Epistulae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars II (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.2). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1871.

CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ET PLEBI FVRNIS CONSISTENTIBV S S.

Grauiter conmoti sumus ego et collegae mei qui praesentes aderant et conpresbyteri nostri qui nobis adsidebant, fratres carissimi, cum cognouissemus quod Geminius Victor frater noster de saeculo excedens Geminium Faustinum presbyterum tutorem testamento suo nominauerit, cum iam pridem in concilio episcoporum statutum sit ne quis de clericis et Dei ministris tutorem uel curatorem testamento suo constituat, quando singuli diuino sacerdotio honorati et in clerico ministerio constituti non nisi altari et sacrificiis deseruire et precibus adque orationibus uacare debeant. scriptum est enim: nemo militans Deo obligat se molestiis saecularibus, ut possit placere ei cui se probauit. quod cum de omnibus dictum sit, quanto magis molestiis et laqueis saecularibus obligari non debent qui diuinis rebus et spiritalibus occupati ab ecclesia recedere et ad terrenos et saeculares actus uacare non possunt. cuius ordinationis et [*]( , 13 II Tim. 2, 4. ) [*]( Epist. I. — Incipit ad clerum et plebem (ad clerum et plobcm om. F, fonutanorum add. C) de Victore qui Faustiiium presbyterum tutorem nominauit OFLNPQY. — 2 diaconis C\' 5 et presbyteri L nobiscum CP 6 cum cognouissemus quod om. L I 7 geminum C 8 cum] eum N 9 clericis et] aecclesiae C dei] de V 11 et in] extincti C clericorum ministerio ex clerico monasterio L m. 2, clerici ab ministerio <7 12 alteri L 13 deo nemo C sed nemo exp. m. 2 14 cui CF, qui LNPQ 15 probabit Ll 17 ecclesiae 01 ad] in C 18 cuius] eius C ) [*]( m. ) [*]( 30; )

466
religionis formam leuitae prius in lege tenuerunt, ut cum terram diuiderent et possessiones partirentur undecim tribus, leuitica tribus, quae templo et altari et ministeriis diuinis uacabant, nihil de illa diuisionis portione perciperet, sed aliis terram colentibus illa tantum Deum coleret et ad uictum adque alimentum suum ab undecim tribubus de fructibus qui nascebantur decimas reciperet. quod totum fiebat de auctoritate et dispositione diuina, ut qui operationibus diuinis insistebant in nulla re auocarentur nec cogitare aut agere saecularia cogerentur. quae nunc ratio et forma in clero tenetur, ut qui in ecclesia Domini ordinatione clerica promouentur in nullo ab administratione diuina auocentur, ne molestiis et negotiis saecularibus adligentur, sed in honore sportulantium fratrum tamquam decimas ex fructibus accipientes ab altari et sacrificiis non recedant et die ac nocte caelestibus rebus et spiritalibus seruiant.