Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANO PAPAE MOVSES ET MAXMVS PRESBVTERI ET NICOSRATVS ET RVFINVS ET CETERI QVI CVM EIS CONFESSORES S.

Inter uarios et multiplices, frater, dolores nobis constitutis propter praesentes multorum per totum paene orbem ruinas hoc praecipuum nobis solacium superuenit quod acceptis litteris tuis erecti sumus et dolentis animi maeroribus fomenta suscepimus. unde intellegere iam possumus gratiam diuinae prouidentiae forsitan non ob aliam causam nos tam diu clausos uinculis carceris reseruare uoluisse nisi ut instructi et robustius animati litteris tuis uoto proniore ad coronam destinatam possemus peruenire. inluxerunt enim nobis litterae tuae ut in tempestate quadam serenitas, ut in turbido mari exoptata tranquillitas, ut in laboribus requies, ut in periculis et doloribus sanitas, ut in densissimis tenebris candida lux et refulgens. ita illas animo sitiente perbibimus et uoto esuriente suscepimus, ut ad certamen inimici ex illis nos satis pastos et saginatos gaudeamus. reddet tibi Dominus pro ista tua caritate mercedem et huius tam boni operis repraesentabit debitam [*]( Epist. XXXI. — Incipit (incipit om. H) Cypriano papae Moyses et (et om. T) Maximus prbb (presbiteri H, et ceteri confessores fi) ΗΤμ (fol. 166b), Rescriptum Moysi et Maximi presbyteri ceterorum g, Rescripta confes- sorum v (fol. 190a), Incipit F, om. β. — 2 Caecilio cypriano episcopo ecclesiae carthaginensium Moyses Baiuzim ex uetustissimo quem dicit codice sancti Retnigii Bemensis 3 rufinus] diaconi add. Tfiv qui cum eis FT, cum eis v, qui cum eis sunt Hgβμ, om. v 4 confessores] add. Baluzius ex eodem codice: in fide ueritatis perseuerantes in deo patre et in filio eius iesu christo domino nostro et in spiritu sancto 5 frater] super g in nobis constitutos v 6 multorum fratrum v 8 dolentes H suscipimus T 9 gratiae d. prouidentiae forsitam v 10 ob] ab T nos] nos non FT tam] tantum T clausis T 11 reseruari g instructis T, instructine Manutius 13 posse H litteris tuis v 14 ut] et v exoptata om. V 15 ut in 1.] et in 1. v doloribus] laboribus v 16 fulgens HgfJ 17 illa v 18 nos om. Τμ satis om. g pasti p, cibatos g saginati μ 19 esse gaudeamus g 20 operis om. g repraesentauit T debitam] ad v )

558
frugem. non minus enim coronae mercede condignus est qui hortatus est quam qui et passus est, non magis laude condignus est qui fecit quam qui et docuit. non minus honorandus est qui monuit quam qui et exhortatori paruit, nisi quoniam nonnumquam magis gloriae cumulus redundat ad eum qui instituit quam ad eum qui se docibilem discipulum subministrauit. hic enim fortassis hoc quod exercuit non habuisset, nisi ille docuisset.

Percepimus igitur, iterum dicemus, frater Cypriane, magna gaudia, magna solacia, magna fomenta, maxime quod et gloriosas martyrum non dicam mortes sed inmortalitates gloriosis et condignis laudibus prosecutus es. tales enim excessus talibus uocibus personandi fuerunt, ut quae referebantur sic dicerentur qualiter facta sunt. ex tuis ergo litteris uidimus gloriosos illos martyrum triumphos et oculis nostris quodammodo caelum illos petentes prosecuti sumus et inter angelos ac potestates dominationesque caelestes constitutos quasi contemplati sumus. sed et Dominum apud patrem suum testimonium illis promissum perhibentem auribus nostris quodammodo sensimus. hoc est ergo quod et nobis animum in dies erigit et ad consequendos gradus tantae dignationis incendit. [*]( 1 enim minus Hv mercedem Τμ1 dignus v qui... condignus om. β 2 qui et] et qui g magis scripsi, minus FHTgμνυ 3 est om. Τβμνυ fecit quam qui et docuit FTgβμν, docuit q. q. et docuit H docuit q. q. et fecit v 4 minuit T, uolnit v et exhortatori paruit scripsi, et exortauit F, et hortauit T, exhortauit u (sed in marg. m. 2: exhortationi paruit), exhortatus est v, monitus est et exortauit (exortatus β, exhortatur g) HŲg, dimicauit v 5 redundatJ redimat μ 6 institui T suum ministrauit H, ministrauit g 7 hic] sic H§ fortasse Tpv hoc] id v 9 et iterum g dicimus Hgβν, om. p pater fi 11 inmortalitatem T 12 dignis μ prosecutus v es] est v talis ν, tale H excessu H 13 personandi] prosequendi v 14 uidemus μ 15 quodammodam T 16 illum μν persecuti fi ac] et g 17 quasi om. v 18 dniv testimonium suum ΗΤβμν, testimonium g illic β 19 perhibentem reddens FHT, perhibentem recens §, prohibentem redentem fi 20 animum inde F, in dies animum g 21 accendit g )

559

Quid enim gloriosius quidue felicius ulli homiaum poterit ex diuina dignatione contingere quam inter ipsos carnifices interritum confiteri Dominum Deum, quam inter saeuientis saecularis potestatis uaria et exquisita tormenta etiam extorto et excruciato et excarnificato corpore Christum Dei filium etsi recedente sed tamen libero spiritu confiteri, quam relicto mundo caelum petisse, quam desertis hominibus inter angelos stare, quam inpedimentis omnibus saecularibus ruptis in conspectu Dei iam se liberum sistere, quam caeleste regnum sine ulla cunctatione retinere, quam collegam passionis cum Christo in Christi nomine factum fuisse, quam iudicis sui diuina dignatione iudicem factum fuisse, quam inmaculatam conscientiam de confessione nominis reportasse, quam humanis et sacrilegis legibus contra fidem non oboedisse, quam ueritatem uoce publica contestatum fuisse, quam ipsam quae ab omnibus metuatur moriendo mortem subegisse, quam per ipsam mortem inmortalitatem consecutum fuisse,, quam omnibus saeuitiae instrumentis excarnificatum et extortum ipsis tormentis tormenta superasse, quam omnibus dilaniati corporis doloribus robore animi reluctatum fuisse, quam sanguinem suum profluentem non horruisse, quam supplicia sua post fidem amare coepisse, quam detrimentum uitae suae putare uixisse?

Ad hoc enim proelium quasi quadam tuba euangelii sui nos

excitat Dominus dicendo: qui plus diligit patrem aut [*](24 Matth. 10, 37. 38. ) [*](1 felicius] facilius Ffiv 2 inter om. Τμ ipso carnificis Τμ interritum F, interitum v, interitu Tfi, in terris Hg§, inter ictus coni. Dionysius Petauius, in ipso interitu v saeuientes Fμ, seuidentes T, saeuientia Hgv saeculares potestates Tfi, popularis potestatis 11 4 per naria H eitoto p et om. V; et excruciato om. μν 5 et om. V etsi recedente] et sine caedente V 9 dni gpv iam se om. g se liberum] celerem Y 10 contactione n tenere v 11 quam indicis ... fuisse om. Hgfl 14 legibus] regibus g 15 ipse T hominibus μν metuitnr g 17 cum omnibus Hgfi 19 laniati T 20 lnctatum Τμ quam ex quare v m. 2 22 detiimenta v uixissc] non erisse v, non uixisse Y teste Bigaltio, uicisse V test. Oxon. 23 adhuc FHT quaedam H 24 excitat nos T dicens βυ plus post matrem g. )

560
matrem quam me non est me dignus, et qui plus diligit animam suam quam me non est me dignus, et qui non tollit crucem suam et sequitur me non est me dignus. et iterum: beati qui persecutionem passi fuerint propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum. beati estis cum uos persecuti fuerint et odio habuerint. gaudete et exultate. sic enim et prophetas persecuti sunt, qui ante uos fuerunt. et: quoniam ante reges et praesides stabitis, et tradet frater fratrem ad mortem, et pater filium et qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. et: uincenti dabo sedere super thronum meum, sicut et ego uici et sedi super thronum patris mei. . sed et apostolus: quis nos separabit a caritate Christi? pressura an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? sicut scriptum est: quia propter te interficimur tota die, aestimati sumus ut oues occisionis, sed in his omnibus superamus propter eum qui nos dilexit.

Haec et huiusmodi cum in euangelio conlata perlegimus, et quasi faces quasdam ad inflammandam fidem dominicis uocibus subpositas nobis sentiamus: hostes ueritatis iam non tantum non perhorrescimus, sed et prouocamus, et inimicos Dei iam hoc ipso [*]( 4 Matth. 5, 10-12. 9 Matth. 10, 18. 21. 22. 12 Apoc. 3, 21. 14 Bom. 8, 35-37. ) [*]( 1 dignus me T plus post snam g 3 et qui] qui β suam crucem H sequatur T 5 iuatitiam] me T quoniam ipsorum est Fg, ipsorum est enim ΗΤβνμυ ; cf. p. 129, 15 6 eritis Tv pereecuti uos g 7 habuerint homines H 8 enim et] etenim et T, et Ηβ qui a. u. fuerunt om. Τμ fuerunt] patres eorum add. v 9 et] et iterum v praesides] potestates v 10 ad] in F 11 in] ad HTfiw 12 supra Bg 13 et ego] ego μ 14 separauit T, inquit separabit F 15 an persecutio] persecutio Hg famis T 18 ut] uelut Hv occisionis] uictimae Ηβgυ, iugulationis μ iis v 19 superauimus v, superuincimus v propter eum] pro eo Τμυ dilexit nos g 20 eiusmodi Τμ cum et Τμ, cum e v conlata] collecta p perlegamus pv 21 quasi om. v 22 sentimus Y tantum non] tantum T 23 sed et] sed ev inimicufl T )

561
quod non cessimus uicimus, et nefarias contra ueritatem leges subegimus. et si nondum nostrum sanguinem fudimus, sed fudisse parati sumus, nemo hanc dilationis nostrae moram clementiam iudicet, quae nobis officit, quae inpedimentum gloriae facit, quae caelum differt, quae gloriosum Dei conspectum inhibet. in huiusmodi enim certamine et in huiusmodi ubi decertat fides proelio moram martyres non distulisse uera clementia est. pete ergo, Cypriane carissime, ut nos gratia sua Dominus magis ac magis in dies singulos quosque uberius atque propensius et armet et inlustret, uiribus potentiae firmet ac roboret, ut qua optimus imperator milites suos, quos usque adhuc in castris carceris exercuit et probauit, producat iam ad propositi certaminis campum. porrigat nobis arma diuina, illa tela quae nesciunt uinci, loricam iustitiae quae numquam solet rumpi, clipeum fidei qui non potest perforari, [galeam salutis quae non potest frangi et] gladium spiritus qui non consueuit uulnerari. cui enim magis haec ut pro nobis petat mandare debemus quam tam glorioso, episcopo, ut hostiae destinati petant auxilium de sacerdote?.

Ecce aliud gaudium nostrum, quod in officio episcopatus tui, licet interim a fratribus pro temporis condicione distractus es, tamen non defuisti, quod litteris confessores frequenter corroborasti, quod etiam sumptus necessarios de tuis laboribus iustis [*]( 1 nefarios H ueritatem] ciuitatem V legis HT 2 subegimus] subicimus T sanguinem nrm v fundimus H fudisse] fundere v 3 dilectionis * 4 offecit Hl, efficit Tl 5 quaeque (i differet T 6 eiusmodi enim fiv fide T 7 proelii v mora Tv, in horam β ueram clementiam (est om. T) 8 gratie β 9 in] et in HgfJ die μ quoque liberius Tfi 10 et uiribus Hgβνυ potentiae suae v ac] et β ut qua FTVv, ut quasi p, et quasi HgfJv 11 quos] quo ΗΤμ1 carceris caatris T exercuit et om. g; exercuit om. Ηβ . 12 probat β iam} etiam Τμ propositis T 13 illa diuina v 14 numquam solet] nescit g rumpi] uinci v non] numquam T 15 forari g galeam ... frangi et om. FHTgpuv 16 cui] ui T magis om. gv haec] nec F 17 nobis] bonis g in tam T, om. Hgfi 18 destinatae ΗΤβμV, designate g 19 gaudium] gladium v in om. β officii Τμ tui] tu Τμ 20 interim a] in primo a V, inter initia codd. Anglic. temporibus μ1 21 litteras T, litteris tuis v roborasti g 22 quo H ) [*]( III). [*]( 36 )

562
praebuisti, quod in omnibus te praesentem quodammodo semper exhibuisti, quod in nulla officii tui parte quasi aliquis desertor claudicasti. sed quod nos ad maiorem laetitiam robustius prouocauit tacere non possumus quin omni uocis nostrae testimonio prosequamur. animaduertimus enim te congruente censura et eos digne obiurgasse, qui inmemores delictorum suorum pacem a presbyteris per absentiam tuam festinata et praecipiti cupididate extorsissent, et illos qui sine respectu euangelii sanctum Domini et margaritas prona facilitate donassent, cum tam grande delictum et per totum paene orbem incredibili uastatione grassatum non oporteat nisi, ut ipse scribis, caute moderateque tractari, consultis omnibus episcopis presbyteris diaconibus confessoribus et ipsis stantibus laicis, ut in tuis litteris et ipse testaris, ne dum uolumus inportune ruinis subuenire, alias maiores ruinas uideamur parare. ubi enim diuinus metus relinquetur, si tam facile peccantibus uenia praestatur? fouendi sunt sane ipsorum animi et ad maturitatis suae tempus nutriendi et de scripturis quia ingens et supra omnia peccatum commiserint instruendi. nec hoc animentur quia multi sunt, sed hoc ipso magis reprimantur quia non pauci sunt. nihil ad extenuationem delicti numerus inpudens ualere consueuit, sed pudor, sed modestia, sed paenitentia, sed [*]( 1 quod... exhibuisti om. § in om. v praesentibus T quodadmodo μ, modo g semper om. Tp 2 exhibuisti] praebuisti FTpv aliqui ETv 3 quod] qui ex quo H pronocasti Hgβ 4 qui in, F, cum β omnis T uoce F nostrate F 5 prosequatur v animadncrtemus v congruenti μν et om. v 7 absentiam] inpatien- tiam Hgfi snam HTgy. 8 respectum T dniscm g, dnTsecnndum v, praesenti. dnTT, sanctum domini canibus vv 9 prona FHgβμV, porcis propbana Tvv; cf. Matth. 7,6. tam om. βυ delictum] lnctum g 12 consulis Τμ epis omnibus v diaconis ΗβV 13 stantibos] sciS Τμ ut in] sicut Hg§, ut v, et in p. testare T 14 snbueniri T 15 diuinitus Ηβ, nidimns F metus] sermo Vυ relinquitur Τνυ, relinqueretur μ 16 praestetur Τμνυ sane ipsorum sunt μ, sane ipsorum HTgβ, sunt sane lapsorum fort. 17 et om. H et de ... instruendi om. Ηβ scripturis sanctis Ηβυ quia] quam ΗΤβυ 18 et] ac g peccata peccatam g nec] ne g ex hoc Yg 19 ex hoc gβ ipsnd T 20 numeris T1 inpndens onu v 21 ualere F, om. ΗΤβμg, prodesse. conBueuit] consulit,,; contulit aJbsque ualere malim paenitentia] patientia gv )
563
disciplina, sed humilitas atque subiectio, sed alienum de se expectasse iudicium, sed alienam de suo actu sustinuisse sententiam. hoc est quod paenitentiam probat. hoc est quod inpresso uulneri inducit cicatricem. hoc est quod deiectae mentis ruinas erigit et adtollit, quod ardentem delictorum aestuantium morbum restinguit et finit. non enim ea quae sanorum sunt corporum medicus aegris dabit, ne inportunus cibus tempestatem ualetudinis saeuientis non reprimat, sed accendat: scilicet ne quod potuisset maturius ieiunio adtenuante sanari uideatur per inpatientiam longius pasta cruditate produci.

Eluendae sunt igitur impio sacrificio manus inquinatae operi bus bonis et nefario cibo ora misera polluta paenitentiae sunt uerae sermonibus expianda, et in secretis cordis fidelis nouellandus et conserendus est animus. crebri paenitentium gemitus audiantur et iterum fideles ex oculis lacrimae profundantur, ut illi ipsi oculi, qui male simulacra conspexerunt, quae inlicite commiserant satisfacientibus Deo fletibus deleant. non est ni patientia in morbis necessaria. luctantur cum suo dolore qui languent et ita demum sperant sanitatem, si tolerantia superarint dolorem. infidelis enim cicatrix quam cito festinans medicus induxit et ad quemlibet casum medella rescinditur, si non fideliter [*](1 xpectare v 2 alienum T, aliena v actu om. v 3 dlterum eet quod om. V 4 ducit HTgβυν 5 morbum] uaporem Hgfiv restringit v, ertinguit Hg§ 6 et finit om. Hg$ non enim] congruas escas medicus egris dat non enim Hg§ ea om. Tpv quae] aquae fi 7 saeuienti T 8 potius sed F, posset v (potuisset V) 9 ieiunius T adtenuante sanari uideatur] attenuari Vv 10 pasta] passa FTfi, passiua V teste Rigcdtio crudelitate T producat V v 11 elauandae Tg 12 misera ora H paenitentiae] patientiae FΗΤμ sunt uere HT, uere sunt g 13 re sertae sermonibus v 14 et conserendus Fv, et consecrandus Hg§, om. Τμ animus et cons. est g crebi T, crebis F, crebro v, ut crebri Ηβg paenitentium] patientium FHg, spatium Τμ gemitu v 15 audiantur om. v, audeat F, gaudeat T et] non semel tantum sed v ut] et fi 16 mala T conspexerant v illicita μvυ, illicitis g 17 commisert g satisfactionibus FTgv deo om. g debeant H1, diluant g nisi §gVv, in FHTfiv 18 patientia] penitentia g in morbis HTgβμ, in mortis v, morbis V, timor F luctentur g, lucrantur H 19 sperent g si] sed β superauit y. 20 enim est g 21 et om. v casu Tp1 ) [*](36* )

564
de ipsa tarditate remedia praestantur. cito rursus in incendium flamma reuocatur, nisi totius ignis etiam usque ad extremam scintillam materia restinguitur, ut merito huiusmodi homines sciant sibi etiam de ipsa mora magis consuli et fideliora de necessariis dilationibus remedia praestari.

Ceterum ubi erit quod custodia squalidi carceris includuntur qui Christum confitentur, si sine periculo fidei sunt qui negauerunt? ubi quod in nomine Dei catenarum ambitu uinciuntur, si sine communicatione non sunt qui confessionem Dei renuerunt? ubi quod detenti gloriosas animas ponunt, si qui dereliquerunt fidem periculorum et delictorum suorum non sentiunt magnitudinem ? quod si nimiam inpatientiam praeferunt et intolerabilem festinationem communicationis exposcunt, frustra querula ista et inuidiosa ac nihil aduersus ueritatem ualentia iactant petulanti et infreni ore conuicia, quandoquidem licuerit illis suo iure retinere quod nunc sua sponte quaesita necessitate coguntur postulare. fides enim quae Christum potuit confiteri potuit et a Christo in communicatione retineri. optamus te, frater, bene ualere et nostri meminisse. [*]( 1 praestentur HTgβμνυ rursum Hw incendio v 2 flammam F, lamina V reuocantur Ht, renocaretur F 3 restinguatur < Hgfiv, stinguitur T, ertinguitur p eiusmodi V 4 magis om. v consili F, consilii T de om. Tfiv 6 custodias HT, custodiis g 8 ubi] ut F uincuntur Tg 9 si om. T renuerunt pv, tenuerunt FT, non retinuerunt Hgfiv 10 detenti om. V, debenti T, detenti martyres Ηβgυ animas suas Τμν reliquerunt Hgv, relinquerunt P 11 suorum om. g 12 quosi T prae se ferunt y et om. F intolerabili v 13 festinatione υ, fesionem T communicationem v 14 quaerela T, querellas μ sed s s. l. m. 2, querelosa p indiosa T aduersum ΗΤμ 15 et] ac g infreni ore FH gβ2μ2, infreni eo ore W, infreniora μ1, infreni ori v, infreniorem T 16 illi ex ille μ sponte sua T 17 potuit christum v 18 et om. Τμν communicationem T, communicatio g frater F, frater in domino V, beatissime ac (et g) gloriosissime papa in domino semper HTgPpw (nisi quod ac gloriosissime om. v). — Cypriano papae Moyses et Marimus ppBb explicit FT, om. BgfJwv. — )

565