Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS MARTVRIBVS ET CONFESSORIBVS IESV CHRISTI DOMINI NOSTRI IN DEO PATRE PERPETVAM S.

Exulto laetus et gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres, cognita fide et uirtute uestra, in quibus mater ecclesia gloriatur, gloriata et nuper quidem cum confessione perstanti suscepta paena est quae confessores Christi fecit extorres. confessio tamen praesens quantum in passione fortior, tantum clarior et maior in honore est. creuit pugna, creuit et pugnantium gloria. nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis estis ad aciem prouocati, fortes et stabiles ad maximi certaminis proelium prompta deuotione prodistis. ex quibus quosdam iam conperi coronatos, quosdam uero ad coronam uictoriae proximos, uniuersos autem quos agmine glorioso carcer inclusit pari et simili calore uirtutis ad gerendum certamen animatos, sicut esse oportet in diuinis castris milites Christi, ut incorruptam fidei firmitatem non blanditiae decipiant, non minae terreant, non cruciatus ac tormenta deuincant, quia maior est qui est in nobis quam qui est in hoc mundo, nec plus ad deiciendum potest terrena paena quam ad erigendum tutela diuina. probata res est certamine fratrum glorioso, qui ad tormenta uincenda ceteris [*]( Epist. X. — Incipit (thibari add. L) ad martyras et confessoree (feliciter add. 22) CLQB, Incipit ad martyras P, Incipit epistula Cipriani ad Silnauum et Begianum martyres in metallo constitutos N — 2 iean christi] in christo Pv 3 000 (dni R) nro PRv in] et in Pv deo] dno NB patre om. CLM (exh. Q) 5 et] ac v gloriatur] gratolator P 6 gloriata corr. in glorificata M m. 2, gloriata es B,. gloriata est v, om. P et om. B cum confeBsione quidem P perstante N, perstantes P, per tantos C, perstantibus M (perstanti Q) 7 quae confessores] qui confessione C 8 quanta PB" in passione CLB tanto PB" 9 honorest B, honore P 10 acie] icie B magis ac magis v 11 ad a.] ab a. L 12 proelium] praeciom C prodidistis CN, redistis v 13 iam om. CNB iamiamque proximos Pv 14 autem quos] uero P agmine] cognomine C 15 et] ac v regendum PB 16 oportuit P fidem fidei tirmitate P sed te add. m. 2 17 non m. terreant om. N 18 qui om. B pest in nobis C, in nobis eet Pv 19 est om. P 21 gloriosum N )

491
duces facti exemplum uirtutis et fidei praebuerunt congressi in acie, donec acies succumberet uicta.

Quibus ergo uos laudibus praedicem, fortissimi fratres? robur pectoris uestri et perseuerantiam fidei quo praeconio uocis exornem? tolerastis usque ad consummationem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed uobis potius supplicia cesserunt. finem doloribus quem tormenta non dabant coronae dederunt. laniena grauior ad hoc diu perseuerauit, non ut stantem fidem deiceret, sed ut homines Dei ad Dominum uelocius mitteret. uidit admirans praesentium multitudo caeleste certamen Dei et spiritale, proelium Christi, stetisse seruos eius uoce libera, mente incorrupta, uirtute diuina, telis quidem saecularibus nudos, sed armis fidei credentes armatos. steterunt torti torquentibus fortiores et pulsantes ac laniantes ungulas pulsata ac laniata membra uicerunt. inexpugnabilem fidem superare non potuit saeuiens diu plaga repetita, quamuis rupta conpage uiscerum torquerentur in seruis Dei iam non membra sed uulnera. fluebat sanguis qui incendium persecutionis extingueret, qui flammas et ignes gehennae glorioso cruore sopiret. o quale illud fuit spectaculum Domini, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis sacramento ac deuotione militis eius acceptum, sicut scriptum est in psalmis spiritu sancto loquente ad nos [*]( 1 fidei et uirtutis N et] ac Pv aciem OBI, aciae Q 2 succumberetis R uicta om. R 8 for praedicent B 4 quo] qui C ezornati ex exomae C 5 toleratis C usque] utique P 8 laniena LR (Bed e corr. L), lanienda Q, laniendea N, lamentia C, quaestio v, om. P grauiora LQ perseuerauerit 01 9 fidemj finem R ut om. P ad deum C, a dno L uelociter NQ 10 admirata P 11 dei] certamen dei certamen Nv et om. NRv, qui C spiritali ex spiritalem Cm.2 praelio ex praelium C m. 2, premium N seruo N 12 telis] tales P, talis 01 13 fidei] fideles N credentis ClLRQ armati C torti] fortiter P 14 pulsantibus C ac laniantibus C, om. R ungulis P 15 ac] et Q ac laniata om. R ezpugnabilem P superare non] superant N 16 diu p. repetita] diu placere petita LN, dupla repetit ac C ruptam N 17 torquentur P 18 qui] cui N 19 ignem C glorios*e R (a eras.) 20 domino v, dS CR sublimen N 21 quam] quod P di R sed i corr., deo N ac deuotione om. P milites eius accepto P 22 sancto om. P ad ... monente om. N )

492
pariter et monente: pretiosa est in conspectu Dei mors iustorum eius. pretiosa mors haec est quae emit inmortalitatem pretio sui sanguinis, quae accepit coronam Dei consummatione uirtutis.

Quam laetus illic Christus fuit, quam libens in talibus seruis suis et pugnauit et uicit protector fidei et dans credentibus tantum quantum se credit capere qui sumit. certamini suo adfuit, proeliatores adque adsertores sui nominis erexit corroborauit animauit. et qui pro nobis mortem semel uicit semper uincit in nobis. cum uos, inquit, tradiderint, nolite cogitare quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis.

Documentum rei praesens proelium praebuit. uox plena spiritu sancto de martyris ore prorupit, cum Mappalicus beatissimus inter cruciatus suos proconsuli diceret: uidebis cras agonem. et quod ille cum uirtutis ac fidei testimonio dixit Dominus inpleuit. agon caelestis exhibitus et Dei seruus in agonis promissi certamine coronatus est. hic est agon quem propheta Esaias ante praedixit dicens: non pusillum uobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem. et ut ostenderet quis hic agon futurus esset, addidit [*]( 1 Ps. 115, 15. 10 Matth. 10, 19. 20. 20 Es. 7, 13. 14. ) [*]( 1 et] ac C monente] meinmiese P est om. P dei C*JS\'Q 2 iustorum] sanctorum Q; cf. p. 344,16; 129, 6 quae] qui B emit] eximit C 3 praetiosa uis sanguis C quae] qui P accipit LM (accepit Q) dei] do CPBv, fidei N 4 uirtutis] ueritatis C 5 illic] in illis P 6 protecta C et om. CB 7 capere] accipere NY qui] quo C sumit] sumac N certaminis sui C afuit N 8 adque adBertores om. B 9 semel uicit om. N, semel mihi B uicit B 10 traderint N 11 dabitur ... loquamini om. P 12 loquamini L sed a in i corr. m. 2, loquimini N 14 documenta C spã sci N 15 prorumpit C1, praerupit B 16 inter] in N cruciatos Q, cruciatu Cl suo CIN cras] trans N 17 dominus] deo N 18 conpleuit C aoon C, agonem N et] est P 19 praemissi P certamen C coronatur (est om.) P 20 eseias ante PQ, se testante N praedixit] promisit P 22 hic om. P esset futurus P )

493
dicens: ecce uirgo in utero accipiet et pariet filium et uocabitis nomen eius Emmanuel. hic est agon fidei nostrae qua congredimur, qua uincimus, qua coronamur. hic est agon quem nobis ostendit et beatus apostolus Paulus, in quo oportet nos currere et ad coronae gloriam peruenire. nescitis, inquit, quia qui in stadio currunt omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam. sic currite ut occupetis. et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. item suum certamen ostendens et hostiam se Domino cito futurum esse promittens ait: ego iam libor, et tempus instat assumptionis. bonum agonem certaui, cursum perfeci, fidem seruaui. iam superest mihi corona iustitiae quam mihi reddet Dominus in illa die ille iudex iustus, non solum autem mihi, sed et omnibus qui dilexerunt aduentum eius. hunc igitur agonem per prophetas ante praedictum, per Dominum commissum, per apostolos gestum Mappalicus suo et collegarum suorum nomine proconsuli repromisit. nec fefellit in promisso suo uox fidelis. pugnam quam spopondit exhibuit et palmam quam meruit accepit. istum nunc beatissimum martyrem et alios participes eiusdem congressionis et comites in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione [*]( 5 I Cor. 9, 24. 25. 11 II Tim. 4, 7. 8. ) [*]( 1 nterum NRVv et pariet om. P 2 uocabitur C emmannhel LNl2 3 uincimur C est om. N 4 et om. Pv paulus apostolus v, apostolus N 5 ad om. N gloriam coronae P, coronam gloriae v dicens nescitis Q 6 stadio currit P 7 ut ex et C 8 omnes occupetis P, occupetis omnis autem qui agonizatur in omnibus (nominibuB R) continens est CR et] ut CN ut om. N 9 nos] uos Q incorruptibilem Q 10 ostendens om. P dnT LRv, dno et C futuram CRP 11 delibor C, imolor Q adsumptionis meae Pv 12 agonem super certamen Bcr. Cm. 2 fide B 14 reddet cfns mihi Q illo die R, illum diem C ille om. C\'P iustus iudex Pv 15 qui om. B dilexerint N, diligunt Qv 17 apostolum P 18 mappao • licus suo 12 nomen N 19 promissu 02NRI, promiss*o P (u eras.) suo om. P 20 ezpopondit N et] ez R palma 22* nune] hunc P 21 congressionis] consensionis P 22 et] eius et N, milites et v )
494
uictores ut ceteri quoque sectemini et opto pariter et exhortor, ut quos uinculum confessionis et hospitium carceris simul iunxit iungat etiam consummatio uirtutis et corona caelestis, ut lacrimas matris ecclesiae quae plangit ruinas et funera plurimorum uos uestra laetitia tergeatis et ceterorum quoque stantium firmitatem uestri exempli prouocatione solidetis. si uos acies uocauerit, si certaminis uestri dies uenerit, militate fortiter, dimicate constanter, scientes uos sub oculis praesentis Domini dimicare, confessione nominis eius ad ipsius gloriam peruenire, qui non sic est ut seruos suos tantum spectet, sed ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipse in certamine agonis nostri et coronat pariter et coronatur.

[*]( s ) Quod si ante diem certaminis uestri de indulgentia Domini pax superuenerit, uobis tamen manet uoluntas integra et conscientia gloriosa. nec contristetur aliquis ex uobis quasi illis minor qui ante uos tormenta perpessi uicto et calcato saeculo ad Dominum glorioso itinere uenerunt. Dominus scrutator est renis et cordis, arcana perspicit et intuetur occulta. ad coronam de eo promerendam sufficit ipsius testimonium solum qui iudicaturus est. ergo utraque res, fratres carissimi, sublimis pariter et inlustris: illa securior ad Dominum uictoriae consummatione properare, haec laetior accepto post gloriam commeatu in ecclesiae laude florere. o beatam ecclesiam nostram quam sic honor diuinae dignationis inluminat, quam temporibus nostris [*]( 1 ut] et C hortor P 2 consensionis P iimciit CN 3 etian et P consomationis C\' coronae P lacrimam G, ad lacrimas N 5 uestram laetitiam Q tergatis C1 6 exemplum C, exemplis N pronocauerit CRV 7 certamini L 8 dno N 9 qui ex quia C 10 ut ex et C tantum spectet om. B sed et NPv, se B 11 ipse oin. B congregit N et coronat ... L 13 uestri om. C 12 coronatus L 13 si ante] stante N indulgentie C dei P, dum N, domo C 14 maneat c, monet C, om. P et om. P 15 tristetur Lx aliqui P1 16 minor ait Nv quia ante Bl, quia nec C perpessi estis C sed estis add. m. 2 17 peruenerunt CNB 18 est] et L, est •* B cordis et renis Q archana NR1 Q et om. N intuemini C 19 de eo] domini V, dum N, dei P1 sed suam s.l.m.2 20 utraque] aeraque C sed que exp. m. 2 carissimi] dilectissimi P 21 securiora N deum L, dum nri P consummationem Q 22 properasse CB haec] hic Q letitior N, letiora C 23 ecclesia P laudem C o om. P quam sic] quas hic C 24 quam] qua C )

495
gloriosus martyrum sanguis inlustrat. erat ante in operibus fratrum candida: nunc facta est in martyrum cruore purpurea. floribus eius nec lilia nec rosae desunt. certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissimam dignitatem. accipiant coronas uel de opere candidas uel de passione purpureas. in caelestibus castris et pax et acies habent flores suos quibus miles Christi ob gloriam coronetur. opto uos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper in Domino bene ualere et nostri meminisse. ualete.