Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Dominus noster, cuius praecepta metuere et seruare debemus, episcopi honorem et ecclesiae suae rationem disponens in euangelio loquitur et dicit Petro: ego tibi dico quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non uincent eam, et tibi dabo claues regni caelorum, et quae ligaueris super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram erunt soluta et in caelis. inde per temporum et successionum uices episcoporum ordinatio et eccle siae ratio decurrit ut ecclesia super episcopos constituatur et omnis actus ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur. cum hoc ita diuina lege fundatum sit, miror quosdam audaci temeritate sic mihi scribere uoluisse ut ecclesiae nomine litteras facerent, quando ecclesia in episcopo et clero et in omnibus stantibus sit constituta. absit enim nec Domini misericordia et potestas eius inuicta patiatur ut ecclesia esse dicatur lapsorum numerus, cum scriptum sit: Deus non est mortuorum [*]( 4 Matth. 16, 18. 19. 18 Matth. 22, 32. ) [*]( Epist. XXXIII. — Incipit (incipit om. ϕμ; cipriano add. T) aduersns (ad Z) lapsos qui (quidquid <p) illi (illic T, illi de usurpata pace Z) scripserunt (scripserint Z; epistola add. cp) TZϕμ, Aduersus lapsos quorum aliquorum temeritatem arguit aliorum exaltat humilitatem premittens ecclesiam constitutam super epis et per eosdem prepositos gubernari tc. — 2 dominus] Cyprianus lapsis. Dominus v, cyprianus dns μ metuere (etuere T) et seruare debemus T2 ϕ, inuenire et obseruare debemus μ, metuere debemus et seruare to, m. debemus et seruare debemus F1, et monita obseruare d. Zv 3 honorem et] honore Z suae om. to 4 dioo tibi qp 5 istam] hanc Zcp 6 uincent eam] uincentem T, praeualebunt contra eam Z et om. V 7 quae] quecumque Z 8 et in] in Tp. et quaecumque ... caelis om. μ 9 et om. T celo w 10 successorum <p ordinatio et] ordinationibus ϕω 11 ecclesiae s. e. constituantur u 12 omnes Zto gubernentur Zto 13 ita] itaque Zpv fundamentum to 14 sic om. Zp ut ... facerent om. Zy, 15 quando cum Zμ clero] deo Z in om. Z 16 constituta absit enim om. ft nec] ne Vμ, de Z 17 et] ut Z inuincta w, inuidiam VZp. )

567
sed uiuorum. omnes quidem uiuificari optamus et ut in statum pristinum restituantur precibus nostris et gemitibus oramus. si autem quidam lapsi ecclesiam se uolunt esse et si apud illos atque in illis est ecclesia, quid superest quam ut ipsi rogentur a nobis ut nos ad ecclesiam dignentur admittere? summissos ergo et quietos et uerecundos esse oportet eos qui delicti sui memores satisfacere Deo debent nec ecclesiae nomine litteras facere, cum se magis sciant ecclesiae scribere.