Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

I CVPRIANVS ROGATIANO FRATRI S.

Grauiter et dolenter conmoti sumus ego et collegae qui praesentes aderant, frater carissime, lectis litteris tuis, quibus de diacono tuo conquestus es quod inmemor sacerdotalis loci tui et officii ac ministerii sui oblitus contumeliis et iniuriis suis te exacerbauerit. et tu quidem honorifice circa nos et pro solita tua humilitate fecisti, ut malles de eo nobis conqueri, cum pro episcopatus uigore et cathedrae auctoritate haberes potestatem qua posses de illo statim uindicari, certus quod collegae tui omnes gratum haberemus quodcumque circa diaconum tuum contumeliosum sacerdotali potestate fecisses, habens circa eiusmodi homines praecepta diuina, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem et quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie [*]( 18 Deut. 17, 12. 13. ) [*]( 1 ad nostras ferre C 2 adq. nestitmn P B.l. m. 2 ad] ac N uestimentum L 3 ipsa P 4 opto ... ualere om. C te om. M (exh. Q) fili] frater v. — Ad encratium (eugratium Q) de histrione explicit (explicat L) LNQB, explicit (ex incipit corr. C) ad encratium de istrione CP. — ) [*](Epist. III. — Incipit ad Rogatianum de diacono (qui contra episcopum contendit add. P) BLPQT. — 6 fratri om. L 7 collegae mei BQTv 8 lectis] elictis T 9 quod] qui B 11 exaceruauerit QT, exacerbaret V solita] silita T 13 cathedra Q quam B, quia M, qu.a Q, quas T 15 ratum Erasmus circa] contra in ras. Q sed in margine circa (circa M) tuum om. Q 16 huiusmodi v hominis T 18 in om. Q 19 et om. Bv quicum M (quicumque Q) )

470
6 tiam nunc. et ut sciamus hanc Dei uocem cum uera et summa maiestate eius processisse ad honorandos ac uindicandos sacerdotes suos, cum aduersus Aaron sacerdotem tres de ministeriis Chore Dathan et Abiron ausi sunt superbisse et ceruicem suam extollere et sacerdoti praeposito ae adaequare, hiatu terrae absorpti ac deuorati paenas statim sacrilegae audaciae persoluerunt. nec soli illi, sed et ceteri ducenti quinquaginta qui eis comites ad audaciam fuerunt prorumpente a Domino igne consumpti sunt, ut probaretur sacerdotes Dei ab eo qui sacerdotes facit uindicari. in libro quoque regnorum cum Samuel sacerdos a Iudaeorum populo ob senectutem, sicut tu modo, contemneretur, exclamauit iratus Dominus et dixit: non te spreuerunt, sed me spreuerunt. et ut hoc ulcisceretur, excitauit eis Saul regem, qui eos iniuriis grauibus adfligeret et per omnes contumelias et paenas superbum populum calcaret et premeret, ut contemptus sacerdos de superbo populo ultione diuina uindicaretur.

Sed et Salomon in spiritu sancto constitutus testatur et docet quae sit sacerdotalis auctoritas et potestas dicens: ex tota anima tua time Deum, et sacerdotes eius sanctifica. et iterum: honora Deum ex tota anima tua et honorifica sacerdotes eius. quorum praeceptorum memor beatus apostolus, secundum quod in actis apostolorum legimus, cum ei diceretur: sic insilis in sacerdotem Dei maledicendo, respondit et dixit: nesciebam, fratres, quia pontifex est. scriptum est enim: principem plebis tuae non [*]( 12 I Sam. 8, 7. 18 Sir. 7, 29. 20 Sir. 7, 31. 23 Act. 23, 4. 5. ) [*]( 1 uocem] sententiam V cum om. Bj 2 horandos T, adorandos B ac ex hac Q 3 ministris BLfJ 4 core LPT et dathan v habiron L snperbisse V, superbwse Q, suyerbi esse BLMPT 5 absorti BLQT 6 ac om. B 7 illi om. T es L, eius B 8 fuerint T 9 probarentur BQT sacerdos Q ab eo qui sacerdotes dei P 8. I. m. 2 sacerdotes dei LP uindicare L 10 sacerdotes indeorum samuhel B 11 ob ex ab L, a P senectute BP tu om. P 12 iratus om. LP alterum spreuerunt om. V 13 hoc om. T ei T sal P1 14 effligerit T 16 de] a P superbo om. P 17 sed at om. L solomon LPQ 21 apostolus Paulus BQv 22 actibus v own] et cum ,T 23 dni B 25 plebis tui T, populi tui Qo maledicens T )

471
maledices. Dominus etiam noster ipse Iesus Christus rex et iudex et Deus noster usque ad passionis diem seruauit honorem pontificibus et sacerdotibus, quamuis illi nec timorem Dei nec agnitionem Christi seruassent. nam cum leprosum emundasset, dixit illi: uade et monstra te sacerdoti et offer donum. humilitate ea qua nos quoque esse humiles docuit sacerdotem adhuc appellabat quem sciebat esse sacrilegum. item sub ictu passionis cum alapam accepisset et ei diceretur: sic respondes pontifici, nihil ille contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tuitus est dicens: si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis? quae omnia ab eo ideo facta sunt humiliter adque patienter ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum. docuit sacerdotes ueros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis existit.

Meminisse autem diaconi debent quoniam apostolos id est episcopos et praepositos Dominus elegit, diaconos autem post ascensum Domini in caelos apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et ecclesiae ministros. quod si nos aliquid audere contra Deum possumus qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi a quibus fiunt. et ideo oportet diaconum de quo scribis agere audaciae suae paenitentiam, ut honorem sacerdotis agnoscat et episcopo praeposito suo plena humilitate satisfacere. haec sunt enim initia haereticorum et ortus adque conatus schismaticorum [*]( 5 Matth. 8, 4. 8 Io. 18, 23. ) [*]( 1 ipse om. B 2 dns B 3 adignationem T 5 demonstra V offers BMQ1, offeres Q* 6 esse om. B adhoc BLPQT 7 sub ictu] subditns B passioni B 8 alapa. T respondis ex respondit L m. 2, respondes P sed es corr. 9 ille] esse T 10 sed sic B tuitus BLPQTa V, tutus Tl, tutatus v 11 exproba T 12 quae Q sed ae corr., qui M 13 ut] cum L ac] hac B, et L patientiae] paenitentiae L 14 docuit enim BQTv uero PQ 15 exstitit v 16 apostolus T episcopus T 17 ascensam Q1 (ascensum MQl) 18 caelo B 19 nos si T 20 possunt] possam T et BQ sed t Q corr., ei LMT audere] addere LP diacones L 21 cassium diaconum B 22 ut scripsi, et BLPQTv sacerdotii B adagnoscat L, adignoscat T, agnoscere v 23 praeposito ex praeposo Q m. 2, praetioso M, ptio T 24 initia om. LP )

472
male cogitantium, at sibi placeant, ut praepositum superbo tumore contemnant. sic de ecclesia receditur, sic altare profanum foris conlocatur, sic contra pacem Christi et ordinationem adque unitatem Dei rebellatur. quod si ultra te contumeliis suis exacerbauerit et prouocauerit, fungeris contra eum potestatem honoris, tui, ut eum uel deponas uel abstineas. nam si apostolus Paulus ad Timotheum scribens dixit: iuuentutem tuam nemo despiciat, quanto magis tibi a collegis tuis dicendum est: senectutem tuam nemo despiciat. et quoniam scripsisti quendam cum eodem diacono tuo se miscuisse et superbiae eius adque audaciae participem esse, hunc quoque et si qui alii tales extiterint et contra sacerdotem Dei fecerint uel coercere poteris uel abstinere. nisi quod hortamur et monemus ut peccasse se potius intellegant et satisfaciant et nos propositum nostrum tenere patiantur. magis enim optamus et cupimus contumelias et iniurias singulorum clementi patientia uincere quam sacerdotali licentia uindicare. opto te, frater carissime, semper bene ualere.