Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS ANTONIANO FRATRI S.

Accepi primas litteras tuas, frater carissime, concordiam collegii sacerdotalis firmiter optinentes et catholicae ecclesiae cohaerentes, quibus significasti cum Nouatiano te non communicare, sed sequi consilium nostrum et cum Cornelio coepiscopo earundem litterarum ad Cornelium collegam nostrum transmitterem, ut deposita omni sollicitudine iam sciret te secum hoc est cum catholica ecclesia communicare.

Sed enim superuenerunt postmodum aliae litterae tuae per Quintum conpresbyterum missae, in quibus animaduerti animum tuum Nouatiani litteris motum nutare coepisse. nam cum et consilium et consensum tuum firmiter ante fixisses, desiderasti in his litteris ut rescriberem tibi quam haeresim Nouatianus introduxisset uel Cornelius qua ratione Trofimo et turificatis communicet. quod quidem si pro sollicitudine fidei anxie K curas et rei dubiae ueritatem sollicitus exploras, reprehendenda non est in timore diuino aestuantis animi sollicitudo suspensa. [*]( 1 et caritatis T sed et s. I. 2 unitatem BQT remeastis QT, remeabunt FL, rememoratio habuit B carissimi] ac desiderantissimi add. Qv semper om. L. — Ad Maximum (presbyterum add. FQT) et (om. B) Yrbanum et (et om. B) Sidonium et Maoarium (Macharium Q, macarium de regressione eorum ad ecclesiam B) explicit BFLQT. — Epist. LV. — Incipit ad Antonianum de Cornelio et Nouatiano BOLB, Incipit ad Antonianum lege feliciter Q. — 6 accepimus CV primas om. Q collegi CL 7 obstinentes C1, optinentis B 9 episcopo Q 10 te tenere M (te om. Q) 12 transmitterer C sed alt. r 8. 1. te L in ras., e R 15 contra presbyterum B 16 nutat C cum ex con C cum et] cum Q 17 firmiter tuum CR 18 heresin L, heresem B 19 uel om. L tropimo L, trophimo v 20 si om. B sollicitius M (sollicitus Q) 22 aestuantis] tanti B )

625

Quoniam tamen uideo post primam sententiam epistulae tuae Nouatiani litteris postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono graues uiros et semel super petram solida stabilitate fundatos non dico aura leui sed nec uento aut turbine commoueri, ne animus dubius et incertus uariis opinionibus uelut quibusdam uentorum incursantium flatibus frequenter agitetur et a proposito suo cum quadam leuitatis reprehensione mutetur. quod ne apud te uel apud quemquam Nouatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater, rationem rei tibi breuiter exponam. et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus uideris, mea apud te et persona et causa purganda est, ne me aliquis existimet a proposito meo leuiter recessisse, et cum euangelicum uigorem primo et inter initia defenderim, postmodum uidear animum meum a disciplina et censura priore flexisse, ut his qui libellis conscientiam suam maculauerint uel nefanda sacrificia commiserint laxandam pacem putauerim. quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.

Nam cum acies adhuc inter manus esset et proelium gloriosi certaminis in persecutione ferueret, toto hortatu et pleno inpetu militum uires fuerant excitandae et maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae uocis animandae, ut paenitentiae uiam non solum precibus et lamentationibus sequerentur, sed quoniam repetendi certaminis et reparandae salutis dabatur occasio, ad confessionis potius ardorem et martyrii gloriam [*]( 2 litteras B illum 01 fr kmi Q 3 pono om. Q 4 petram] robnstfim add. CB 5 aut] et LQ ne] nec C 6 opinionibus] unionibus B 7 et a] a B suo] quoque C cum om. C \' 8 repreheaione L ne] ne uel Qv . alterun apud om. B 9 quemquam] quendam Q desideranti C frater] carissime add. BBv 10 quoniam] quoniam qui B 12 aestimet B\' 13 euangelio C nigorem primum B, primo nigorem C ■ et om. LB 14 ea initia defendere in B sed ea s. 1. m. 3 ad disciplinam et censuram priorem flectisse B 15 prioret Cl 16 maculauerunt L nefandam Cl sacrifitia tx gratia C 17 pntanerint Q liberata 01 19 nam] aliam B 20 tota C1 21 impletu C1 fuerunt C 22 quodam om. Q (exh. M) fortiter animandae v x 23 precibus] et allegationibus add. B 24 sed om. R\'\\ ) [*](DI. ) [*]( 40 )

626
nostris increpiti uocibus prouocarentur. denique cum de quibusdam ad me presbyteri et diaconi scripsissent eos inmoderatos esse et ad communicationem accipiendam festinanter urgere, rescribens eis in epistula mea quae extat et hoc addidi: qui si nimium properant, habent in sua potestate quods postulant tempore ipso sibi plus quam quod postulant largiente. acies adhuc geritur et agon cotidie celebratur. si commissi uere et firmiter paenitet, et fidei calor praeualet, qui differri non potest potest coronari. de eo tamen quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli, ut cum quies et tranquillitas data esset et episcopis in unum conuenire indulgentia diuina permitteret, tunc communicato et librato de omnium conlatione consilio statueremus quid fieri oporteret, si quis uero ante consilium nostrum et ante sententiam de omnium consilio statutam lapsis temere communicare uoluisset, ipse a communicatione abstineretur.