Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANTS PLEBI THIBARI CONSISTENTI S.

Cogitaueram quidem, fratres dilectissimi, atque in notis habebam, si rerum ratio ac temporis condicio permitteret, secundum quod frequenter desiderastis, ipse ad uos uenire, et quantulacumque mediocritate exhortationis nostrae praesens illic fraternitatem corroborare. sed quoniam sic rebus urguentibus detinemur ut longe istinc excurrere et diu a plebe cui de diuina indulgentia praesumus abesse non detur facultas, has interim pro me ad uos uicarias litteras misi. nam cum Domini instruentis dignatione instigemur saepius et admoneamur, ad uestram quoque conscientiam admonitionis nostrae sollicitudinem perferre debemus. scire enim debetis et pro certo credere ac tenere pressurae diem super caput esse coepisse et occasum saeculi atque antichristi tempus adpropinquasse, ut parati omnes ad proelium stemus nec quicquam nisi gloriam uitae aeternae et coronam confessionis dominicae cogitemus, nec putemus talia esse quae ueniunt qualia fuerunt illa quae transierunt. grauior [*]( 1 admonere C, admonemur v ac pietate C, accipietate B 2 snis ... militantibus om. B 3 congressionem M (congressionea) 4 optamus ... ualere om. CLQ carissimeJ sanctissime in dno 22. — Ad Cornelium (*• lapsis add. F, de lapsis add. L, epistula secunda add. Q) explicit FLQR, Explicit ad Cornelium (de lapsis add. P) CP. — ) [*](Epiat. LVIII. — Incipit ad tibarithanos Q, Incipit ad tibaritanos BE, Incipit ad Thebaritanos exhortatoria P. — 9 nenirem B quantulumcumque Q, quantulamcumqueB 10 mediocritatem B 11 conroborarem BR nergentibus B 12 excnrrerem B 13 datur Mw (deturilfQ) 14 ad uos om. P struentis R 15 admonemur B 16 sollicitndine P 18 coepis B et om. B 20 quicquam] quam B gloria. MQ, gloriae B, gloria R 21 concitemus B 22 quales. T1 fuerint ille B )

657
nunc et ferocior pugna imminet, ad quam fide incorrupta et uirtute robusta parare se debeant milites Christi, . considerantes idcirco se cotidie calicem sanguinis Christi bibere ut possint et ipsi propter Christum sanguinem fundere. hoc est enim uelle cum Christo inueniri, id quod Christus et docuit et fecit imitari secundum Iohannem apostolum dicentem: qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulauit et ipse ambulare. item Paulus apostolus exhortatur et docet dicens: sumus filii Dei. si autem filii et heredes Dei, coheredes autem Christi, siquidem conpatiamur ut et conmagnificemur.

Quae nunc omnia consideranda sunt nobis, ut nemo quicquam de saeculo iam moriente desideret, sed sequatur Christum, qui et uiuit in aeternum et uiuificat seruos suos in fide sui nominis constitutos. uenit enim tempus, fratres dilectissimi, quod iam pridem Dominus noster praenuntiauit et docuit aduenire dicens: ueniet hora ut omnis qui uos occiderit putet se officium Deo facere. sed hoc facient, quoniam non cognouerunt patrem neque me. haec autem locutus sum uobis ut cum uenerit hora eorum, memores sitis quia ego dixi uobis. nec quisquam miretur persecutionibus nos adsiduis fatigari et pressuris angentibus frequenter urgeri, quando haec futura in nouissimis temporibus Dominus ante praedixerit et militiam nostram magisterio et hortamento sui sermonis instruxerit, Petrus quoque apostolus eius docuerit ideo [*]( 6 I lo. 2, 6. 9 Rom. 8, 16, 17. 17 Io. 16, 2-4. ) [*]( 1 imminet] fratres dilectissimi add. V 2 se] uos Q 4 christi BQl (ehristmn MQ2) funderant R1 est enim] stent B 5 id] si id R et docuit] docuit Q 8 paulus beatus apoatolus BP, apostolus paulus Q, paulus B exhortatur] exoptatur B 9 autem filii BPQRV, autem filii dei v dei coheredes om. B 11 magnificemur R 12 a nobis P ut om. B 13 morientem B aequantnr B 14 et uiuit] uiuit v 15 ueniet R 16 noster om. BV dieens] docens v 17 uenit B 18 officium] obsequium v hoc] haec v 19 nouerunt V 21 quia] quae BP 22 agentibun BMI (angentibus M2Q) 23 praedixerat B 25 eius om. V ) [*](in. ) [*](42 )

658
persecutiones fieri ut probemur et ut dilectioni Dei iusto iustorum. praecedentium exemplo nos etiam morte et passionibus copulemur. posuit enim in epistula sua dicens: carissimi, nolite mirari ardorem accidentem uobis, qui ad temptationem uestram fit, nec excidatis tamquam nouum uobis contingat sed quotienscumque communicatis Christi passionibus, per omnia gaudete, ut et in reuelatione facta claritatis eius gaudentes exultetis. si inproperatur uobis in nomine Christi, beati estis, quia maiestatis et uirtutis Domini nomen in uobis requiescit, quod quidem secundum illos blasphematur, secundum nos autem honoratur. docuerunt autem nos apostoli ea quae de praeceptis dominicis et caelestibus mandatis ipsi quoque didicerunt Domino ipso scilicet corroborante nos et dicente: nemo est qui relinquat domum aut agrum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei, et non recipiat septies tantum in isto tempore, in saeculo autem uenturo uitam aeternam. et iterum, beati, inquit, eritis, cum odio uos habuerint homines et separauerint uos et expulerint et maledixerint nomini uestro quasi nequam propter filium hominis. \'gaudete in illa die et exultate. ecce enim merces uestra multa in caelis.

Gaudere nos et exultare uoluit in persecutionibus Dominus, quia quando persecutiones fiunt, tunc dantur coronae fidei, tunc probantur milites Dei, tunc martyribus patent caeli. neque enim sic nomen militiae dedimus ut pacem tantummodo cogitare et detractare ac recusare militiam debeamus, quando in ipsa militia [*]( 3 I Petro 4, 12-14. 15 Luc. 18, 29. 30. 19 Lnc. 6, 22. 23. ) [*]( 1 persecntionem B et ut] ut et Q dilectione Q iusto om. SPQv 4 ardore B 5 nec] ne Q 6 nouum] aliquid add. v 12 autem om. Q 13 de om. B 14 iupcr quoque B m. 2 uel quoaque 16 fratres] aut sorores add. c 17 recipiet R* 19 uita aeterna B 20 homines om. B 23 multa om. B; est add. BMR (om. Q) 27 dei] christi V 28 cogitare debeamus B 29 detrectare BPfJ ac] et a militiam dei Q debeamus om. R )

659
primus ambulauerit Dominus humilitatis et tolerantiae et passionis magister, ut quod fieri docuit prior faceret et qui pati hortatur prior pro nobis ipse pateretur. sit ante oculos, fratres dilectissimi, quod qui omne iudicium a patre solus accepit et qui uenturus est iudicaturus, iam iudicii sui et cognitionis futurae sententiam protulerit praenuntians et contestans confessurum se coram patre suo confitentes et negaturum negantes. si mortem possemus euadere, merito mori timeremus. porro autem cum mortalem mori necesse sit, amplectamur occasionem de diuina promissione et dignatione uenientem et fungamur exitum. mortis cum praemio inmortalitatis nec uereamur occidi, quos constet quando occidimur coronari.

Nec quisquam, fratres dilectissimi, cum populum nostrum fugari conspexerit metu persecutionis et spargi conturbetur, quod collectam fraternitatem non uideat nec tractantes episcopos audiat. simul tunc omnes esse non possunt, quibus occidere non licet, sed occidi necesse est. ubicumque in illis diebus unusquisque fratrum fuerit a grege interim ac necessitate temporis corpore non spiritu separatus, non moueatur ad fugae illius horrorem nec recedens et latens deserti loci solitudine terreatur. solus non est cui Christus in fuga comes est. solus non est qui templum Dei seruans ubicumque fuerit sine Deo non est. et si fugientem in solitudine ac montibus latro oppresserit, fera inuaserit, fames aut sitis aut frigus adflixerit, uel per maria praecipiti nauigatione properantem tempestas ac procella submerserit, spectat militem suum Christus ubicumque pugnantem et persecutionis causa pro nominis sui honore morienti [*](1 passionis huius Q 2 quod] quid R qui] quod v 3 prior om. B oculos] uestros add. Bv 8 mori] mortem B 9 mortale B occaMionem Q 10 promissione et om. R de dei dignatione V et] nt B 11 exitu Bv 12 constat v 14 metum Q 15 audiant Q 18 crege B ac P, a Q, om. BRv 19 separatus] segregatus B a M (ad Q) 20 horrore M (horrorem Q) nec ex non Q (nec M) desertis locis B 22 seroat B non] nostro R 23 fugiente B solitudinem BR 24 famis BPQ aut ex ut Q siti R 25 praecipit B, praecepti Ql (praecepiti M1) properanti Q i in ras. {properantem M) 26 spectat RV, expectat BPQ 27 causam B pro om. B hQnorem B ) [*]( 42* )

660
praemium reddit quod daturum se in resurrectione promisit. nec minor est martyrii gloria non publice et inter multos perisse, cum pereundi causa sit propter Christum perire. sufficit ad testimonium martyrii sui testis ille qui probat martyras et coronat.

Imitemur, fratres dilectissimi, Abel iustum qui initiauit martyria dum propter iustitiam primus occiditur. imitemur Abraham Dei amicum qui non est cunctatus ut filium uictimam suis manibus offerret, dum Deo fide deuotionis obsequitur. imitemur tres pueros Ananian Azarian Misaelem, qui nec aetate territi nec captiuitate fracti Iudaea deuicta et Hierosolymis captis in ipso regno suo regem fidei uirtute uicerunt) qui adorare statuam quam Nabuchodonosor rex fecerat iussi et minis regis et flammis fortiores extiterunt, proclamantes et fidem suam per haec uerba testantes: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis liberabit nos: et sinon, notum sit tibi quia diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. credebant se illi secundum fidem posse euadere, sed addiderunt et si non, ut sciret rex illos propter Deum quem colebant et mori posse. hoc est enim robur uirtutis et fidei credere et scire quod Deus a morte praesenti liberare possit, et tamen mortem non timere nec cedere, ut probari fortius fides possit. erupit per os eorum spiritus sancti incorruptus et inuictus uigor, ut [*]( 15 Dan. 3, 16-18. ) [*]( 1 resurrectionem B 3 sufficiat B 4 martyri RQ, martyris BP testis om. V martyres Bv 6 initiauit] ini∗∗uit P 7 martyrii quum J2 10 ananias B, ananiam v aaarias B, azariam v et misahelem B, misael Q, misahel V 11 htdea PQ, pudeat B ierosolymis B, hiernsolymis BQ 12 sno] suo quo Q 13 inssis B 17 potest B 18 ardentes P* tuis] rex add. v liberauit BQ* (liberare M sed re in ras.) 19 tibi] tibi rez B 22 dum li 93 et scire] scire Q 24 praesenti morte Q posset B, nos possit QB\', nos posset Bl et] sic B 26 per os] pneros B nigor om. B )

661
appareat uera esse quae in euangelio suo Dominus edixit dicens: cum autem uos adprehenderint, nolite cogitare quid, loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. dixit quid loqui et respondere possimus dari nobis in illa hora diuinitus et offerri, nec nos tunc esse qui loquimur, sed spiritum Dei patris : qui cum a confitentibus non discedit neque diuiditur, ipse in nobis et loquitur et coronatur. sic et Daniel cum conpelleretur adorare idolum Bel quem tunc populus et rex colebat in adserendum Dei sui honorem plena fide et libertate prorupit dicens: nihil colo ego nisi Dominum Deum meum qui condidit caelum et terram.