De Opere et Eleemosynis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Sed uereris et metuis ne si operari plurimum coeperis patrimonio tuo larga operatione finito ad penuriam forte redigaris, esto in hac parte intrepidus, esto securus. finiri non potest unde in usus Christi impenditur, unde opus caeleste celebratur. nec hoc tibi de meo spondeo sed de sanctarum scripturarum fide et diuinae pollicitationis auctoritate promitto. loquitur per Salomonem Spiritus sanctus et dicit: qui dat pauperibus numquam egebit: qui autem auertit oculum suum in magna penuria erit, ostendens misericordes adque operantes egere non posse, magis parcos et steriles ad inopiam postmodum deuenire. item beatus apostolus Paulus dominicae inspirationis gratia plenus, qui administrat, inquit, semen seminanti et panem ad edendum praestabit et multiplicabit seminationem uestram et augebit incrementa frugum iustitiae uestrae, ut in omnibus locupletemini. et iterum: administratio huius officii non tantum supplebit ea quae sanctis desunt, sed et abundabit per multam gratiarum actionem in Domino: quoniam dum gratiarum actio ad Deum pro [*]( 4 Luc. 16,11 sq. 14 Prou. 28, 27. 19 II Cor. 9, 10 sq. ) [*](1 arbores es Sl stereles S 2 misericordes SFWG V, mis. autein r 3 fidelis S item h 5 et 6 4 et sterilibus cnn. W in om. SG mammona v, mammonae G 5 est uestrum F, uestrum est G (sed est s. I. m. 2) credit S, dabit G 6 uestrum SWGV, quod ucstrum est p, quod est uestrum v 8 sed] si v 9 finiatur F 11 usum G 12 de meo ex debeo S m. 2 sanctarum] singularum W et] et de W 14 et dicit om. G 16 magnam S ostendit G 20 ad edendum add. Wm. 2 21 uestram ex eius S 22 locupletamini S (corr. m. 2 a in i) 24 suppleuit G, implebit W eam Sl 25 et om. W abundauit G multas g. actiones G in om. Fl 26 dmo SGV, dni F\', cbA W.F2v; cf. test. III 1 p.113 cum G per aelemosinas nras (adq. oper. om.) G )

381
eleemosynis adque operationibus nostris pauperum oratione dirigitur, census operantis Dei retributione cumulatur. et Dominus in euangelio iam tum eiusmodi hominum corda considerans et perfidis adque incredulis praescia uoce denuntians contestatur et dicit: nolite cogitare dicentes: quid edemus aut quid bibemus aut quid uestiemur? haec enim nationes quaerunt. scit enim pater uester quia horum omnium indigetis. quaerite primo regnum et\' iustitiam Dei, et omnia ista adponentur uobis. eis omnia adponi dicit et tradi qui regnum et iustitiam Dei quaerunt: eos [enim] Dominus, cum iudicii dies uenerit, ad percipiendum regnum dicit admitti qui fuerint in ecclesia eius operati.

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis, et nescis miser quia dum times ne res familiaris deficiat uita ipsa et salus deficiat, et dum ne quid de rebus tuis minuatur adtendis, non respicis quod ipse minuaris amator magis mamonae quam animae tuae , et dum times ne pro te patrimonium perdas, ipse pro patrimonio pereas. et ideo bene apostolus clamat et dicit: nihil intulimus in hunc mundum, uerum nec auferre possumus. habentes itaque exhibitionem et tegumentum his contenti simus. qui autem uolunt diuites fieri incidunt in temptationem et muscipula et desideria multa et nocentia quae mergunt hominem in perditionem et in [*]( 5 Matth. 6, 31 sq. 20 I Tim. 6, 7 sq. ) [*]( 1 oratione] operatione S dirigetur S 3 tunc WGv 6 bebimus S 7 enim] autem FWv nester caelestis S omnium horum v 8 indegetis S, indietis G I primum Gv et iustitiam om. G dei et iustitiam eius v 9 ista om. S; cf. ad totum l. test. III11 p. 122 10 dicit omnia apponi G dei et iusticiam G 11 enim om. S; cf. p. 384, 19 14 metuens S; cf. p. 382, 4et9 15 familiares S 16 salusdeficitWGv\' nequit F 17 ipse W s. I. m. 2 18 ct] ut Fv Dum times (et om.) V pro te] propter S patrimonium SFWGV, patr. tuum v 19 ipse] id agis ut ipse V; operam das ut ipse fort. patrimonio FWV, patr. tuo SOv et om. G apostolus paulus F 20 dicet S nihil etc.; cf. p.165, 15. 245,14 21 auferre quid v 22 simus W 8. l. m. 2, sumus SGl 24 et] et in Fv muscipula S, muscipulas W, muscipulam FGv multa nocentia S 25 homines S et in] et SGIV )

382
interitum. radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam adpetentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis.

Metuis ne patrimonium tuum forte deficiat, si operari ex eo largiter coeperis? quando enim factum est ut iusto possent deesse subsidia ? cum scriptum sit: non occidet fame Dominus animam iustam. Helias in solitudine conus ministrantibus pascitur et Danieli in lacum [ad] leonum [praedam] iussu regis incluso prandium diuinitus apparatur: et tu metuis ne operanti et Dominum promerenti desit alimentum, quando ipse in euangelio ad exprobrationem eorum quibus mens dubia est et fides parua contestetur et dicat: aspicite uolatilia caeli quoniam non seminant neque metunt neque colligunt in horrea, et pater uester caelestis alit illa. nonne uos pluris estis illis. uolucres Deus pascit et passeribus alimenta diurna praestantur et quibus nullus diuinae rei sensus est eis nec potus nec cibus deest: tu christiano, tu Dei seruo, tu operibus bonis dedito, tu domino suo caro aliquid existimas defuturum?

Nisi si putas quia qui Christum pascit a Christo ipse non pascitur aut eis terrena deerunt quibus caelestia et diuina tribuuntur. unde haec incredula cogitatio, unde impia et sacrilega ista meditatio? quid facit in domo fidei perfidum pectus? quid qui Christo omnino non credit appellatur et dicitur Christianus? Pharisaei tibi magis congruit nomen. nam cum Dominus in euangelio de eleemosynis disputaret et ut nobis amicos de terrestribus lucris prouida operatione faceremus qui nos postmodum in [*]( 6 Prou. 10, 3. 12 Matth. 6, 26. ) [*]( 3 insonmt F 4 metuens S cx om. S 5 possent W (sed ent corr.), possint G 6 snbsidia uitae v, substantia V dns fame G 7 fugae solitudine V 8 daniel S, danihel W G lacu FGVv ad om. BG V praeda V, om. G ad et praedam inclusi; cf. de dom. orat. p. 283,1 9 metnes S 10 operanti tibi t\' drii G, do F 11 exprobationem SG1 quibus] quorum G dubia] dura S 12 conteetetnr et om. G dicit G 15 plures BWI G1; cf. test. II111 p. 123 illis estis W 18 tu...caro om. G dom ex dno W m. 2 20 ipse om. G 22 ista] illa F 26 et om. G 27 pronide G, propria S oratione W, ratione S qui. G )

383
tabernacula aeterna susciperent fideliter ac salubriter praemoneret, addidit post haec scriptura dicens: audiebant autem haec omnia Pharisaei qui erant cupidissimi et inridebant. quales nunc in ecclesia quosdam uidemus quorum praeclusae aures et corda caecata nullum de spiritalibus ac salutaribus monitis lumen admittunt, de quibus mirari non oportet quod contemnant in tractatibus seruum, quando a talibus ipsum Dominum uideamus esse contemptum.

Quid tibi cum istis ineptis et stultis cogitationibus plaudis, quasi metu et sollicitudine futurorum ab operibus retarderis? quid umbras et praestigias quasdam uanae excusationis obtendis? confitere immo quae uera sunt et quia scientes non potes fallere, secreta et abdita mentis exprome. obsederunt animum tuum sterilitatis tenebrae et recedente inde lumine ueritatis carnale pectus alta et profunda auaritiae caligo caecauit. pecuniae tuae captiuus et seruus es, catenis cupiditatis et uinculis alligatus es et quem iam soluerat Christus denuo uinctus es. seruas pecuniam quae te seruata non seruat, patrimonium cumulas quod te , pondere suo onerat, nec meministi quid Deus responderit diuiti exuberantium fructuum copiam stulta exultatione iactanti stulte, inquit, hac nocte expostulatur anima tua. quae ergo parasti cuius erunt? quid diuitiis tuis solus incubas, quid in poenam tuam patrimonii pondus exaggeras, ut quo locupletior saeculo fueris pauperior Deo fias? reditus tuos diuide cum Deo tuo, fructus tuos partire cum Christo, fac tibi possessionum terrestrium Christum participem, ut et ille te sibi faciat regnorum caelestium coheredem. [*](2 Luc. 16, 14. 21 Luc. 12, 20. ) [*]( 1 succiperet S, susciper*int G1 2 addit G dicensj diuina G autem om. W 3 inridebant SFWGV, irridebant eum v 4 quosdam. in ecclesia Gv 7 contempnat G\' tractibus F 8 dIñ SG 9 cum Ft in W G, om. S; cf. p. 190, 19 plaudes F 11 uanas S 12 potest SG 13 obsiderunt G 14 sterelitatis WG 15 auaritia W 18 te] a te G 19 grauius onerat v quid.. diuiti om. S 20 copia stulta se V exaltatione G 21 tua a te v 22 cui V tuis om. S 23 incnmbas F patrimonii SFWGV, patr. tui v 24 redditus GI 25 diuide...tuos om. S deo FWV, dno G, domino deo v 26 ei poss. terr. prouentu v participem christum G )

384

Erras et falleris quisque te in saecnlo diuitem credis. audi in Apocalypsi Domini tui uocem eiusmodi homines iustis obiurgationibus increpantem. dicis, inquit, diues sum et ditatus sum et nullius rei egeo: et nescis quoniam tu es miser et pauper et caecus et nudus. suadeo tibi emere a me. au rum ignitum de igni ut sis diues, et uestem albam ut uestiaris et non appareat in te foeditas nuditatis tuae, et collyrio inungue oculos tuos ut uideas. qui ergo locuples et diues es eme tibi a Christo aurum ignitum, ut sordibus tuis tamquam igne decoctis esse aurum mundum possis, si eleemosynis et iusta operatione purgeris. eme tibi albam uestem, ut qui secundum Adam nudus fueras et horrebas ante deformis, indumento Christi candido uestiaris. et quae matrona locuples et diues es ungue oculos tuos non stibio diaboli sed collyrio Christi, ut peruenire ad uidendum Deum possis, dum Deum et moribus et operibus promereris.