Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS CALDONIO ET HERCVLANO COLLEGIS ITEM ROGATIANO ET NVMIDICO COMPRESBVTERIS S.

Vehementer contristatus sum, fratres carissimi, acceptis litteris uestris, ut cum mihi propositum semper et uotum sit uniuersam fraternitatem nostram incolumem continere et inlibatum gregem secundum quod caritas exigit reseruare, nunc nuntietis Felicissimum multa inprobe et insidiose esse molitum, ut praeter fraudes suas et rapinas, de quibus iam pridem multa cognoueram, nunc quoque cum episcopo portionem plebis inlidere id est a pastore oues separare et filios a parente secernere et Christi membra dissipare temptauerit, cumque ego uos pro me uicarios miserim, ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumptibus istis, si qui uellent etiam suas artes exercere additamento quantum satis esset desideria eorum iuuaretis, simul etiam et aetates et condiciones eorum et merita . discerneretis, ut etiam nunc ego, cui cura incumbit, omnes opto [*]( Epist. XLI. — Incipit epistola Cipriani disco Caldonio et Herculaneo super nomine Felicissimi peruersi T, Incipit ad Caldonium de Felicissimi pranitate et eorum qui ei iungebantur Z, Cipriani ad Callidonium et Herculaneum collegas de scismate Foelicissimi ac iusto eius anathemate et de fide confes. (p, Eiusdem Cipriani Calidonio et ceteris de improbitate et Felicissimi peruersi 10, Ad Caldonium et ceteros fi, om. r. — 2 calidonio ϕrw herculaneo TqJ, herculanio fi, herculiano w 3 compresbytero ϕ, om. w 4 sum μ 8.1. m. 2 5 semper et notum sit] sit semper eo tum μ, semper sit eo cum r, semper et uotum Z 6 ut nostram fir incolumen T tenero to 7 reseritare 10 nunc om. T 8 nunciastis Z 9 suas fraudes ϕw, fraudes ueteres Zμr et] sed Z rapinam Zfir iam multa pridem 10 . 10 cum om. Z, ab Latinius 11 inlidere Ttp, illudere to, diuidere Zμrv; conlidere malimid est] idem (pr separare om. Zfir a parentibus Zμϕw, om. r 12 secemere] separare Zfir eumque] cum cp 13 expuggeretis T, expungneretis fi, eipugnaretis Z, erpurgaretis ϕw 14 istis] ipsis w, tum μ, cum r si om. Z quis r nellent iam Tcp, etiam nellent μw, etiam nellet Z, nellet r 15 exerceret r addidi (addidit Z) tamen tanquam tua satis essent (esse Z) Zfxr 16 et om. Zwϕ aetates eorum Zwμrv eorum om. μrv 17 ut etiam] etiam μr, utinam Z, iam Oxon. opto me] optime Zμrv. )

588
me nosse et dignos quosque et humiles et mites ad ecclesiasticae administrationis officia promouere, ille intercesserit ne qui posset expungi neue ea quae desideraueram possent diligentiae uestrae examinatione discerni, comminatus sit etiam fratribus nostris qui primi expungi accesserant potentatu inprobo et terrore uiolento quod secum in morte non communicarent qui nobis obtemperare uoluissent.

Cumque post haec omnia nec loci mei honore motus nec uestra auctoritate et praesentia fractus instinctu suo quietem fratrum turbans proripuerit se cum plurimis, ducem se factionis et seditionis principem temerario furore contestans — in quo quidem gratulor plurimos fratres ab eius audacia recessisse et uobis adquiescere maluisse ut cum ecclesia matre remanerent et stipendia eius episcopo dispensante perciperent, quod quidem et ceteros pro certo scio cum pace facturos et cito ab errore temerario recessuros — interim, cum Felicissimus comminatus sit non communicaturos in morte secum qui nobis obtemperassent id est [qui] communicarent, accipiat sententiam [*]( 1 nossem Oxon. et om. Ztur quoque Zμqrw et bumilesJ . humiles Z 2 promouerem Oxon. v ille et Z quis Zμrv, quid qw 3 neue] ne uel tpw, ne Z desiderauerunt an ϕw posset y diligentiae uestrae diligenti μrv, diligentia Z 4 ezaminationis Z etiam sit r, sit ei to Õ expugni p. accesserant] arcessebantur μr potentiatu Tl, potentia tamen w, potentatum Z, om. q. improba to, probro Z, om. T et errore Z, eterrore T 6 in morte T, in mortem Z, morte ϕw, immo ut tecum r, immo uitae μ, in monte v; cf. Rettberg Cypr. p. 100 non om. 10 obtemperasse Tfi 8 honorem T, nec honoris mei Z , motu Z, metus to nec om. ϕ, nec motus Tw 9 fractus] functus ϕwinstincto T, infftructu Z, in instinctu r 10 plurimis] plumis Tcp ducem se] ducem Zur, ducente T, ducentes qp, ducentos w 11 contestatus 10 12 quo om, <p plurimum fratres T, fratres plurimos Z ab eius] habes T, habentes Zμr, ab hac v audaciam jur recessisset T 13 maluisse] magis esse Z ut om. Z, et T cum] cum in fi, quom in r matre om. Zr 14 epi dispensantes M perceperent qp, perceperint w, retraherent Z/ur 16 temerario om. Zfir interim] itorum ϕw comminatus] communicatus to 17 sit om. ϕw morte] monte T, montem Z, sicum w qui om. Tw, si <p obtemperasse Z 18 id est] idem ϕμ1 qui] qui nobis Zμrv, qui non w accipiant Τϕ, accipiam to, accepit ZVr, accipit p. )

589
quam prior dixit, ut abstentum se a nobis sciat, quando ad fraudes eius et rapinas quas dilucida ueritate cognouimus, adulterii etiam crimen accedit, quod fratres nostri graues uiri deprehendisse se nuntiauerunt et probaturos se adseuerauerunt. quae omnia cognoscemus, quando in unum cum collegis pluribus permittente Domino conuenerimus. sed et Augendus, qui nec episcopum nec ecclesiam cogitans pari se cum illo conspiratione sociauit, si ultra cum eodem perseuerauerit, sententiam ferat quam ille in se factiosus et temerarius prouocat. sed quisque se conspirationi et factioni eius adiunxerit sciat se in ecclesia nobiscum communicaturum non esse, qui se sponte maluit ab ecclesia separare. has litteras meas fratribus nostris legite et Carthaginem ad clerum transmittite additis nominibus eorum quicumque se Felicissimo iunxerint. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. [*]( 1 quem w absentum Tx, absentem tp, astentum Z 2 et] et ad Z dilucida ex diludit T, diluda ϕw, dilucidata Z diludauerit ante cognouimus lo adulteri r 3 etiam] n. r crimine TZwcp, crimini fi acce«dit T, accidit to granem r 4 reprehendisse Zr se om. Zr renuncianerunt Zpr et reprobaturos ftr, comprobaturos qp assenerarunt rv 5 omnia tunc v cum om. w 6 uenerimus Z angendus <p 7 paris T, pariter Zμrv conspiratione et factione v 8 eodem] eo Zμrv perseuerat ftr 9 in se om. fir temerius T prouocat sed scripsi, prouocasset Tϕw, prouocauit sed et Zfirv 10 quisquis ϕv se om. fir in conspiratione et factione Z 11 nobiscum non esse communicaturum ZtJ, non esse nobiscum com. fir se om. Zfirv 12 separari Zμrϕv 13 et] et ad fir kartaginem Tcp ad] et μr clerum quoque Zμrϕv 14 quicumque se] qui se Zμr, qui cum o iunxerit T, iunxerunt qp, se iunxerunt v 15 ualere] et nostri meminisse nalete add. fxr nisi quod p. ualete om. — Cyprianus Caldonio et Herculaneo super nomine Felicissimi peruersi explicit T, Ad Caldonium explicit Z, om. ϕμrw. — )

590