Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIS ET PLEBI VNIVERSAE FRATRIBVS S.

Agnoscenda et amplectenda sunt, fratres dilectissimi, beneficia diuina quibus ecclesiam suam Dominus inlustrare temporibus nostris et honestare dignatus est, commeatum dando bonis confessoribus suis et martyribus gloriosis, ut qui sublimiter Christum confessi essent clerum postmodum Christi ministeriis ecclesiasticis adornarent. exultate itaque et gaudete nobiscum lectis [*]( 1 catartam Cl 2 conspicuam 01 multitudinem C 4 audire 01 5 a me om. C collegas ex collegis C 8 post Q1 (potest Q*M) moram V ferre om. C 9 nobis C, om. T1 id est OLNQRTY, ide* P, hoc die codd. Vat. 11 fauens] pauens corr. in paciens C 12 sarcedotem TI, sacerdotem lectorem R 18 fratres carissimi om. P opto ... ualere om. CQ in deo ... iesu om. LNRT 14 bene om. P. — Ad (Explicit Cecili Cipriani ad C) clerum et plebem (plebes R) de Aurelio confessore (et confess T) lectore ordinato explicit (om. C) OLNRTQ, De Aurelio lectore explicit P. — , ) [*](Epist. XXXVIIII. — Incipit ad clerum et plebem (Incipit ad eosdem C) de Celerino confessore (confessore om. CN) lectore ordinato OLNPQR. — 17 fratribus om. Q in ras. (exh. M); in domino add. Nv . 19 dnisi C1. 20 bonis] nouis V, nobis CP 23 lectis om. v )

582
litteris nostris quibus ego et collegae mei qui praesentes aderant referimus ad uos Celerinum fratrem nostrum uirtutibus pariter et moribus gloriosum clero nostro non humana suffragatione sed diuina dignatione coniunctum. qui cum consentire dubitaret, ecclesiae ipsius admonitu et hortatu in uisione per noctem conpulsus est ne negaret. nobis suadentibus cui plus licuit et coegit, quia nec fas fuerat nec decebat sine honore ecclesiastico esse quem sic Dominus honorauit caelestis gloriae dignitate.

Hic ad temporis nostri proelium primus, hic inter Christi milites antesignanus, hic inter persecutionis initia feruentia cum ipso infestationis principe et auctore congressus, dum inexpugnabili firmitate certaminis sui aduersarium uincit, uincendi ceteris uiam fecit, non breui conpendio uulnerum uictor, sed adhaerentibus diu et permanentibus paenis longae conluctationis miraculo triumphator. per decem nouem dies custodia carceris saeptus in neruo ac ferro fuit. sed posito in uinculis corpore solutus ac liber spiritus mansit. caro famis ac sitis diuturnitate contabuit, sed animam fide et uirtute uiuentem nutrimentis spiritalibus Deus pauit. iacuit inter paenas paenis suis fortior, inclusus includentibus maior, iacens stantibus celsior, uincientibus firmior uinctus, sublimior iudicantibus iudicatus, et quamuis ligati neruo pedes essent, galeatus serpens et obtritus et uictus est. lucent in corpore glorioso clara uulnerum signa, eminent et apparent in neruis hominis ac membris longa tabe consumptis expressa uestigia. sunt magna, sunt mira quae de uirtutibus eius ac laudibus fraternitas audiat. et si aliquis Thomae similis extiterit qui minus auribus credat, nec oculorum fides deest ut [*]( 4 ut coneentiret V dubitaret om. V 6 post negaret distinguit LNQ, post Buadentibus CPRv 7 nec fas] nefas C 8 qui C dno C1R, dum C* 10 milites Christi Q antesignanos CR, antesignatus LNPQV 11 infestinationis B 12 aduersario Cl 13 uictor] uicinior ex uicior C haerentibus P 14 permanentibus] imminentibus ex admanentibus C 15 triumphatorum C decem LNPQV, praecem et C, decem et Bv 17 solutos Ll famis om. P 20 uincentibus N 21 uictus R1 iudicat C, iudicaturus LNP 22 galeatus P, calcatus CLNQRv 28 lugent R1 uulnera L eminent. L m eras. 24 apparet R neruis om. CR membris hominis ac CR 25 magna sunt C sunt et mira NR, et mira C )

583
quis quod audit et uideat. in seruo Dei uictoriam gloria uulnerum fecit, gloriam cicatricum memoria custodit.

Nec rudis iste aut nouus est m Celerino canssimo nostro titulus gloriarum. per uestigia cognationis suae graditur, parentibus ac propinquis suis honore consimili diuinae dignationis aequatur. auia eius Celerina iam pridem martyrio coronata est. item patruus eius et auunculus Laurentinus et Egnatius in castris et ipsi quondam saecularibus militantes, sed ueri et spiritales Dei milites, dum diabolum Christi confessione prosternunt, palmas Domini et coronas inlustri passione meruerunt. sacrificia pro eis. semper ut meministis, offerimus, quotiens martyrum passiones et dies anniuersaria commemoratione celebramus. nec degener ergo esse nec minor poterat quem sic domesticis exemplis uirtutis ac fidei prouocabat familiae dignitas et generosa nobilitas. quod si in familia saeculari praedicationis et laudis est esse patricium, quanto maioris laudis et honoris est fieri in caelesti praedicatione generosum. non inuenio quem beatiorem magis dicam, utrumne illos de posteritate tam clara an hunc de origine gloriosa. ita aequaliter apud eos recurrit et commeat diuina dignatio ut et illorum coronam dignitas sobolis inlustret et huius gloriam\' sublimitas generis inluminet.

Hunc ad nos, fratres dilectissimi, cum tanta Domini dignatione uenientem, testimonio et miraculo eius ipsius qui se persecutus fuerat inlustrem, quid aliud quam super pulpitum id est super tribunal ecclesiae oportebat inponi, ut loci altioris celsitate subnixus et plebi uniuersae pro honoris sui claritate conspicuus legat [*]( 1 aietoriam gloriam uulnerum nalnenua C sed alterum unlnerum exp. tit. 2 . 2 fecit gloria C 8. I. gloria o. memoriam CNB nisi quod N gloriam m. 1 3 aut] ac C 4 cognitionis Cl 5 consimilia 01 6 coronata est L 8. 1. m. 2 7 laurentiua v ignatius NQ 8 et om. B 9 diabolorum B confessione] congressione Y dnT CLNV, a dno PQ, dno R 10 coronam B 12 commemoratio R degenere R esse iam V 14 si om. L 17 generorum B ntrumnec C1. 19 et commeat] ut cumeaad C 20 sobolis ... gloriam om. L; sobolis ... gublimitas om. B . snbolis V, aobole C1 24 fuerat persecutus CB quam ex que C id] hoc CB 26 honori B, horis C1 si legat C, legat et Q (legat M).. )

584
praecepta et euangelium Domini quae fortiter ac fideliter sequitur? uox Dominum confessa in his cottidie quae Dominus locutus est audiatur. uiderit an sit ulterior gradus ad quem profici in ecclesia possit. nihil est in quo magis confessor fratribus prosit quam ut dum euangelica lectio de ore eius auditur, lectoris fidem quisque audierit imitetur. iungendus in lectione Aurelio fuerat, cum quo et diuini honoris societate coniunctus est, cum quo omnibus uirtutis et laudis insignibus copulatus est. pares ambo et uterque consimiles, in quantum gloria sublimes, in tantum uerecundia humiles, quantum diuina dignatione promoti, tantum sua quiete et tranquillitate summissi, et uirtutum pariter et morum singulis exempla praebentes et congressioni et paci congruentes, illic robore hic pudore laudabiles.

In talibus seruis laetatur Dominus, m eiusmodi coniessonbus gloriatur, quorum secta et conuersatio sic proficit ad praeconium gloriae ut magisterium ceteris praebeat disciplinae. ad hoc eos Christus esse hic in ecclesia diu uoluit, ad hoc de media morte subtractos quadam dixerim resurrectione circa eos facta incolumes reseruauit, ut dum nihil in honore sublimius, nihil in humilitate summissius a fratribus cernitur, hos eosdem fraternitas sectata comitetur. hos tamen lectores interim constitutos sciatis, quia oportebat lucernam super candelabrum poni unde omnibus luceat et gloriosos uultus in loco altiore constitui, ubi ab omni circumstante conspecti incitamentum gloriae uidentibus praebeant. ceterum presbyterii honorem designasse nos illis iam [*]( 1 et om. 01 quae ... dominum add. Mm.2 in marg. (exh. Q) fortiter ex fortam C m. 2 2 dno L, dnῖ NB 3 est] et B audiamus C 4 ecclesiam C lLP quo ex quoquam C 5 audiatur Q (auditur M) lectoris om. C 6 quisquis v audit CB 7 et . societate C 8 et] et fidei Q 11 prius et om. C 12 prebentes ex perhibentes C congressione Lt, congressionis C pacis C sed s m. 2 add. congruentis N, congruentiae C 16 ut] et ut B 17 esse ex est se P hic om. CB eos clxristus in ecclesia esse diu C noluit B 18 quandam B ut ita dixerim C2v, om. N1 resurrectionem B incolomes ClPB 19 in bonore] honore B in hum.] humilitate C 20 hoc C\' eodem P fratemitatis secta Q\'v (fraternitas sectata MQ1) 21 committetur C hoc 01 tamen] autem C 23 luceant 02 gloriosius C 24 omni LNPQY, omni fraternitate CRv 25 presbitr honore C nos] non B )

585
sciatis, ut et sportulis idem cum presbyteris honorentur et diuisiones mensurnas aequatis quantitatibus partiantur, sessuri nobiscum prouectis et corroboratis annis suis, quamuis in nullo minor possit uideri aetatis indole qui consummauit aetatem gloriae dignitate. opto uos, fratres carissimi et desiderantissimi, semper bene ualere.