Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Ceterum ubi erit quod custodia squalidi carceris includuntur qui Christum confitentur, si sine periculo fidei sunt qui negauerunt? ubi quod in nomine Dei catenarum ambitu uinciuntur, si sine communicatione non sunt qui confessionem Dei renuerunt? ubi quod detenti gloriosas animas ponunt, si qui dereliquerunt fidem periculorum et delictorum suorum non sentiunt magnitudinem ? quod si nimiam inpatientiam praeferunt et intolerabilem festinationem communicationis exposcunt, frustra querula ista et inuidiosa ac nihil aduersus ueritatem ualentia iactant petulanti et infreni ore conuicia, quandoquidem licuerit illis suo iure retinere quod nunc sua sponte quaesita necessitate coguntur postulare. fides enim quae Christum potuit confiteri potuit et a Christo in communicatione retineri. optamus te, frater, bene ualere et nostri meminisse. [*]( 1 praestentur HTgβμνυ rursum Hw incendio v 2 flammam F, lamina V reuocantur Ht, renocaretur F 3 restinguatur < Hgfiv, stinguitur T, ertinguitur p eiusmodi V 4 magis om. v consili F, consilii T de om. Tfiv 6 custodias HT, custodiis g 8 ubi] ut F uincuntur Tg 9 si om. T renuerunt pv, tenuerunt FT, non retinuerunt Hgfiv 10 detenti om. V, debenti T, detenti martyres Ηβgυ animas suas Τμν reliquerunt Hgv, relinquerunt P 11 suorum om. g 12 quosi T prae se ferunt y et om. F intolerabili v 13 festinatione υ, fesionem T communicationem v 14 quaerela T, querellas μ sed s s. l. m. 2, querelosa p indiosa T aduersum ΗΤμ 15 et] ac g infreni ore FH gβ2μ2, infreni eo ore W, infreniora μ1, infreni ori v, infreniorem T 16 illi ex ille μ sponte sua T 17 potuit christum v 18 et om. Τμν communicationem T, communicatio g frater F, frater in domino V, beatissime ac (et g) gloriosissime papa in domino semper HTgPpw (nisi quod ac gloriosissime om. v). — Cypriano papae Moyses et Marimus ppBb explicit FT, om. BgfJwv. — )

565