Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANO PAPAE PRESBVTERI ET DIACONI ROMAE CONSISTENTES S.

Quamquam bene sibi conscius animus et euangelicae disciplinae uigore subnixus et uerus sibi m decretis caelestibus testis effectus soleat se solo Deo iudice esse contentus nec alterius aut \' laudes petere aut accusationes pertimescere, tamen geminata sunt laude condigni qui cum conscientiam sciant Deo soli debere se iudici, actus tamen suos desiderant etiam ab ipsis suis fratribus conprobari. quod te, frater Cypriane, facere non mirum est, qui pro tua uerecundia et ingenita industria consiliorum tuorum nos non tam iudices uoluisti quam participes inueniri, ut in tuis rebus gestis laudem tecum dum illas probamus inueniremus et tuorum consiliorum bonorum coheredes quia et adfirmatores esse possemus. idem enim omnes credemur operati, in quo deprehendimur omnes eadem censurae et disciplinae consensione sociati.