Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nam de Nouato nihil inde ad nos fuerat nuntiandum, cum magis per nos uobis debeat Nouatus ostendi rerum nouarum semper cupidus, auaritiae inexplebilis rapacitate furibundus, adrogantia et stupore superbi tumoris inflatus, semper istic episcopis male cognitus, quasi haereticus semper et perfidus omnium sacerdotum uoce damnatus, curiosus semper ut prodat, ad hoc [*]( 9 Eph. 5, 31. 32. ) [*]( 1 cogitare F, cogitare P quoque F, uero LPQRv 2 admisso FQ, admissum P, admissae L et ecclesiasticis R substractis L 3 et om. LB tam in] tamen FL, tamen in Q 4 conscientiam Q 5 illinc FQB, illic LMPv 6 mitasse L mutare regione P, nutarem religionem L 7 christus L 9 relinquat P 10 matrem] et adhaerebit uxori suae add. Baluzius ex 4 codd. una carne B, unam carnem LPQv • 11 istud] hoc F 12 christo FPR et] et in PBQv ecclesia B hoc om. F beatus om. L 13 christum LPQ inuiduis ex inuidis Q (indiuiduis M) 14 coherentem FPQ sanctam L testatur P 15 sponsam Q eius om. B 16 sibi assumit B 17 spoliabit F fraudabit F christi otn. B 18 inde] de B nuntiatum F 19 per] a F nouorum F 20 semper om. B cnpidos L inexplebili PQ 21 istinc F 22 cognitis Bl hereticos Q )

618
adulator ut fallat, numquam fidelis ut diligat, fax et ignis ad conflanda, seditionis incendia, turbo et tempestas ad fidei facienda naufragia, hostis quietis, tranquillitatis aduersarius, pacis inimicus. denique Nouato illinc a uobis recedente id est procella et turbine recedente ex parte illic quies facta est, et gloriosi ac boni confessores qui de ecclesia illo incitante discesserant, posteaquam ab urbe ille discessit, ad ecclesiam reuerterunt. idem est Nouatus, qui apud nos primum discordiae incendium seminauit, qui quosdam istic ex fratribus ab episcopo segregauit, qui in ipsa persecutione ad euertendas fratrum mentes alia. quaedam persecutio nostri fuit. ipse est qui Felicissimum satellitem suum diaconum nec permittente me nec sciente sua factione et ambitione constituit et cum sua tempestate Romae quoque ad euertendam ecclesiam nauigans similia illic et paria molitus est, a clero portionem plebis auellens, fraternitatis bene sibi cohaerentis et se inuicem diligentis concordiam scindens. plane quoniam pro magnitudine sua debeat Carthaginem Roma praecedere, illic maiora et grauiora commisit. qui istic aduersus ecclesiam diaconum fecerat, illic episcopum fecit. nec hoc quisquam miretur in talibus. feruntur semper mali suo furore dementes et posteaquam scelera fecerunt, conscientia ipsa sceleratae mentis agitantur. nec remanere in ecclesia Dei possunt qui deificam et ecclesiasticam disciplinam nec actus sui conuersatione nec morum pace [*]( 1 adulatur LQRv nnncquam L fax R, paz FQ, pacem LP; pix furt et om. P 2 conflandam LPQ torbe R1 ad] et F 4 illic FLR id est ... recedente om. F 5 ex parte] explare B 7 ad] ab P 8 disoordiao] et schismatis add. RtJ, et (om. L) achisma add. FlL, apud echisma add. F\', et achismas add. Q, et soismae add. P; expunxi hoc additamentum 9 cosdam R, quondam L 10 frattes Ml (fratrum M}Q) 11 nostri F, nostris LPQRv satalitem R suam diaoonem F, suum suum diaconum suun M (suum diaoonum Q) 13 nec scientem F, nesciente LQ suae P 13 nam tempcstaton B romam Rv uertcndam R 15 sibi om. L eoherentes Q 16 diligentes Q conoordia Q 17 magnitudinem F sua debuit a car. tagine add. in marg. P m. 2 debebat R, debat F cartaginem F romam PQ procedere LPQ, proooderent F 18 istic ex sie Q m. 2, sk FMQ1 20 dementis F 21 fecerint PRv 22 deificam] circa me LP 23 conuersationem PQ moram L\' pacem PQR )
619
tenuerunt. spoliati ab illo pupilli, fraudatae uiduae, pecuniae quoque ecclesiae denegatae has de illo exigunt poenas quas in eius furore conspicimus. pater etiam eius in uico fame mortuus et ab eo in morte postmodum nec sepultus. uterus uxoris calce percussus et abortione properante in parricidium partus expressus. et damnare nunc audet sacrificantium manus, cum sit ipse nocentior pedibus, quibus filius qui nascebatur occisus est.

Hanc conscientiam criminum iam pridem timebat. propter hoc se non de presbyterio excitari tantum, sed et communicatione prohiberi pro certo tenebat, et urguentibus fratribus imminebat cognitionis dies quo apud nos causa eius ageretur, nisi persecutio ante uenisset, quam iste uoto quodam euadendae et lucrandae damnationis excipiens haec omnia commisit et miscuit, ut qui eici de ecclesia et excludi habebat, iudicium sacerdotum uoluntaria discessione praecederet, quasi euasisse sit poenam praeuenisse sententiam.

Circa ceteros autem tratres elaboramus, quos ab eo circumuentos dolemus, ut ueteratoris perniciosum latus fugiant, ut letales laqueos sollicitantis euadant, ut de qua ille pelli diuinitus meruit ecclesiam repetant: quos quidem Domino adiuuante per eius misericordiam regredi posse confidimus. neque enim potest perire nisi quem constat esse periturum, cum Dominus in euangelio suo dicat: omnis plantatio quam non plantauit pater meus caelestis eradicabitur. qui plantatus non [*]( 23 Matth. 15, 13. ) [*]( 1 pecunia R 2 qaoquaeclesiae F depegator F bas] hi P sed h 8. 1. 3 uico fame] uicoram F 4 et] est et ex eat R mortem Q uterus] uerua F More F 5 percussus ex perfusae Q tn. 2 (perfusus M) properate R 6 audeat L, audet et F 1 innocentior Q quibus om. F qui om. LP 9 et] et de P communicationi Ft communicationem Q, communionem L 10 tenebat] timebat P 11 conitaonis R 13 ut om. P, et F 14 habebat] debebat P indicio R uoluptaria F 15 praecederat F, recederet R sit sit Ll 16 sententia L 17 ab eo] habeo LQ circumuentus Rl, circumuento M (circumuentos Q) 18 ueteratores LQ ut] et LP 19 laq.os F sollicitantis] scilicet tantis F . euandant F ut] et F 20 et ecclesiam L 21 eius om. L 22 costat R )

620
est praeceptis Dei patris et monitis, solus poterit de ecclesia ille discedere, solus episcopis derelictis cum schismaticis et haereticis in furore remanere. ceteros uero nobis adunabit Dei patris misericordia et Christi Domini nostri indulgentia et nostra patientia. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

CVPRIANO FRATRI MAXIMVS VRBANVS SIDONIVS MACAEIVS S. ,

Certi sumus, frater carissime, te quoque nobiscum pari uoto congaudere quod nos habito consilio utilitatibus ecclesiae et paci magis consulentes, omnibus rebus praetermissis et iudicio Dei seruatis, cum Cornelio episcopo nostro pariter et cum uniuerso clero pacem fecisse. cum gaudio etiam uniuersae ecclesiae prona etiam omnium caritate hoc factum his litteris nostris certissime scire debuisti. oramus te, frater carissime, multis annis bene ualere. [*]( 1 in praeceptis Rv ecclesiam FL \' illae P 2 derelictis om. M (exh. Q) schismatis L et haereticis om. F 3 manere P\' QR (remanere M) \' caetoros R nobiscum LPRv adonauit PQ misericordiae R, misericordiam L ,4 nostri] iesu christi add. PQ 5 opto ... ualere om. L. — Ad Cornelium explicit F, Ad Cornelium IIII (epistula IIII. Q) explicit QR, Ad Cornelium de Nouato explicit L, Explicit ad Cornelium de Nouato P. — ) [*](Epist. LIII. — Incipit epistula (a add. M) Maximo Vrbano Sidonio Machario (Maximi Vrbani Sidonii Macharie EQ\'1o) ad Cyprianum EMQo, Incipit epistola ad Ciprianum facta Maximo Vrbano Sidonio Macario cum Cornelio episcopo pacem fecisse T, om. to. — 7 et macharius EQowv salut M (salutem Q) 8 certissimus Q\'E\' (certi sumus M) 9 quod om. v; cf. pag. 536,12 concilio Q* (consilio MQl) 12 prona] pronati T 13 caritatem QT scire certissime v 14° oramus ... ualere om. Q\'M, ualete w 15 ualere ul T. — Ad Ciprianum epistola a Maxitno Vrbano Sidonio Macario cum Cornelio epo pacem fecisse explicit T, Epistula (Explicit epistula o) Maximi Vrbani Sidoni Machari (om. o) ad Ciprianum explicit (om. 6) EMQo, om. w. —)