Qv et Aug. tu om. Aug. 7 consentit P, concessit C iudicamus Clv 8 homini c misericordis dei gratiam Aug. 10 hominum om. CB et Aug. sed saluare B sed salna in ras., om. C 11 si] sicut C anima] innocens add. C 12 manibus dei Q 17 maioris L 18 declara B dininae scripturae a 19 cum om. c elisenB PQ infante 01 nidnae C sed ae in ras., samaritis F 20 ita se om. P caput ex apud C 21 faciei C sed ei in ras., facie L applicaret B snperfnsa CB aelisae L, elisei PQ singuli L 22 parnulis C1 inngarentnr 01 23 qualitatem] inaequalitatem c cogitatnr C )

719
adulto et prouecto infans non posset aequari nec cohaerere et sufficere possent parua membra maioribus. sed illic aequalitas diuina et spiritalis exprimitur, quod pares adque aequales sint omnes homines, quando a Deo semel facti sunt et possit aetas nostra in incrementis corporum secundum saeculum, non secundum Deum habere discrimen: nisi si et gratia ipsa quae et baptizatis datur pro aetate accipientium uel minor uel maior tribuitur, cum spiritus sanctus non de mensura sed de pietate adque indulgentia paterna aequalis omnibus praebeatur. nam Deus ut personam non accipit, sic nec aetatem, cum se omnibus . ad caelestis gratiae consecutionem aequalitate librata praebeat patrem.

Nam et quod uestigium infantis in primis partus sui diebus constituti mundum non esse dixisti, quod unusquisque nostrum adhuc horreat exosculari, nec hoc putamus ad caelestem gratiam dandam inpedimento esse oportere. scriptum est enim: omnia munda sunt mundis. nec aliquis nostrum id debet horrere quod Deus dignatus est facere. nam etsi adhuc infans a partu nonus est, non ita est tamen ut quisquam illum in gratia danda adque in pace facienda horrere debeat osculari, quando in osculo infantis unusquisque nostrum pro sua religione ipsas adhuc recentes Dei manus debeat cogitare, quas in homine modo formato et recens nato quodam modo exosculamur, quando id quod Deus fecit amplectimur. nam quod in Iudaica circumcisione carnali octauus dies obseruabatur, sacramentum est in umbra adque [*]( 16 Tit. 1, 15. ) [*]( 1 cohereret L 2 possint Q 3 aequalem B sit R, sunt C 5 in om. CB corporis v 6 si om. C et om. B quae et] quae CBfJ 7 minore B 9 paterne C1 10 accepit O. aetate L patrem] parem Bamb. (B) 14 constituto L 15 adhuc horreat] adhorreat L ezhosculari Q, rex osculari C, sed rez eorr. in eum caeleste L 17 sunt om. C nec ... 1.24 amplectimur exh. August. I. e. aliquid C1 18 dominus Aug. etsi] si et P a partu] aperte C ert corr. 19 non et est om. CB ut] ut ne CB gratiam Q 21 ipsas om. C in ras., ipsa B adhoc L 22 regentes corr. in regentis C manus] malis L cogitari Q quas] quam C 23 regene L1 nato om. v, acto ex ato C 24 iuda Cl carnali om. 0 )

720
imagine ante praemissum. sed ueniente Christo ueritate conpletum nam quia octauus dies id est post sabbatum prima dies futurus erat quo Dominus resurgeret et DOS uiuificaret et circumcisionem nobis spiritalem daret, hic dies octauus id est post sabbatum primus et dominicus praecessit in imagine. quae imago cessauit superueniente postmodum ueritate et data nobis spiritali circumcisione.

Propter quod neminem putamus a gratia consequenda inpedieadum esse ea lege quae iam statuta est, nec spiritalem circumcisionem inpediri carnali circumcisione debere, sed omnem omnino admittendum esse ad gratiam Christi, quando et Petrus in actis apostolorum loquatur et dicat: Dominus mihi dixit neminem hominum communem dicendum et inmundum. ceterum si homines inpedire aliquid ad consecutionem gratiae posset, magis adultos et prouectos et maiores natu possent inpedire peccata grauiora. porro autem si etiam grauissimis delictoribus et in Deum multum ante peccantibus, cum postea crediderint, remissa peccatorum datur et a baptismo adque gratia nemo prohibetur, quanto magis prohiberi non debet infans qui recens natus nihil peccauit, nisi quod secundum Adam. carnaliter natus contagium mortis antiquae prima natiuitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso [*]( 12 Act. 10, 28. ) [*]( 1 in imagine Cv, iamagine B in neritate CR 2 quia corr. in qui C octanam diem B id est... 1.4 octauus id om. C abblatam R item l. 5 3 quo] quod LM (quo Q: 5 imaginem C 7 spiritale CI P 8 ad gratiam consequendam CR 9 ea] a C 10 a carnali P, caraaliter C circnmcisionem LICR deberet C, impediri debere R omne] omne nominum R 11 omnino CLPMQ1RV, omnino hominem Q7v 12 actus Q 13 hominum LPV, hominem CRv, om. Q et ex esse C 14 ceterum... p. 721,2 aliena peccata exh. Augustinus Contra duas epist. Pdag. IV 23 = A\' et Contra Iulian. Pelag. I 6 = A1 inpediri L 15 possent CLPQR adulto et prouectuu C 16 porro usque ad ifnem exh. Hieronymtu adu. Pelag. p. 545 = H etiam om. A7 17 delictorum C multo AlH 18 crediderunt L remissio H adque CLPQRA1 A1 H, et Y, atque a c 19 gratiae L 21 prime C\' 22 qui] quae B sed uae s. I. remissa LPQ, remissionem H )

721
facilius accedit quod illi remittuntur non propria sed aliena peccata.

Et idcirco, frater carissime, haec fuit in concilio nostra sententia a baptismo adque a gratia Dei, qui omnibus misericors et benignus et pius est, neminem per nos debere prohiberi. quod cum circa uniuersos obseruandum sit adque retinendum, magis circa infantes ipsos et recens natos obseruandum putamus, qui hoc ipso de ope nostra ac de diuina misericordia plus merentur quod in primo statim natiuitatis suae ortu plorantes ac flentes nihil aliud faciunt quam deprecantur. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.