Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S.

Dominus loquitur et dicit: super quem respiciam nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? hoc cum debeamus omnes esse, tunc magis huiusmodi illi esse debent quibus laborandum est ut post grauem lapsum uera paenitentia et humilitate tota promereri Dominum possint. legi autem et uniuersorum confessorum litteras quas uoluerunt per me collegis omnibus innotescere et ad eos pacem a se datam peruenire, quibus apud nos ratio constiterit quid post commissum egerint.) quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam spectet, praeiudicare ego et solum mihi rem communem uindicare non audeo. et ideo instetur interim epistulis quas ad uos proximis feceram, quarum exemplum coilegis quoque multis iam misi: qui perscripserunt placere sibi quod statuimus nec ad uos recedendum esse, donec pace nobis a Domino reddita in unum conuenire et singulorum causas examinare possimus. sed et quid mihi Caldonius collega meus scripserit quidque ego ei [*]( 3 Es. 66, 2. ) [*]( Epist. XXVI. — Incipit epistola Cypriani (Incipit EMo, Item Cypriani J) ad clermm non temere pacem dandam ubi et (ei M) dicit (dicit et T) se solum idoneum non esse EIMTo, Ad clerum non temere pacem dandam μ, OM. s. — & et om. T 4 quietem EJMT trementes 7\' 5 tunc magis modo p, tunc modo Vv, om. EIMou 6 est om. T 7 dno M 8 nniuena earum p. confessorum litteras om. p quas] que p s. 2. m. 3 per ex pro M 9 perueaeri T 10 de quibus Iv, quibusdam MT, quibus dum Eopm; cf. episL 23 conatiterint T admissum ΕΙμω, missum Mo elegerint μ 11 omnibus T nro M consilium nostrum m exspectet Vv, spectet et M 12 et om. fi soli 0*0, solus non debui n 13 audeo et ideo stetur μ s. l. m. 2 ad uos proximis Tp, adproxime EIo1, ad uos proxime Mmv 14 quoque multis iam om. p multis om. Eloa 16 resoripserunt Vυ ad uos] ab eo pv 16 pacem EMo a om. EMTo redditam EJLo * 17 causa M possumus E* sed et Tp, sed EIMoto quid p 8. l. m. 2 18 ego om. Eloce )

540
rescripserim ut sciretis, utriusque epistulae exemplum litteris meis iunxi. quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis ac magis ad patientiam conponantur nec delicto priori adiciant adhuc aliud delictum, ut dum nobis nec euangelio seruire nec secundum uniuersorum confessorum litteras causas suas examinari permittunt.! opto uos, fratres carissimi, bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate.