Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Beatas etiam feminas quae uobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutae, quae dominicam fidem tenentes et sexu suo fortiores non solum ipsae ad coronam proximae sunt, sed et [*]( 4 Io. 12, 25. 7 Matth. 10, 28. 12 Bom. 8,16.17. 16 Bom. 8,18. ) [*]( 1 originem T\' Q primo CR, mundi prima Q 2 qui CB dno C 3 ducens ex docens C 4 niam suam OBv sunt MT (sint Q) 6 uita aeterna Q 7 conseroamt QR 8 uero] autem Q 9 metuit N\', metuite B in rag. et animam] animam C 10 et cor II reliquam huius epistulae partem et initium proximae (Ad Antonianum) om. P gehenna C 11 adortat C dum R ITI, dT nri Q 12 dncT LR, dm Q 13 et heredes CLQTV, dei et heredes N, et heredes heredes quidem Bv 14 et] aic C commagnificemttr C* in marg., conglorificemnr 01 in COfIt. 15 addit CV 16 ducens T\' passionis 01 TI Q 18 claritatem 01 gloria R 19 persecntionem C tolerare] colet probare C etsi] nt si L 20 liberantibos C ,21 dum V, dno CR confidunt C 22 beatos C 22 gloriam 01 24 gloriae coronam v proxime CQ (prorlmae M) )

483
ceteris quoque feminis exemplum de sua constantia praebuerunt. ac ne quid deesset ad gloriam numeri uestri, ut omnis uobiscum et sexus et aetas esset in honore, pueros etiam uobis gloriosa confessione sociauit diuina dignatio, repraesentans nobis tale aliquid quale Ananias Azarias Misael inlustres pueri aliquando fecerunt, quibus inclusis in caminum cesserunt ignes et refrigerium flammae dederunt praesente cum illis Domino et probante, quod in confessores et martyras eius nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deum crederent incolumes semper et tuti in omnibus perseuerarent. et consideretis diligentius peto pro uestra religione quae apud illos pueros fides fuerit, quae promereri plenius Deum potuit. ad omnia enim parati, sicuti omnes esse debemus, aiunt regi: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. et si non, notum tibi sit quoniam diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. cum se et crederent et pro fide sua scirent posse etiam de praesenti supplicio liberari, iactare hoc tamen et uindicare sibi noluerunt dicentes et si non, ne minor esset confessionis uirtus sine testimonio passionis. addiderunt posse omnia Deum [*]( 13 Dan. 3, 16-18. ) [*]( 2 ac] an C numeri] muneris V omnes C, omnibus N 3 prius et om. L, est M (et Q) et] et C gloriosam L\' T\' Q confessionem T\' Q 4 representes R aliquod T 5 annanias CLTannanios R et misael CLBv 6 inclusum 01 cessauerunt R refrigerium CQJRV, refrigerii locum LNT 8 martyres CTv nihil eius T sed eius exp. possit ex posse T arbor R 9 quod om. CR incolomes ORTI Q semper] essent T et tuti om. C 10 perseuerent LNT7 Q et] et ut CB 11 illos om. v 12 dominum plenius CRv omni C sicut L, secuti C esse] ae C 13 nabucodonossor R, nabugodonosor C 14 hoc uerbo super ac re C m. 2 uerbo] sermone Q 15 potest B 16 ar- 11 re denti L tuis manibus Q rex om.;NQv liberabit Q, libera aE M, libeb rauit T 17 sit tibi LN quoniam] rex quia Q 19 se et] se Qv 20 liberi Q iactarent C 21 dicentes] licet Q et si non ne] ut non eis C, non Q confessionis ex contemionis R ) [*]( 31* )
484
facere, sed tamen non in hoc fidere ut liberari in praesentia uellent, sed illam libertatis et securitatis aeternae gloriam cogitarent I

Quam fidem nos quoque retinentes et die ac nocte meditantes toto corde ad Deum prompti contemptu praesentium futura tantummodo cogitemus, fructum regni aeterni, conplexum et osculum Domini, conspectum Dei: ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum gloriosum senem uiam uobis ad gloriam temporis nostri religiosa uirtute et diuina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum primum hospitium uobis in carcere praeparauit et metator quodammodo uester nunc quoque nos antecedit: quod ut consummetur in uobis adsiduis orationibus Dominum deprecamur, ut initiis ad summa pergentibus quos confiteri fecit faciat et coronari. opto uos, fratres carissimi ac beatissimi, in Domino semper bene ualere et ad coronae caelestis gloriam peruenire.

Epistula VII.
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS CARISSIMIS s.

Saluto uos, fratres carissimi, per Dei gratiam incolumis, optans cito ad uos uenire, ut desiderio tam meo quam uestro et [*]( 1 sed] se Q 2 et securitatis om. T aeternam Q 3 noe] aos NRv et die a. n. meditantes om. C 4 prampti LT, prompti et C •* futura B (et eras.) 5 cogitatis nt ad v conplexu Q, conplexi L, etad complexumtf 6 dm et.. B (sed i corr.), dno et L, et C, domini et f) conspectum] uenire pogaiti» add. v sup. atscr. T: oramus antem; et fort. 8 religiosa]jgloriosa CB 10 ferocientis] mentis C 12 consnmetar CB dncTLM (dum Q) 13 snmmam C 14 faciat om. C opto ... peruenire om. C 15 dum TQ (dno M) bene om. N coronam c. gloriae LRv 16 peruenire] ex codice Remigiano add. v: Victor diaconus et qui mecum sunt nos salutant. — Ad Rogatianum (rogationum T) iuniorem et confessores explicit LNTQ, Explicit ad Rogatianum et ceteros confessores S, Explicit C. — ) [*]( Epist. VII. — Incipit ad clerum de cura pauperum EMT, Ad clerum nt cnram pauperum et peregrinorum diligentiorem habeant N m. 2 add. — 18 presbyteris b1) N 20 famgaimi om. N incolomis EI M gratioptans T)

485
omnium fratrum satisfiat.. oportet nos tamen paci communi consulere et interdum quamuis cum taedio animi nostri deesse uobis, ne praesentia nostri inuidiam et uiolentiam gentilium prouocet et simus auctores rumpendae pacis, qui nos magis quieti omnium consulere debemus. quando ergo uos scripseritis rebus compositis me uenire debere aut si ante dignatus fuerit Dominus ostendere, tunc ad uos ueniam. ubi enim mihi aut melius possit esse aut laetius quam illic ubi me Deus et credere uoluit et crescere? uiduarum et infirmorum et omnium pauperum curam peto diligenter habeatis. sed et peregrinis si qui indigentes fuerint sumptus suggeratis de quantitate mea propria quam apud Rogatianum compresbyterum nostrum dimisi. quae quantitas ne forte iam uniuersa erogata sit, misi eidem per Naricum acoluthum aliam portionem, ut largius et promptius circa laborantes fiat operatio. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere [et nostri meminisse. fraternitatem uestram meo nomine salutate et ut nostri memores sint admonete.]