Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS CAECILIO FRATRI S.

Quamquam sciam, frater carissime, episcopos plurimos ecclesiis dominicis in toto mundo diuina dignatione praepositos euangelicae ueritatis ac dominicae traditionis tenere rationem nec . ab eo quod Christus magister et praecepit et gessit humana et nouella institutione decedere, tamen quoniam quidam uel ignoranter uel simpliciter in calice dominico sanctificando et plebi ministrando non hoc faciunt quod Iesus Christus Dominus et. Deus noster sacrificii huius auctor et doctor fecit et docuit, religiosum pariter ac necessarium duxi de hoc ad uos litteras facereut si qui in isto errore adhuc tenebatur, ueritatis luce perspecta ad radicem adque originem traditionis dominicae reuertatur. nec hoc putes, frater carissime, nos nostra et humana conscribere aut [*]( I 1 eis] eius p, repraesentantantes Subdidi r 2 quaeque μ2 3 consacerdotum v et om. p, ex suo rp, et suo et v ft 6 Bumali p, 8 in domino om. v 9 meminisse ualete p. — subscriptionem om. pr. — Epist. LXIII. — Incipit de sacramento calicis (ad Caeciliom add. OB): FOB, Incipit ad Caeciliom S, Incipit (ad Caecilium add. P) de sacramento dominici calicis LP, Incipit eiusdem ad Caecilium de sacramento calicis dominici Q. — 15 humanam et nouellam institutionem SlQ 16 qui-. dem Sl 20 doxi] potaui F m. 2 de hoc] has RVv face B 21 si quis P2v teneatur Oxen., tenetur S2P2v 22 adque ad F 23 hoc] hoc nos Q, nos hoc F, nos Ov putes ex potes 0, potest S, nos addidi conscrihire 0, aut nouella conscribere B )

702
ultronea uoluntate hoc nobis audaciter adsumere, cum mediocritatem nostram semper humili et uerecunda moderatione teneamus. sed quando aliquid Deo inspirante et mandante praecipitur, necesse est domino seruus fidelis obtemperet, excusatus aput omnes quod nihil sibi adroganter adsumat, qui offensam domini timere conpellitur, nisi faciat quod iubetur.

Admonitos autem nos scias ut in calice offerendo dominica traditio seruetur neque aliud fiat a nobis quam quod pro nobis Dominus prior fecit, ut calix qui in commemoratione eius offertur minus uino offeratur. nam cum dicat Christus : ego sum uitis uera, sanguis Christi non aqua est utique, sed uinum. nec potest uideri sanguis eius, quo redempti et uiuificati sumus, esse in calice, quando uinum desit calici, quod Christi sanguis ostenditur, qui scripturarum omnium sacramento ac testimonio praedicetur.

Inuenimus enim et in Genesi circa sacramentum Noe hoc idem praecucurrisse et figuram dominicae passionis illic extitisse quod uinum bibit, quod inebriatus est, quod in domo sua nudatus est, quod fuit recubans nudis et patentibus femoribus, quod nuditas illa patris a medio filio denotata est sed et foras nuntiata, a duobus uero maiore et minore contecta, et cetera quae necesse non est exsequi, cum satis sit hoc solum conplecti quod Noe typum futurae ueritatis ostendens non aquam sed uinum biberit et sic imaginem dominicae passionis expresserit. [*]( 10 Io. 15,1. ) [*]( 1 audacter Ov 2 acricunda S 3 inspirante S in s. J adspirante Oxon. 4 dni 0, dum R aecusatos 81 5 qui] quid B 6 timore Q, timorem Sl 7 uos sciatis etc. Aug. De doctr. GIw. IV 45 8 quam ex nisi F m. 2 9 fecerit Ov in om. PlS commemora tionem Qv et Aug. offeratur ex offeretur L 10 cum om. B 11 christus L 12 uidere 0 13 esse] unde S calici] in calice Q quod SLPQ, quo FORv; cf. 705,10 15 praedicatur F1 OQR et Aug. 16 et om. FOP et Aug. sacramentum circa R in . noe Vv 17 praecurrisse RS illi R, illius ex illis L 18 quot inebriatus est quod uinum bibit S in om. B domu S 19 recumbans Q 20 denudata M\' (denotata M2 Q), denota Li, est sed et S, esset et LP, est et FOQRv; cf. p. 704,12; est a maiore uero et Aug. 21 nuntiata a duo /I desinit F uero] filiis add. Y 22 esequi 5\' 23 ostendit L non ex quod S m. 2 )

703

Item in sacerdote Melchisedech sacrificii dominici sacramentum praefiguratum uidemus secundum quod scriptura diuina testatur et dicit: et Melchisedech rex Salem protulit panem et uinum. fuit autem sacerdos Dei summi et, benedixit Abraham. quod autem Melchisedech typum Christi portaret declarat in psalmis spiritus sanctus ex persona patris ad filium dicens: ante luciferum genui te. tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. qui ordo utique hic est de sacrificio illo ueniens et inde descendens quod Melchisedech sacerdos Dei summi fuit, quod panem et uinum optulit, quod Abraham benedixit. nam qui magis sacerdos Dei summi quam Dominus noster Iesus Christus, qui\' sacrificium Deo patri optulit et optulit hoc idem quod Melchisedech optulerat id est panem et uinum, suum scilicet corpus et sanguinem. et circa Abraham benedictio illa praecedens ad nostrum populum pertinebat. nam si Abraham Deo credidit et deputatum est ei ad iustitiam, utique quisque Deo credit et fide uiuit iustus inuenitur et iam pridem in Abraham fideli benedictus et iustificatus ostenditur, sicut beatus apostolus Paulus probat dicens: credidit Abraham Deo et deputatum est ei ad iustitiam. cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hi sunt filii Abrahae. prouidens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus, praenuntiauit Abrahae quia benedicentur in illo omnes gentes. igitur [*]( 3 Gen. 14, 18. 7 Ps. 109, 3. 4. 20 Gal. 3, 6. 7. 23 cf. Gen. 12, 3. ) [*]( 1 sacerdotem Q melchisedec PBlS et sic saepius sacrificiis S, om. Avg. dominicum Aug. 6 et declarat OJet om. M) 7 genui] generaui LOPB te] add. B: iurauit dns et non penitebitur 8 ordine 81 9 discendens 0 10 dei] dos di L fuit] fuerit S 11 optulit ...l. 14 id est om. S qui LP, quis OQBv 12 summi add. B: fuit quod noster om. 0 15 abraam S 17 credidit... quisque om. L crededit OS quisquis e 18 et fide] ez fide S etiam LP 19 et] sed P 21 reputatum 0 ei om. 0 cognuscetis 0 22 hii L fili QBS abrahae] add. B: prouidens autem scriptura )

704
qui ex fide sunt benedicti sunt cum fideli Abraham.. unde in euangelio inuenimus de lapidibus excitari id est ex gentibus colligi filios Abrahae. et cum Zachaeum laudaret Dominus, respondit et dixit: salus hodie domui huic facta est, quia et hic filius est Abrahae. ut ergo in Genesi per Melchisedech sacerdotem benedictio circa Abraham posset rite celebrari, praecedit ante imago sacrificii in pane et uino scilicet constituta: quam rem perficiens et adimplens Dominus panem et calicem mixtum uino optulit, et qui est plenitudo ueritatem praefiguratae imaginis adimpleuit.