Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Cognouimus, frater carissime, fidei ac uirtutis uestrae testimonia gloriosa et confessionis uestrae honorem sic exultanter accepimus ut in meritis ac laudibus uestris nos quoque participes et socios conputemus. nam cum nobis et ecclesia una sit et mens iuncta et indiuidua concordia, quis non sacerdos in consacerdotis sui laudibus tamquam in suis propriis gratuletur aut quae fraternitas non in fratrum gaudio ubique laetetur? exprimi satis non potest quanta istic exultatio fuerit et quanta laetitia cum de, uobis prospera et fortia conperissemus ducem te illic confessionis fratribus extitisse, sed et confessionem ducis de fratrum consensione creuisse, ut dum praecedis ad gloriam feceris multos gloriae [*]( 1 christi est qui om. B unitatis et pacis CB 4 opto ... ualere om. CPMQ1 in dno semper bene ualere et nostri meininiase B. — Ad (Explicit ad P) Cornelium de quinque presbyteris et Fortunato pseudoepiecopo eiplicit (om. P) LP, Ad Comelium secunda (epistula tertia Q) explicit QB, Explicit liber secundus C. — ) [*](Epist. LX. — Incipit ad Cornelium de confessione eius (\'1\' add. T) LPT, Incipit ad Cornelium aepistala M (initium epist. deest in Q), Incipit ad eundem tertia de confessione eius R, Incipit ad eundem liber tertius ad confess. feliciter C. — 8 frs T1 kmi T1, om. CB 9 sic om. C, si B exultantes C 10 nos] non M 11 et] ac C 8. 1. nobis M et ecclesiae T, ecclesia CB 12 et M 8. 1. m. 2 13 quae ex quia C fraternitatis Cl 14 non om. C in om. B fratruum MTl . non ubique C sed non 8. l. 15 istis B, isti M, ista C exsultate B laetitiae 01 16 ducem te] ducentis ex ducente C confessiones C 17 confessionis ducem Bamb. (B) conaensione LMPV, confessione CBT 18 praecedisse C multos feceris CBTv.. ) [*](44* )

692
comites et confessorem populum suaseris fieri, dam primus paratus, es pro omnibus confiteri: ut non inueniamus quid prius praedicare in uobis debeamus, utrumne tuam promptam et stabilem fidem an inseparabilem fratrum caritatem. uirtus illic episcopi praecedentis publice conprobata est, adunatio sequentis fraternitatis ostensa est. dum apud uos unus animus et una uox est, ecclesia omnis Romana confessa est.

Claruit, frater carissime, fides quam de nobis beatus apostolus praedicauit. hanc laudem uirtutis et roboris firmitatem iam tunc in spiritu praeuidebat et praeconio futurorum merita uestra contestans dum parentes laudat filios prouocabat. dum sic unanimes, dum fortes estis, magna et ceteris fratribus unanimitatis et fortitudinis exempla tribuistis. docuistis granditer Deum timere, Christo firmiter adhaerere, plebem sacerdotibus in periculo iungi, in persecutione fratres a fratribus non separari, concordiam simul iunctam uinci omnino non posse, quicquid simul petitur a cunctis Deum pacis pacificis exhibere. prosiluerat aduersarius terrore uiolento Christi castra turbare. sed quo impetu uenerat eodem impetu pulsus est, et quantum formidinis et terroris adtulit tantum fortitudinis inuenit et roboris. subplantare se iterum posse crediderat Dei seruos et uelut tirones et rudes quasi minus paratos et minus cantos solito suo more concutere. unum primo adgressus ut lupus ouem secernere a grege, ut acceptor columbam ab agmine uolantium separare temptauerat nam cui non est [*](1 confessorum CR suasseris M 3 pramtam CL, prompta M 4 fntrma inseparabilem CB, inseparabile fratrum M 5 praecedentis epTCB, epi prae.sentis 11 8 fntres kmi CMRv fidis M de om. CB 9 iam om. L 10 in om. C prouidebat LMB U pronocat CBo 12 fortis L, sie fortes v magns et] mgia B 13 docnistis gran, nis blandiatnr L; quae hic omittit diter deam ... p. 694 L14 confesskme nomi inserta inueniuntur fol. 63- L 16 epitL 76 deum t ch. firmiter om. R timeri T 14 adhereri T. adhereret R 16 omnino delendum censet Baluriut 17 dum C, dno B ex- hiberi C prosilierat CRTv 18 oiolenti L christo C\' Bl 19 pnlsos] et nictos add. v pritu et om. T tenonis 01 21 para- tus CM 22 cantos C 23 a grege secenere CB aeceptor LMT2, aocepter P\', accipiter P2T2v colnmbam accipiter (accipitur C) CB 24 a. uolantium] agminis oiolenter ex agminu ineuolentiam C superare M1 )

693
aduersus omnes satis uirium, circumuenire quaerit solitudinem singulorum. sed retusus adunati exercitus fide pariter et uigore intellexit milites Christi uigilare iam sobrios et armatos ad proelium stare, uinci non posse, mori posse et hoc ipso inuictos esse quia mori non timent, nec repugnare contra inpugnantes, cum occidere innocentibus nec nocentem liceat, sed prompte et animas et sanguinem tradere, ut cum tanta in saeculo malitia et saeuitia grassetur, a malis et saeuis uelocius recedatur. quale illud fuit sub oculis Dei spectaculum gloriosum, quale in conspectu Christi eius ecclesiae suae gaudium, ad pugnam quam temptauerat hostis inferre non singulos milites sed tota simul castra prodisse. omnes enim constat uenturos fuisse, si audire potuissent, quando adcucurrerit properanter et uenerit quisquis audiuit. quot illic lapsi gloriosa confessione sunt restituti steterunt fortes et ipso dolore paenitentiae facti ad proelium fortiores: ut appareat nuper subitatos esse et nonas adque insuetae rei pauore trepidasse, redisse ad se postmodum fidem ueram et uires suas de Dei timore collectas ad omnem patientiam constanter et firmiter roborasse nec iam stare ad criminis ueniam, sed ad passionis coronam.

Quid ad haec Nonatianns, frater carissime? utrumne iam deponit errorem? an uero, qui dementium mos est, ipsis bonis et prosperis nostris plus adactus est ad furorem et quo magis ac magis dilectionis ac fidei crescit hic gloria, illic dissensionis et zeli recrudescit insania: nec uulnus suum miser curat, sed [*]( 1 omnee] om C satis] scis R 2 retruaxta T, secluBus tae recrusus C 4 estare B inuictos] non uinctoa C oa ex M h mori non] nec mori C sed nec 8. I. 6 occidere] hoc dicere C, occidere non licet nullum T nocente P, nocentes CR 7 traderet C et om. C, e R 10 eius om. v, et eius C1 suae om. CB ad] et M 11 tota simel M, semel tota CB omnis 01 12 constitit B uenturus 01 accurrerit C1Rv, adcnrrerent C1, currerit T 18 uenerit C quod C1 PT 14 confusione 01 . steterunt] ut iste iterum T fores B et ipso etc. exh. Q. 15 paenitentiae] patientiae CB subitatos esse ex dubitatus est C 16 iiisaetae] inueterate P 20 fratres B kmi T1, om. CB uirumne] utrum C iam om. C, tandem ex tam T 21 terrorem T sed t 8. l. quidem medtium P ipsos Lx 22 quod C ac magis 4m. B 23 delictionis B N dissensiones T 24 crudescit CB\' )

694
adhuc grauius et se et suos uulnerat, in perniciem fratrum lingua sua perstrepens et facundiae uenenatae iacula contorquens, magis durus saecularis philosophiae prauitate quam sophiae dominicae lenitate pacificus, desertor ecclesiae, misericordiae hostis, interfector paenitentiae, doctor superbiae, ueritatis corruptor, perditor caritatis ? adgnoscitne iam qui sit sacerdos Dei, quae sit ecclosia et domus Christi, qui sint Dei serui quos diabolus infestet, qui sint christiani quos antichristus inpugnet? neque enim quaerit illos quos iam subegit aut gestit euertere quos iam suos fecit. inimicus et hostis ecclesiae quos alienauit ab ecclesia et foras duxit ut captiuos et uictos contemnit et praeterit, eos pergit lacessere in quibus Christum cernit habitare.

Quamquam etsi aliquis ex talibus fuerit adpreheasus, non est quod sibi quasi in confessione nominis blandiatur, cum constet, si occisi eiusmodi extra ecclesiam fuerint, fidei coronam non esse, sed poenam potius esse perfidiae nec in domo Dei inter unanimes habitaturos esse quos uidemus de pacifica et diuina domo furore discordiae recessisse.

Hortamnr plane quantum possnmns, frater carissime, pro caritate mutua qua nobis inuicem cohaeremus ut, quoniam prouidentia Domini monentis instmimur et diuinae misericordiae consiliis salubribus admonemur adpropinquare iam certaminis et agonis nostri diem, . ieiuniis uigiliis orationibus insistere cum omni plebe non desinamus. incumbamus gemitibus adsiduis et [*]( 1 qued grauius T sed quod s. l et se T, et M (et se oQ), est ex ewe C in lingoa M (lingua Q) 2 et Caecondiae Q, de nonatiani et facuudiam T uenensta T1, ueneratae C1 iacolo C sed o in roe. 3 duris P\' sophiae LPEV, sophia T, philosophiae CQv 4 pacificus] Bacrificns C interfector] interoeptor eod. Bamberg. (B) \' 6 perditor C2LPQRV, proditor C* 6 caritatis] castitatis V, ueritatie C 7 infestat C2R, infestns L, infestate C\' 8 christiali R impognat C 9 subegit... quos iam om. R effecit v 10 abalienaoit Ml (alienanit FQ) ab] et T 8. I. foris P 11 ninc- toe CR contempnit LT, conteronit R et pergit CR 12 laceesare C chriBti L 18 ex] de CR 14 eonfeesionem C ei] quod C 15 hninsmodi CB 16 ∗∗∗ inter M, nec inter CQR unianimes LQT 19 firs R acariaaime om. CR pro] per CR\' caritatem mntuam C 21 dno C1 24 omnibus R et om. C )

695
deprecationibus crebris. haec sunt enim nobis arma caelestia quae stare et perseuerare fortiter faciunt. haec sunt munimenta spiritalia et tela diuina quae protegunt. memores nostri inuicem simus, concordes adque unanimes, utrubique pro nobis semper oremus, pressuras et angustias mutua caritate releuemus, et si \\ quia istinc nostrum prior diuinae dignationis celeritate praecesserit, perseueret apud Dominum nostra dilectio, pro fratribus et sororibus nostris apud misericordiam patris non cesset oratio. opto te, frater carissime, semper bene ualere.