Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS ROGATIANO PRESBVTERO ET CETERIS CONFESSORIBVS FRATRIBVS S.

Et iampridem uobis, fratres carissimi ac fortissimi, litteras miseram quibus fidei et uirtuti uestrae uerbis exultantibus gratularer, et nunc non aliud in primis uox nostra conplectitur quam ut laeto animo frequenter ac semper gloriam uestri nominis praedicemus. quid enim uel maius in uotis meis potest esse uel melius quam cum uideo confessionis uestrae honore inluminatum gregem Christi? nam cum gaudere in hoc omnes fratres [*]( 2 celebraaimus LQqT 3 ut cnra q . ac] et eq desit] sit T iis v quae L 4 relinquerunt QT, dereliquenmt eq 5 quidem om. eq et dilectio] dilectio Q 6 quid Q adacti] uicti eq (uitii m) tempestatem prostati T 7 dum] cum NTfJ 8 opto ... I. 10 ualete om. Lemq; opto ... meminisse add. m. 2 N kme (ac om.) M (kmi ac Q) 9 fraternitatem ... ualete om. N 10 ualete om. EQT. - Ad preebyteros et diaconos (Ad Romanos epistula tertia EMQ) ut his confessoribus (his confessoribus om. T) qui in carcere (caroerem QT) strnt constituti humanitas omnis (omnium 1) praebeatur explicit ELMNQT, Ad clerum eo quod non posset temere carthagine uenire propter confessorum corpora qui in carcere reddiderunt (explicit add. m) mq, Explicit e. — ) [*]( Epist. XIII. — Incipit ad Rogatianum et ceteros de obseruanda disciplina LNPQS, Incipit ad Rogatianum et ceteros confessores R. — 12 confessoribus fratribus] confratribus L 15 uirtutis S, uirtute {JIBI (uirtnti M) 16 nostra ex uflstra S 19 confessioni LM, OOnfessione Q uestra et Ql (uestrae M(2) honorem 22 )

505
oportet, tunc in gaudio communi maior est episcopi portio. ecclosiae enim gloria praepositi gloria est. quantum dolemus ex illis quos tempestas inimica prostrauit, tantum laetamur ex uobis quos diabolus superare non potuit.

Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri ueram circa uos et simplicem caritatem, ut qui aduersarium prima hac congressione uicistis gloriam uestram forti et perseueranti uirtute teneatis. adhuc in saeculo sumus, adhuc in acie constituti, de uita nostra cottidie dimicamus. danda opera est, ut post haec initia ad incrementa quoque ueniatur et consummetur in uobis quod iam rudimentis felicibus esse coepistis. parum est adipisci aliquid potuisse. plus est quod adeptus es posse seruare, sicut et fides ipsa et natiuitas salutaris non accepta sed custodita uiuificat. nec statim consecutio, sed consummatio hominem Deo seruat. Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. puta hoc illum et confessori suo dicere: ecce confessor factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Salomon denique et Saul et ceteri multi quamdiu in uiis Domini non ambulauerunt, datam sibi gratiam tenere non potuerunt: recedente ab his disciplina dominica recessit et gratia.