Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

Quoniam tamen significastis quosdam inmoderatos esse et ad communicationem accipiendam festinanter urguere, et desiderastis in hanc rem formam uobis a me dari, satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis litteris ad uos factis credo, ut qui libellum a martyribus acceperunt et auxilio eorum adiuuari apud Dominum in delictis suis possunt, si premi infirmitate aliqua et periculo coeperint, exomologesi facta et manu eis a uobis in paenitentiam inposita cum pace a martyribus sibi promissa ad Dominum remittantur. ceteri uero qui nullo [*]( 8 Apoc. 2, 5. ) [*]( Epist. XVIill. — Incipit in qua rescribit (res scripsit T) clero de his qui ad pacem festinant EQTo, om. ω.- 2 diaconibus] ad Q 5 disposita Ex QT ut om. Ex Qω 6 quando] cum v eius om. w, eius in T ueniremus QT 8 memento.. T 9 ait T diuinis praeceptis Fo 10 memor om. EQTooi obtemperantias T 11 dno E1 Q (dum M) 12 quosdam ... desideratis om. M et ad Mr ** ad Q, ad Eo, et Tuv; cf. ep. 55 c. 3 13 desiderati T ti in ras. 14 hac rc v formandam E a me uobis v satis MQ1 T, sciatis EQ2ω, ut sciatis o 15 ad uos om. M factis. Credo ita distinguit EoQ (factis credo M) 18 aliqua inflrmitate o exhomologisin Q, exhomologesin ETo 19 inposita a nobis in poenitentiam o paenitentia T 20 sibi] si T ad om. EI QT remittentur o in nullo 0 )

526
libello a martyribus accepto inuidiam faciunt, quoniam non paucorum nec ecclesiae unius ant unius prouinciae sed totius orbis haec causa est. expectent ante de Domini protectione ecclesiae ipsius publicam pacem. hoc enim et uerecundiae et disciplinae et uitae ipsi omnium nostrum conuenit, ut praepositi cum clero conuenientes praesente etiam stantium plebe, quibus et ipsis pro fide et timore suo honor habendus est, disponere omnia consilii communis religione possimus. ceterum quam inreligiosum est et ipsis quoque festinantibus perniciosum ut cam extorres facti et patria pulsi ac bonis suis omnibus spoliati nondum ad ecclesiam redierint, quidam de lapsis confessores ipsos praeuenire et ante ad ecclesiam introire festinent. qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant tempore ipso sibi plus quam quod postulant largiente. acies adhuc geritur et agon cotidie celebratur. si commissi uere et firmiter paenitent et fidei calor praeualet, qui differri non potest potest coronari. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse, fraternitatem uniuersam meo nomine salutate et ut nostri memores sint admonete. ualete. [*]( 3 ante om. v de om. ΕΤοω dum M1 Q1T (dnι̃ Q2, dnο̃ M2) protectione] reliqua om. Q, in quo seqmtur continuo legimus litteras etc. quae eunt epistulae 70. 4 uerecnndae E 5 nrora M conaenit... clero om. EMom 6 plebe stantium o 7 est) et T 8 communi EMo1ω 9 quam om. T 11 redierunt Tl 12 ante] ante eos uv 13 qui si nimium ... I. 17 potest coronari adfert Cyprianus epist. 55 c. 3 minimum o habeant E1ΜΤω 14 tempore ... postulant om. EMom quam quod T et Cypr. I. c., quam r largienter EMTota 15 commlsci T 16 infirmiter T poenitet v praeualet] permanet w differi T non om. 0 17 bene semper w 18 uniuersa M meo] eo T 19 salute Ml memor MT. — Epistula in qua rescribit (rescripsit T) clero de his (eis T) qui ad pacem festinant explicit EMTo nisi quod explicit praemittit o, om. ω. — )

527
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ROMAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS S.

Quoniam conperi, fratres carissimi, minus simpliciter et minus fideliter UODIS renuntiari quae hic a nobis et gesta sunt et geruntur, necessarium duxi has ad uos litteras facere, quibus uobis actus nostri et disciplinae et diligentiae ratio redderetur. nam sicut Domini mandata instruunt, orto statim turbationis impetu primo, cum me clamore uiolento frequenter populus flagitasset, non tam meam salutem quam quietem fratrum publicam cogitans interim secessi, ne per inuerecundam praesentiam nostram seditio quae coeperat plus prouocaretur. absens tamen corpore nec spiritu nec actu nec monitis meis defui quo minus secundum Domini praecepta fratribus nostris in quibus possem mea mediocritate consulerem.

Et quid egerim locuntur uobis epistulae pro temporibus emissae numero tredecim, quas ad uos transmisi, m quibus nec clero consilium nec confessoribus exhortatio nec extorribus quando oportuit obiurgatio nec uniuersae fraternitati ad deprecandam Dei misericordiam adlocutio et persuasio nostra defuit, quantum secundum legem fidei et timorem Dei Domino suggerente nostra mediocritas potuit eniti.. postea quam uero et tormenta uenerunt, siue iam tortis fratribus nostris siue adhuc ut torquerentur inclusis, ad corroborandos et confortandos eos noster sermo penetrauit. item cum conperissem eos qui [*]( Epist. XX. — Incipit ad clerum Romae F, Incipit ad Romanos LN, Incipit eiusdem secunda Q. - 4 comperit L 5 et gesta] gesta Q 6 necessarins Lt 8 instrnuntar Q (instruuntur et M) orto om. Q, hortos N 9 uiolenUo Q (uiolentior M) 10 fratruum Q 11 inuerecundiam Q 12 quae Q sed q 8. l. (uae M) 13 enim tamen L sed enim txp. monitis] molestia F defui Q, decuit FLN 16 quod F 17 missae NQ 18 consilium meum Q confessionibus F exortatio nec L, exhortationes N 19 fraternitatis N 22 initi Q et om. F 23 tortis] tormentis F 34 confortandos FLNQV, conflrmandos v 25 comperisse N )

528
sacrilegis contactibus manus suas adque ora maculassent uel nefandis libellis nihilominus conscientiam polluissent exambire ad martyras passim, confessores quoque inportuna et gratiosa deprecatione conrumpere ut sine ullo discrimine adque examine singulorum darentur cotidie libellorum milia contra euangelii legem, litteras feci quibus martyras et confessores consilio meo quantum possem ad dominica praecepta reuocarem. item presbyteris et diaconibus non defuit sacerdotii uigor ut quidam minus disciplinae memores et temeraria festinatione praecipites, qui cum lapsis communicare iam coeperant. conprimerentur intercedentibus nobis. plebi quoque ipsi quantum potuimus animum conposuimus et ut ecclesiastica disciplina seruaretur instruximus.

Postmodum nero cum quidam de lapsis sine sua sponte sine alio incitatore audaci flagitatione promerent ut pacem sibi a martyribus et confessoribus promissam extorquere uiolento impetu niterentur, de hoc etiam bis ad clerum litteras feci et legi eis mandaui, ut ad illorum uiolentiam interim quoque genere mitigandam, si qui libello a martyribus accepto de saeculo excederent, exomologesi facta et manu eis in paenitentia inposita cum pace sibi a martyribus promissa ad Dominum remitterentur. nec in hoc legem dedi aut me auctorem temere constitui. sed cum uideretur et honor martyribus habendus et eorum qui omnia turbare cupiebant impetus conprimendus, et praeterea uestra scripta legissem quae ad clerum nostrum per Crementium hypodiaconum nuper feceratis, ut his qui post lapsum infirmitate adprehensi essent et paenitentes communicationem desiderarent subueniretur, standum putaui et cum uestra [*]( 2 nihil hominibus N 3 martyres LNs passim] ut possent V 6 martyres Nv 7 poese L reuocare M (reaocarem Q) 8 sa- cerdo L 10 coeperint L 11 qaantis F animos Vv 12 cumposnimns M (conp. Q) 15 alio F, aliquo LNQo audacia F flagitione N proruerint F, proromperent V" a ex cum N 16 uiolenti M (uiolento Q) 18 quoquo N" 20 exhomologesis FLNQ manns ei F paenitentiam v 21 ad dno LNQ1 (ad dum M) 24 conprimendum F • 25 quae F, quae hoc LN, quae hoa Q, quae huc a 26 clementium v his] iis v 28 subuemre.tar L )

529
sententia, ne actus noster qui adunatus esse et consentire circa omnia debet in aliquo discreparet. plane ceterorum causas quamuis libello a martyribus accepto differri mandaui et in nostram praesentiam reseruari, ut cum pace a Domino nobis data plures praepositi conuenire in unum coeperimus, communicato etiam uobiscum consilio disponere singula uel reformare possimus. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.