De Opere et Eleemosynis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Remedia propitiando Deo ipsius Dei uerbis data sunt, quid deberent facere peccantes magisteria diuina docuerunt, operationibus iustis Deo satisfieri, misericordiae meritis peccata purgari. et aput Salomonem legimus: conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec pro te exorabit ab omni malo. et iterum: qui obturat aures ne audiat inbecillum, et ipse inuocabit Deum et non erit qui exaudiat eum. neque enim mereri Dei misericordiam poterit qui misericors ipse non fuerit aut inpetrabit de diuina pietate aliquid in precibus qui ad precem pauperis non fuerit humanus. quod item in psalmis Spiritus sanctus declarat et probat dicens: b e atus qui intellegit super egenum et pauperem. in [*]( 8 Es. 58, 7 sq. 19 Sir. 29, 12. 21 Prou. 21, 13. 26 Ps. 40, 2. ) [*]( 1 adnuntia WVG, et adnuntia Sv; cf. test. 1111 p. 108 peccata] delicta G 3 praecipisaet <5 indignationes G 4 impetum 1V I 6 cinere et cilicio uolutarentur V leniri S 10 uesti SWGV, uesti eum v domesticum S dispicies S (cf. 108, 21), despicias t\' 12 oriuntur W praebibit W1 14 dum] cum G dicit V 16 propitiante G*, propiando S 19 in cor in corde G I 20 exorabunt W ab omni malo] in die malo V 21 obdurat W inbecillem G 23 promereri v miscricordiam dei v, diii S (cf. 382,10) 26 et probat otn. G 27 egentem WG V , )

377
die malo liberabit eum Dominus. quorum praeceptorum memor Daniel cum rex Nabuchodonosor aduerso somnio territus aestuaret, auertendis malis a diuina ope inpetranda remedium dedit dicens: propterea, rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime et iniustitias tuas miserationibus pauperum, et erit Deus patiens peccatis tuis. cui rex non obtemperans aduersa quae uiderat et infesta perpessus est: quae euadere et uitare potuisset, si peccata sua eleemosynis redemisset. Raphael quoque angelus paria testatur et ut eleemosyna libenter ac largiter fiat hortatur dicens: bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna, quia eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat peccata. ostendit orationes nostras ac ieiunia minus posse, nisi eleemosynis adiuuentur, deprecationes solas parum ad inpetrandum ualere, ni factorum et operum accessione satientur. reuelat angelus et manifestat et firmat eleemosynis petitiones nostras efficaces fieri, eleemosynis uitam de periculis redimi, eleemosynis a morte animas liberari.

Nec sic, fratres dilectissimi, ista proferimus, ut non quod Raphael angelus dixit ueritatis testimonio conprobemus. in Actis apostolorum facti fides posita est, et quod eleemosynis non tantum a secunda sed a prima morte animae liberentur, gestae et impletae rei probatione conpertum est. Tabitha operationibus iustis et eleemosynis praestandis plurimum dedita cum infirmata [*]( 4 Dan. 4, 24. 11 Tob. 12, 8 sq. ) [*]( 1 malo SWV, mala Gv liberauit WlGl illum deus SWGV, eum dominus v, cf. test. III1 p. 110 2 nabocodonosor W territus om. G 3 aestuaret et S anertendis SWGV, pro au. v a] ac SFG, ad Wv, de V diuina ope inpetranda SFWGV, diuinam opom impetrandam v 5 et (ante peccata) om. G 7 patiens] parcens v 9 sua om. G redimisset SG 12 quoniam G quia eleemosyna om. W et elemosyna S et om. G 13 a peccatis V 15 ni F, nisi WGv, si S satisfactorum G 16 satientur SFWGV, farciantur v ex coniectura Grauii, fulciantur coni. Goulartius, socientur exhibent aliquot codices 17 petitiones... eleemosynis om. G 18 eleemosynis om. G animas a morte Gv 19 dilectissimi SG, carissimi FWv 20 actis SWG, actibus Ft. 22 sed et FG 23 impleta S conpertum] testatum G dabita S, tabita G operationibus] orationibus G 24 plurimis G )

378
esset et mortua, ad cadauer exanimae Petrus accitus est. qui cum inpigre pro apostolica humanitate uenisset, circumsteterunt eum uiduae flentes et rogantes, pallia et tunicas et omnia illa quae prius sumpserant indumenta monstrantes nec pro defuncta suis uocibus sed ipsius operibus deprecantes. sensit Petrus impetrari posse quod sic petebatur nec defuturum Christi auxilium uiduis deprecantibus, quando esset in uiduis ipse uestitus. cum itaque genibus nixus orasset et uiduarum ac pauperum idoneus aduocatus legatas sibi preces ad Dominum pertulisset, conuersus ad corpus quod in tabula iam lotum iacebat, Tabitha, inquit, exurge in nomine Iesu Christi. nec defuit Petro quominus statim perferret auxilium qui in euangelio dari dixerat quicquid fuisset eius nomine postulatum. mors itaque suspenditur et spiritus redditur et mirantibus ac stupentibus cunctis ad hanc mundi denuo lucem rediuiuum corpus animatur. tantum potuerunt misericordiae merita, tantum opera iusta ualuerunt. quae laborantibus uiduis largita fuerat subsidia uiuendi meruit ad uitam uiduarum petitione reuocari.