Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS MAXIMO ET NICOSTRATO ET CETERIS CONFESSORIBVS S.

Cum frequenter, carissimi, cognoueritis ex litteris meis quem et confessioni uestrae honorem et fraternitati conexae dilectionem meo sermone seruauerim, credatis quaeso et adquiescatis his litteris meis, quibus uobis et actui ac laudibus uestris et scribo et simpliciter ac fideliter consulo. grauat enim me adque contristat, intolerabilis perculsi et paene prostrati pectoris maestitia praestringit, cum uos illic conperissem contra Dei dispositionem, contra euangelicam legem, contra institutionis catholicae unitatem alium episcopum fieri consensisse, id est, quod nec fas est nec licet fieri, ecclesiam alteram institui, Christi membra discerpi, dominici gregis animum et corpus unum discissa aemulatione lacerari. quod quaeso ut in nobis saltem inlicitum istud fraternitatis nostrae discidium non perseueret, sed et confessionis uestrae et diuinae traditionis memores ad matrem reuertamini unde prodistis, unde ad confessionis gloriam cum eiusdem matris exultatione uenistis. [*]( Epist. XLVI. — Incipit ad Maximum et NicoBtratum (de unitate add. PQ) BFLPQ. — 4 post meis repetit cognoueritis B 5 fraternitatis F dilectionis F 6 meo sermone om. F, eoa sermone P et om. F 7 uobis et] uos et FLP, uos B; religiose fort. hac Q, et B 8 et fideliter FPQ, om. B 9 et intolerabilis Lv percolsi om. B, percussi Y et paene om. B, paene Fv rostrati F peccatoris M (pectoris Q) maestitia] maiestati B et praestringit P, perstringit JfQ* (praestringit Q\') 10 contra dei dispositionem om. F dei scripsi, ecclesiasticam v, om. BLPQY 11 institutionis] dispositionis B unitatis M, unitates Q\' 13 ecclesiam alteram LMPQI, alteram ecclesiam B, in ecclesiam alterum F, in ecclesiam alteram Q*, ecclesiam aliam v constitui v 14 animam F discessa FLP 15 quod] quos P obis Q, nobis BM saltim L, salutem Q1 (saltem. Q2M.) licitum in istum B 17 renertimini QI (reuertamini QXM) )

605

Nec putetis sic uos euangelium Christi adserere, dum uos met ipsos a Christi grege et ab eius pace et concordia separatis, cum magis militibus gloriosis et bonis congruat intra domestica castra consistere et intus positos ea quae incommune tractanda sunt agere ac prouidere. nam cum unanimitas et concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos ecclesia derelicta foras exire et ad uos uenire non possumus, ut uos magis ad ecclesiam matrem et ad uestram fraternitatem reuertamini quibus possumus hortamentis petimus et rogamus. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.

CVPRIANVS CORNELIO FRATRI S.

Et religiosum uobis et necessarium existimaui, frater carissime, ad confessores qui illic sunt et Nouatiani ac Nouati obstinatione et prauitate seducti de ecclesia recesserunt litteras breues facere, quibus eos pro adfectione mutua conuenirem ut ad matrem suam id est ecclesiam catholicam reuertantur. quas litteras tibi a Mettio hypodiacono legi prius mandaui, ne quis aliud me scripsisse fingeret quam quod meis litteris continetur. mandaui tamen eidem [*]( 1 putetis] potestis BFQ uosmet] uos et B 2 a otn. B gre- gem BLlQ pace et] pace BLQ 3 intra] in F domestica) dominica maluit Balueius ó sunt om. B hac Q prouidere posaimus F nnanimia F nostran F 6 debeam F et foras Q 7 nt] et B 8 nostram v 9 carissimi om. BP 10 bene semper B. — Ad (ExpJicit ad P) Maximum et Nicostratum (Nicostratum et Maximum L; de unitate add. Q) explicit (om. P) BFLPQ. — \\ ) [*]( Epist. XLVII. — Incipit item ad eundem ∗V∗ FB, Incipit einsdem quinta Q, Incipit ad eundem feliciter C, Incipit ad Cornelium LP. — 13 nobis Rv nobis et necessarium nobis Oxon. existimanit C ff kDri C 15 prauitati Q brebes FQ 16 conuenirent FLQ, eonnenire B suam om. CR 17 reucrtentur 01 tibi om. CB a] ab Q, et P mettio] demetrio F, metdio L, dio P, etio Q, mecyopo C, metio B et in ras. 18 diacono C alius de me ClFLPQB, aliud de me C* 19 confinentur C, continentur M (continetur Q) idem FLPQ, et dem C )

606
Mettio a me ad uos misso at de tuo arbitrio rem gerat. et si easdem litteras confessoribus putaueris esse credendas,. tunc eas tradat. opto te, frater carissime. semper bene ualera.

CVPRIANVS COEXELIO FRATRI S.

Legi litteras tuas, frater carissime. quas per Primitiuum conpresbyterum nostrum misisti, in quibus te conperi motum quod cam de Hadrumetina colonia Polycarpi nomine ad te litterae dirigerentur, posteaquam nos ego et Liberalis in eundem locum uenissemus, coepissent illuc ad presbyteros et ad diaconos litterae dirigi.