Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Ceterum ubi erit quod custodia squalidi carceris includuntur qui Christum confitentur, si sine periculo fidei sunt qui negauerunt? ubi quod in nomine Dei catenarum ambitu uinciuntur, si sine communicatione non sunt qui confessionem Dei renuerunt? ubi quod detenti gloriosas animas ponunt, si qui dereliquerunt fidem periculorum et delictorum suorum non sentiunt magnitudinem ? quod si nimiam inpatientiam praeferunt et intolerabilem festinationem communicationis exposcunt, frustra querula ista et inuidiosa ac nihil aduersus ueritatem ualentia iactant petulanti et infreni ore conuicia, quandoquidem licuerit illis suo iure retinere quod nunc sua sponte quaesita necessitate coguntur postulare. fides enim quae Christum potuit confiteri potuit et a Christo in communicatione retineri. optamus te, frater, bene ualere et nostri meminisse. [*]( 1 praestentur HTgβμνυ rursum Hw incendio v 2 flammam F, lamina V reuocantur Ht, renocaretur F 3 restinguatur < Hgfiv, stinguitur T, ertinguitur p eiusmodi V 4 magis om. v consili F, consilii T de om. Tfiv 6 custodias HT, custodiis g 8 ubi] ut F uincuntur Tg 9 si om. T renuerunt pv, tenuerunt FT, non retinuerunt Hgfiv 10 detenti om. V, debenti T, detenti martyres Ηβgυ animas suas Τμν reliquerunt Hgv, relinquerunt P 11 suorum om. g 12 quosi T prae se ferunt y et om. F intolerabili v 13 festinatione υ, fesionem T communicationem v 14 quaerela T, querellas μ sed s s. l. m. 2, querelosa p indiosa T aduersum ΗΤμ 15 et] ac g infreni ore FH gβ2μ2, infreni eo ore W, infreniora μ1, infreni ori v, infreniorem T 16 illi ex ille μ sponte sua T 17 potuit christum v 18 et om. Τμν communicationem T, communicatio g frater F, frater in domino V, beatissime ac (et g) gloriosissime papa in domino semper HTgPpw (nisi quod ac gloriosissime om. v). — Cypriano papae Moyses et Marimus ppBb explicit FT, om. BgfJwv. — )

565
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Quales litteras ad clerum Romae agentem fecerim quidque illi mihi rescripserint, quid etiam Moyses et Maximus presbyteri et Nicostratus et Rufinus diaconi et ceteri cum eis confessores in custodia constituti aeque ad litteras meas rescripserint at scire possetis, fratres carissimi, exempla uobis legenda transmisi. uos curate quantum potestis pro diligentia uestra ut et scripta nostra et illorum rescripta fratribus nostris innotescant. sed et si qui de peregrinis episcopi collegae mei uel presbyteri uel diacones praesentes fuerint uel superuenerint, haec omnia de uobis audiant. et si exempla epistularum transcribere et ad suos perferre uoluerint, facultatem transcriptionis accipiant, quamuis et Satyro lectori fratri nostro mandauerim ut singulis desiderantibus describendi faciat potestatem, ut in ecclesiarum statu quoquo modo interim componendo seruetur ab omnibus una fida consensio. de ceteris uero quae agenda erunt, sicut et collegis meis plurimis scripsi, plenius consilio communi tractabimus, quando conuenire in unum permittente Domino coeperimus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere. fraternitatem salutate. ualete. [*]( Epist. XXXII. — Incipit (Cyprianus add. L) ad presbyteros et diaconos LB, Incipit presb et diaconibus consisten Romae T, Incipit ad Romanos epistula prima MQ. — 3 feceram L 4 scripserint T moses L, nos BMQ1, mos Q1 presbiter T 5 diacones BT1 6 aeque] quae B 7 possitis B 8 transmissi et T sed et s. l. m. 2 ut et L, ut BQTv 9 nostri T 10 et om. B quis B* de] te Q episcopis B, et episcopis QT 11 diacom* B s eras. 12 et] aut B si] sic Q exemplum B 13 transferre B 14 saturo v lectoris M (lectori Q), college lectori B 15 prius ut T s. I. 16 statum Q quo quomodo Q, quomodo BM 17 una] una et T2 υ fide B (i. e. fidei) 18 erant ex erat T 19 tractauimus BLQT1 uno permittemte M (unum permittente Q) 21 in domino semper L fraternitate T; fr. s. ualete om. B salute Q1 (salutate MQ\'), om. T uale L. — Ad presbyteros et diacon exp (explicat L) BL, Ad Maximum presb et Vrbanum et Sidonium et Мacharium explicit T. — )

566

Dominus noster, cuius praecepta metuere et seruare debemus, episcopi honorem et ecclesiae suae rationem disponens in euangelio loquitur et dicit Petro: ego tibi dico quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferorum non uincent eam, et tibi dabo claues regni caelorum, et quae ligaueris super terram erunt ligata et in caelis, et quaecumque solueris super terram erunt soluta et in caelis. inde per temporum et successionum uices episcoporum ordinatio et eccle siae ratio decurrit ut ecclesia super episcopos constituatur et omnis actus ecclesiae per eosdem praepositos gubernetur. cum hoc ita diuina lege fundatum sit, miror quosdam audaci temeritate sic mihi scribere uoluisse ut ecclesiae nomine litteras facerent, quando ecclesia in episcopo et clero et in omnibus stantibus sit constituta. absit enim nec Domini misericordia et potestas eius inuicta patiatur ut ecclesia esse dicatur lapsorum numerus, cum scriptum sit: Deus non est mortuorum [*]( 4 Matth. 16, 18. 19. 18 Matth. 22, 32. ) [*]( Epist. XXXIII. — Incipit (incipit om. ϕμ; cipriano add. T) aduersns (ad Z) lapsos qui (quidquid <p) illi (illic T, illi de usurpata pace Z) scripserunt (scripserint Z; epistola add. cp) TZϕμ, Aduersus lapsos quorum aliquorum temeritatem arguit aliorum exaltat humilitatem premittens ecclesiam constitutam super epis et per eosdem prepositos gubernari tc. — 2 dominus] Cyprianus lapsis. Dominus v, cyprianus dns μ metuere (etuere T) et seruare debemus T2 ϕ, inuenire et obseruare debemus μ, metuere debemus et seruare to, m. debemus et seruare debemus F1, et monita obseruare d. Zv 3 honorem et] honore Z suae om. to 4 dioo tibi qp 5 istam] hanc Zcp 6 uincent eam] uincentem T, praeualebunt contra eam Z et om. V 7 quae] quecumque Z 8 et in] in Tp. et quaecumque ... caelis om. μ 9 et om. T celo w 10 successorum <p ordinatio et] ordinationibus ϕω 11 ecclesiae s. e. constituantur u 12 omnes Zto gubernentur Zto 13 ita] itaque Zpv fundamentum to 14 sic om. Zp ut ... facerent om. Zy, 15 quando cum Zμ clero] deo Z in om. Z 16 constituta absit enim om. ft nec] ne Vμ, de Z 17 et] ut Z inuincta w, inuidiam VZp. )

567
sed uiuorum. omnes quidem uiuificari optamus et ut in statum pristinum restituantur precibus nostris et gemitibus oramus. si autem quidam lapsi ecclesiam se uolunt esse et si apud illos atque in illis est ecclesia, quid superest quam ut ipsi rogentur a nobis ut nos ad ecclesiam dignentur admittere? summissos ergo et quietos et uerecundos esse oportet eos qui delicti sui memores satisfacere Deo debent nec ecclesiae nomine litteras facere, cum se magis sciant ecclesiae scribere.

Scripserunt autem mihi quidam de lapsis humiles et mites et trementes ac metuentes Deum et qui in ecclesiis semper gloriose et granditer operati sunt et opus suum numquam Domino inputauerunt, scientes illum dixisse: et cum haec omnia feceritis, dicite: serui superuacui sumus, quod debuimus facere fecimus. quae illi cogitantes et quamuis libello a martyribus accepto, ut tamen ad Dominum satisfactio ipsa admitti possit, orantes scripserunt mihi se delictum suum cognoscere et paenitentiam ueram agere, nec ad pacem temere aut inportune properare, sed expectare praesentiam nostram, dicentes pacem quoque ipsam, si eam nobis praesentibus acceperint, dulciorem sibi futuram. quibus quantum gratulatus sim Dominus testis est, qui dignatus est ostendere quid eiusmodi et tales serui de eius bonitate mereantur. quas cum litteras [*]( 12 Luc. 17, 10. ) [*]( 1 optotamus T, optamus ante omnes txh. to in om. T 3 esse nolunt Z, nolentes esse (t 4 in om. μ 5 dignantnr w, dignatnr μ 6 oportet esse ϕ qui] atque Z 7 memores] merores Tw curant satiffacere eo dno μ s. l. m. 2 deo ... facere om. ϕω deo debeant nec T, cum se magis sciant Z 8 ecclesiam Z 9 nuper quidam Zfiv 10 ac] et Zϕμωυ dum Zμ ecclesia Zpv 11 qumquam om. Oxon. 12 scientis T illum] eum Z omnia om. w 14 illic Τμ quonis fi 15 a om. Zμ a dominum T, a dno uv 16 ipsa] sna Zv, sa T, sns fi posset Z se] sed (t, sine T 17 cognoscere suum ϕ agere neram μ 18 pnsi pntiam ϕ, penitentiam ω 19 docentes Z earn] a ft 20 gratulatim rp sum Z<p 21 est om. T qui d. est om. μ dignatus] potens Z ostendere corr. in ostendens μ m. 2 quid de Z hninsmodi tp 22 et] est μ de om. μ, et w bonitatem μ, benignitate Zμυ quas cum litteris cp, litteras quas cum μ, quas litteras cum Ztov )

568
acceperim et nunc aliud scripsisse uos legerim, peto discernatis desideria uestra et quicumque estis qui has litteras nunc misistis nomina uestra libello subiciatis et libellum cum singulorum nominibus ad me transmittatis. ante est enim scire quibus rescribere habeam. tunc ad singula quae scripsistis pro loci et actus nostri mediocritate rescribam. opto uos, fratres, bene ualere et secundum Domini disciplinam quiete et tranquille agere. ualete.