Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ROMAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS S.

Quoniam conperi, fratres carissimi, minus simpliciter et minus fideliter UODIS renuntiari quae hic a nobis et gesta sunt et geruntur, necessarium duxi has ad uos litteras facere, quibus uobis actus nostri et disciplinae et diligentiae ratio redderetur. nam sicut Domini mandata instruunt, orto statim turbationis impetu primo, cum me clamore uiolento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem quam quietem fratrum publicam cogitans interim secessi, ne per inuerecundam praesentiam nostram seditio quae coeperat plus prouocaretur. absens tamen corpore nec spiritu nec actu nec monitis meis defui quo minus secundum Domini praecepta fratribus nostris in quibus possem mea mediocritate consulerem.

Et quid egerim locuntur uobis epistulae pro temporibus emissae numero tredecim, quas ad uos transmisi, m quibus nec clero consilium nec confessoribus exhortatio nec extorribus quando oportuit obiurgatio nec uniuersae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam adlocutio et persuasio nostra defuit, quantum secundum legem fidei et timorem Dei Domino suggerente nostra mediocritas potuit eniti.. postea quam uero et tormenta uenerunt, siue iam tortis fratribus nostris siue adhuc ut torquerentur inclusis, ad corroborandos et confortandos eos noster sermo penetrauit. item cum conperissem eos qui [*]( Epist. XX. — Incipit ad clerum Romae F, Incipit ad Romanos LN, Incipit eiusdem secunda Q. - 4 comperit L 5 et gesta] gesta Q 6 necessarins Lt 8 instrnuntar Q (instruuntur et M) orto om. Q, hortos N 9 uiolenUo Q (uiolentior M) 10 fratruum Q 11 inuerecundiam Q 12 quae Q sed q 8. l. (uae M) 13 enim tamen L sed enim txp. monitis] molestia F defui Q, decuit FLN 16 quod F 17 missae NQ 18 consilium meum Q confessionibus F exortatio nec L, exhortationes N 19 fraternitatis N 22 initi Q et om. F 23 tortis] tormentis F 34 confortandos FLNQV, conflrmandos v 25 comperisse N )

528
sacrilegis contactibus manus suas adque ora maculassent uel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent exambire ad martyras passim, confessores quoque inportuna et gratiosa deprecatione conrumpere ut sine ullo discrimine adque examine singulorum darentur cotidie libellorum milia contra euangelii legem, litteras feci quibus martyras et confessores consilio meo quantum possem ad dominica praecepta reuocarem. item presbyteris et diaconibus non defuit sacerdotii uigor ut quidam minus disciplinae memores et temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare iam coeperant. conprimerentur intercedentibus nobis. plebi quoque ipsi quantum potuimus animum conposuimus et ut ecclesiastica disciplina seruaretur instruximus.

Postmodum nero cum quidam de lapsis sine sua sponte sine alio incitatore audaci flagitatione promerent ut pacem sibi a martyribus et confessoribus promissam extorquere uiolento impetu niterentur, de hoc etiam bis ad clerum litteras feci et legi eis mandaui, ut ad illorum uiolentiam interim quoque genere mitigandam, si qui libello a martyribus accepto de saeculo excederent, exomologesi facta et manu eis in paenitentia inposita cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum remitterentur. nec in hoc legem dedi aut me auctorem temere constitui. sed cum uideretur et honor martyribus habendus et eorum qui omnia turbare cupiebant impetus conprimendus, et praeterea uestra scripta legissem quae ad clerum nostrum per Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut his qui post lapsum infirmitate adprehensi essent et paenitentes communicationem desiderarent subueniretur, standum putaui et cum uestra [*]( 2 nihil hominibus N 3 martyres LNs passim] ut possent V 6 martyres Nv 7 poese L reuocare M (reaocarem Q) 8 sa- cerdo L 10 coeperint L 11 qaantis F animos Vv 12 cumposnimns M (conp. Q) 15 alio F, aliquo LNQo audacia F flagitione N proruerint F, proromperent V" a ex cum N 16 uiolenti M (uiolento Q) 18 quoquo N" 20 exhomologesis FLNQ manns ei F paenitentiam v 21 ad dno LNQ1 (ad dum M) 24 conprimendum F • 25 quae F, quae hoc LN, quae hoa Q, quae huc a 26 clementium v his] iis v 28 subuemre.tar L )

529
sententia, ne actus noster qui adunatus esse et consentire circa omnia debet in aliquo discreparet. plane ceterorum causas quamuis libello a martyribus accepto differri mandaui et in nostram praesentiam reseruari, ut cum pace a Domino nobis data plures praepositi conuenire in unum coeperimus, communicato etiam uobiscum consilio disponere singula uel reformare possimus. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.

CELERINVS LVCIANO.

Haec cum tibi scriberem, Domine frater, gaudens et tristis eram, gaudens eo quod audierim te pro nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris nostri tentum uel illius nomen penes magistratus huius mundi confessum, tristis autem in eo quod ab eo ex quo te deduxi numquam litteras tuas accipere potui. uel nunc modo duplex mihi tristitia incubuit quod Montanum fratrem nostrum communem abs te de carcere ad me esse uenturum sciebas et de salute tua uel quid penes te agatur mihi non significaueris. sed hoc solet contingere seruis Dei, maxime eis qui in confessione Christi sunt constituti. scio enim quoniam unusquisque iam quae sunt saeculi non attendit, quoniam coronam [*](1 aententiam Q consentiret Q 2 quamuis] quam N 3 accepito Q et] ut F nostra praesentia FQ 4 ut ex et Q (ut M) pace] a pace L 5 praepositis Q in unum conuenire N 6 consilium Q uel F, et LNQv 7 optamus F. — Ad clerum Romae erplicit F, Ad Romanos (II. add. Q) explicit (explicat L) LNQ. — ) [*](Epist. XXI. — Incipit epistola Celerini ad Lucianum petens pro nomine Numeriae et Candidae ut eas in mente. habere*t quae Numeria ut dicit praemium dedit ne sacrificarent T, Epistola Celerini ad Lucianum conf. pro lapsifl orationem et auffiragium deprecantes cp, Celerini ad Lncianum ut scribat ei et ernbueniat Numerie et Candide lapsis to. — 9 Luciano salutem 11 10 tibi cum qp 12 tenitum T uel] et ων penes magistratos T, magistratns poenes cp 13 ab eo] habeo T 14 vel] et v; cf. p. 530,9 15 inconcnmbit 10 quod] quod cum v montanus frater . noster communis T 17 sciebam T, scribus Oaeon. et de] et T, de 11 18 sed] et Oxon. in om. cp 19 confessionem T ) [*]( III. ) [*]( 34 )

530
caelestem sperat. ego enim dixi fortasse oblitum te esse mihi scribere. nam, ut tibi quoque de infimo tuus uel frater dicar, si fuero dignus Celerinus audire, tamen cum essem et ego in tam florida confessione, fratres meos uetustissimos memorabar, et eos litteris meis memoraui caritatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse. peto tamen, carissime, a Domino ut ante cruore illo sancto laueris [si prius passus fueris] pro nomine Domini nostri Iesu Christi quam litterae meae te in hoc mundo adprehendant: uel nunc si adprehenderint, mihi ad haec rescribas. sic coronet te cuius nomen confessus es. credo enim quoniam, etsi in hoc mundo nos non uiderimus, in futuro tamen nos coram Christo complectamus. pete ut sim dignus et ego coronari cum numero uestro.

In magna tamen tribulatione me constitutum scias, et ac si sis mecum praesens, sic caritatis pristinae reminiscor die ac nocte. Deus solus scit. et ideo peto ut annuas desiderio meo et mecum doleas in morte sororis meae quae cecidit in hac uastatione Christo. sacrificauit enim et exacerbauit Dominum nostrum, quod nobis manifestum uidetur. pro cuius facto ego in die laetitiae Paschae flens die ac nocte, in cilicio et cinere lacrimabundus dies exegi et exigo usque in hodiernum, donec auxilium Domini nostri Iesu Christi et pietas per te uel per eos dominos meos qui coronati fuerint, a quibus postulaturus es, subuenerit tam nefando naufragio. memoratus sum enim caritatis tuae pristinae, quod [*]( 2 nam om. to tibi om. T, tu rpw tao Τϕ, om. ω fratre ϕω dicam Ttpw 3 audiretur ϕ, audiret T, audires ωet om. ω floridamvconfessionem T 4memorabar Tto, memorabor tp, memorabam v 6 eorum pristinam tp me om. Tcpto meos quae T 6 carissimi T ante ex anti T, si ante v, a me tptD cruori T illos T 7 si p. p. faeris om. T; uncis inclusi 8 quem w, quantae T te] et T 9 adprehenderint] apprehenda ϕ sic] si w 11 uideamus to nos tamen to coram] cum ϕ 12 conplectamus T, amplectemur ϕ, compleo temur ων 13 nostro M 14 me om. T 15 caritati T 18 a christo ων, ca christo ϕ exaceruabit T, exercebat q, 19 facta T, factis v hac die ϕων laetitia ϕω, in laetitia Oxon. 20 paschae] pace ϕω deflens w lacrimabondos ql 21 exegit T hoc diernom done M 22 chriati] Bubueniat add. v eis dominis meis T 23 postolatorns est T1, postolandom (um ex os ϕ) est ϕω subuenerit tam ϕ, ut aenerit tam T, subueniri tam w, ut ueniam habeant v nefanda naufragia v )

531
cum omnes doleas pro sorore nostra *** quas et tu bene nosti, id est, Numeriam et Candidam: pro quarum peccato, quia nos fratres habent, debeamus excubare. credo enim Christum secundum illarum paenitentiam et operas quas penes collegas nostros fecerunt extorres qui a uobis uenerunt, a quibus ipsis de operibus eorum audies, iam Christum eis uobis martyribus suis petentibus indulturum credo.

Audiui enim te floridiorum ministerium percepisse. o te felicem suscipe uota tua quae semper desiderasti uel m terra dormiens. optasti pro nomine illius in carcerem mitti, quod nunc tibi contingit, sicut scriptum est: det tibi Dominus secundum cor tuum. et nunc super ipsos factus antistes Dei recognouit t idem minister. rogo itaque, Domine, et peto per Dominum nostrum Iesum Christum ut ceteris collegis tuis fratribus tuis meis dominis referas et ab eis petas ut quicumque prior uestrum coronatus fuerit, istis sororibus nostris Numeriae et Candidae tale peccatum remittant. nam hanc ipsam Etecusam semper appellaui, testis est nobis Deus, quia pro se dona numerauit ne sacrificaret: sed tantum ascendisse uidetur usque ad Tria fata et inde descendisse. hanc ergo non sacrificasse ego scio. quarum iam causa audita praeceperunt eas praepositi tantisper sic esse, donec episcopus constituatur. sed quatenus per uestras [*]( 11 Ps. 19, 5. ) [*]( 1 omnes Tcp, omnibus wo sororo nostra T, sororibus nostris ϕων ; post ea intercidme nonmdla puto 2 nnmeria et candidu v peccatum T quia] qui Tiftw 3 debemus ων excubere Tcp 4 illoram tp, earum vw opera quae wv 5 facit ertorrentes T nobis w uenerint ϕ, uiderunt T 6 audiens T cbristo T, om. ϕ uobis T 8. L, nobis 10 7 credo om. e 8 audiui enim] audiemini ω floride w, floridierum tp, floridorum Rigaltius 9 suscipere wv quequid w desideras tu T vel vel w 10 nomen T 11 contigit v sicut om. ϕω 12 antestites T recognoui Tcpw 13 idem] id est Tw, enim lp 14 collegiis w 15 tnis om. ϕω 17 talem T tale peccatum remittant numeriae et candidae yp hanc] et w, om. ϕ ettecusam Τϕ, et recusam w, aScusam coni. DodtDeU, excusatam fort. 18 nobis est cp se dona] sedunta Tcp, sedncta w; se deducta fort. numerani w 20 fata T, facta ϕω hanc] has w 21 audita causa cp pereperunt M 22 epatus to per uestras] pernersa T ) [*]( 34* )

532
sanctas orationes et petitiones, in quas nos fidimus, quoniam estis amici sed et testes Christi, qui omnia indulgeatis.

Peto ergo, Domine carissime Lnciane, memor sis mei et petitioni meae annuas. sic Christus coronam illam sanctam quam tibi non tantum in confessione sed et in sanctimonio tradidit, in qua semper cucurristi et exemplum sanctorum semper et testis fuisti, ut omnibus dominis meis fratribus tuis confessoribus referas de hoc facto, ut a nobis auxilium recipiant. nam hoc, Domine frater, scire debes me non solum hoc pro eis petere, sed et Statium et Seuerianum et omnes confessores qui inde huc a nobis uenerunt, ad quos ipsae in portum descenderunt, et in urbem leuauerunt, quod sexaginta quinque ministrauerunt et usque in hodiernum in omnibus fouerunt. sunt enim penes illas omnes. plus autem grauare cor illud sanctum tuum non debui, cum sciam te prona uoluntate operari. salutant te Macarius cum sororibus suis Cornelia et Emerita, qui laetatur de confessione tua florida, sed et omnium fratrum, et Saturninus, qui et ipse luctatus est cum diabolo, qui et Christi nomen est fortiter confessus, qui et ibi in poena ungularum fortiter est confessus, qui et hic nimis rogat et petit. salutant te fratres tui Calpurnius et Maria et omnes sancti fratres. nam et hoc scire debes me et dominis meis fratribus tuis scripsisse, quas peto illis eas legere digneris. [*]( 1 nos] nobis ϕ fidemas T, infidimas ϕ2 qui] quod ϕν 4 illam T 8.1. 5 et om. to 6 et om. ϕων sanctorun s. e. t. fuisti oim. ω et testis semper ϕ, semper et este T 7 confessoribua om. ω conferas to 8 nobiB to 9 non solum hoc me ω eas T sed et] sed ϕω 10 et om. Τϕω hoc T 11 ipse Τϕ deecenderant] add. tp: ad quos ipse in portmn 12 quod] que to hoc diernum ω 13 antem] enim ϕ 15 macharitts ϕν suis] tuis ϕ 16 quae laetantur ων de] in to, om. ϕ 17 Baturinus tc et ipse om. ϕ ; ipse om. to 18 qui om. ω qui et ... eet eonfessus om. to 19 hic] hoc too 20 ealphurniuB ϕ, calfurnius ω 21 fratres nos ϕ me] me tibi to fratribua tuis dominis meis ϕω 22 litteras scripisse v illi eas ϕ, pro illis sic Oxon., litteras eis fort. digneris] add. to: ualere te oro et mei semper memoriam facere. — Epistola Celerini ad Lucianum petens pro nomine Numeriae et Candidae ut eas in mente haberet quae Numeria ut dicit praemium dedit ne sacrificaret explicit T, om. ϕω. — )

533