Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Praeclndere est adque abscidere iter doloris ac paenitendi uiam, ut cum in scripturis Dominus Deus reuertentibus ad se et paenitentibus blandiatur, nostra duritia et crudelitate, dum fructus paenitentiae intercipitur, paenitentia ipsa tollatur. quod si inuenimus a paenitentia agenda neminem debere prohiberi et deprecantibus adque exorantibus Domini misericordiam secundum quod ille misericors et pius est per sacerdotes eius pacem posse concedi, admittendus est plangentium gemitus et paenitentiae fructus dolentibus non negandus. et quia apud inferos confessio non est nec exomologesis illic fieri potest, qui ex toto corde paenituerint et rogauerint in ecclesiam debent interim suscipi et in ipsa Domino reseruari, qui ad ecclesiam suam uenturus de illis utique quos in ea intus inuenerit iudicabit. apostatae uero et desertores uel aduersarii et hostes et Christi ecclesiam dissipantes, , nec si occisi pro nomine foris fuerint, admitti secundum apostolum possunt ad ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec ecclesiae tenuerunt unitatem.

Hasc interim, frater carissime, pauca de multis quantum potui breuiter decucurri, quibus et desiderio tuo satisfacerem et te magis ac magis collegii et corporis nostri societate coniungerem. si autem tibi ueniendi ad nos opportunitas et facultas fuerit, l [*]( 1 clauos B et nelis C 4 abscidere OLPQRV, abscide B, absctndere v 5 nt] et BQ in om. &QR* scriptoris omnibus Bv 7 tolletur C 8 a eorr. in ad C penitentiam agendam C 9 exoptantibus CB, exortaDtibus Q (ezorantibus M) misertcordia Q 10 et ex est C 12 negatur C quia] quoniam CB infernum dum C 13 qui] quia B corde] non add. L 14 interim] interins v suscipe L, suscipient 01 15 ipsam P domo M (dno Q) ad] ade B de] et de Q, est de B 16 quod C indicauit B 17 et hostes] hostis B dissipantis B 18 nomine] eius add. C 8. i. apostolorum L; inserit MQ : dicentem uenire non sed non om. Q 19 non possunt B ad] in CB 20 ecclesiam C; inserit L: ideo nec spenec ecclesiae tenuerint BC, tennerant L 21 frTkmT Q 22 brebiter B decurri C 23 collegio CQ (collegii M) societate BLPQY, societati CRv 24 oportunitas CLPQ )

648
plura in commune conferre et uberius ac plenius quae in salutarem concordiam faciant tractare poterimus. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANVS FORTVNATO AHVMMO OPTATO PRIVATIANO DONATVLO ET FELICI FRATRIBVS S.

Scripsistis mihi, fratres carissimi, quod cum in Capsensi ciuitate propter ordinationem episcopi essetis, pertulerit ad uos Superius frater et collega noster Ninum Clementianum Florum fratres nostros, qui in persecutione adprehensi prius fuerant et nomen Domini confessi uiolentiam magistratus et populi frementis inpetum uicerant, postmodum cum apud proconsulem poenis grauibus excruciarentur, ui tormentorum subactos esse et gradu gloriae ad quam plena fidei uirtute tendebant diutinis cruciatibus excidisse, nec tamen post hunc grauem lapsum non uoluntate sed necessitate susceptum a paenitentia agenda per hoc triennium non destitisse: de quibus consulendum putastis an eos ad communicationem iam fas esset admittere.

Et quidem quod ad mei animi sententiam pertinet, puto his indulgentiam Domini non defuturam quos constet stetisse in [*]( 2 faciant] patienter C opto ... ufclere om. BC1. — Caecili Cypriani (Caecili Cypriani om. LR, Explicit P) ad Antonianum de Cornelio et Nouatiano (de C. et N. om. Q) explicit (om. P) BCLPQR. —) [*]( Epist. LVI. — Incipit ad Fortunatum et ceteros de his (de his Otn. LNP) qui per tormenta superantur BFLMNP. — 5 ahymno] ahymo N, adhumo B, haummo F 7 capsense LNP ciuitatis F, ciuitatem B 8 pertulerint B 9 superius V, super FLMNP, om. B frater et om. V ninum] super saturninum et B 11 dno L1 uiolentia LP 12 uicerunt F 13 grauiorihus fort. ui F, uii B, uim M, septies LNP (ex VII uidetur natum) et a BFMV, et ad LNP, et de v 14 gradum P, gradibtis B ad quem V, adq. F plenam FP, paenam B uirtutem BF tendebant] tenebant BF, peruenerant V diuturnis M 15 excedisse L nec] ne B 16 uoluptate F susceptos P a] ad BFMP paenitentiam agendam BMP 17 non om. v putasti M* an] sane F, san M 18 communionem B iam M 8. I. m. 2 admitteret B 19 ad] a B 20 constat v )

649
acie, nomen Domini confessos esse, uiolentiam magistratuum et populi furentis incursum inmobilis fidei obstinatione uicisse, passos esse carcerem, diu inter minas proconsulis et fremitum populi circumstantis tormentis laniantibus ac longa iteratione cruciantibus repugnasse, ut quod in nouissimo infirmitate carnis subactum uidetur meritorum praecedentium defensione releuetur et sit satis talibus gloriam perdidisse, non tamen debere nos eis et ueniae locum cludere adque eos a paterna pietate et a nostra communicatione priuare: quibus aetimamus ad deprecandam clementiam Domini posse sufficere quod triennium iugiter et dolenter ut scribitis cum summa paenitentiae lamentatione planxerunt. certe non puto incaute et temere his pacem committi quos uidemus militiae suae fortitudine nec prius pugnae defuisse, et si acies etiam denuo uenerit, gloriam suam posse reparare. nam cum in concilio placuerit paenitentiam agentibus in infirmitatis periculo subueniri et pacem dari, debent utique in accipienda pace praecedere quos uidemus non animi infirmitate cecidisse, sed in proelio congressos et uulneratos per inbecillitatem carnis confessionis suae coronam non potuisse perferre, maxime cum cupientibus mori non permitteretur occidi, sed tamdiu fessos tormenta laniarent quamdiu non fidem quae inuicta est uincerent, sed carnem quae infirma est fatigarent.

Quoniam tamen scripsistis ut cum pluribus collegia de hoc ipso plenissime tractem et res tanta exigit maius et pensius de multorum conlatione consilium et nunc omnes fere inter Paschae prima sollemnia apud se cum fratribus demorantur, quando sollemnitati celebrandae apud suos satisfecerint et ad me uenire coeperint, [*]( 1 dei F. magistratum BM et om. BLMN 2 immobiles MN 3 consulis P fremitus B 4 cruciatibus BFL 5 nobissimo F inflrmitatem BFLMN 6 defessione LMN, depssione B reueletur FL sit] si B 9 existimamus c 10 triennio BLMNPv et] ac c 11 paenitentia BM 12 et] hac B, om. FLM 14 etiam om. V 15 consilio M agentes FLMN 16 in om. FLM subuenire L 20 cum ex con M m. 2 permitterentur B IL 21 iam diu FN inuita L1, uicta F 23 plurimis V (plurimi collegae V teet. Oxon.) 24 tractarem B tanta] ita ut F inpensius FBv 25 phaace M 26 solemnia BMv sollempnitatis B, sollemnia L t 27 nos] nos N et ad me uenire coeperint add. Lm. 2in marg. nenire coeperint] uenerint F )

650
tractabo cum singulis plenius, ut de eo quod consuluistis figatur apud nos et rescribatur uobis firma sententia multorum sacerdotum consilio ponderata. opto nos, fratres carissimi, semper bene ualere.