Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Nec putetis sic uos euangelium Christi adserere, dum uos met ipsos a Christi grege et ab eius pace et concordia separatis, cum magis militibus gloriosis et bonis congruat intra domestica castra consistere et intus positos ea quae incommune tractanda sunt agere ac prouidere. nam cum unanimitas et concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos ecclesia derelicta foras exire et ad uos uenire non possumus, ut uos magis ad ecclesiam matrem et ad uestram fraternitatem reuertamini quibus possumus hortamentis petimus et rogamus. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.