De Opere et Eleemosynis

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Multa et magna sunt, fratres carissimi, beneficia diuina > quibus in salutem nostram Dei patris et Christi larga et copiosa clementia et operata sit et semper operetur, quod conseruandis ac uiuificandis nobis pater filium misit ut reparare nos posset quodque filius missus esse et hominis filius uocari uoluit ut nos Dei filios faceret: humiliauit se ut populum qui prius iacebat erigeret, uulneratus est ut uulnera nostra curaret, seruiuit ut ad libertatem seruientes extraheret. mori sustinuit ut immortalitatem mortalibus exhiberet. multa haec sunt et magna diuinae misericordiae munera. sed adhuc qualis prouidentia illa et quanta clementia est, quod nobis salutari ratione prospicitur, ut homini qui redemptus est reseruando plenius consulatur. nam cum Dominus adueniens sanasset illa quae Adam portauerat uulnera et uenena serpentis antiqua curasset, legem dedit sano et praecepit ne ultra iam peccaret, ne quid peccanti grauius eueniret. coartati eramus et in angustum innocentiae praescriptione conclusi. nec haberet quid fragilitatis humanae infirmitas adque inbecillitas faceret, nisi iterum pietas diuina subueniens iustitiae et misericordiae operibus ostensis uiam quandam tuendae salutis [*]( INCIPIT DE OPERE ET ELEMOSYNIS (ELYMOSUriS W) SW, INCIPIT EIVS- DEM DE OPERE ET ELLMOSINIS G 2 carissimi] dilectissimi GV 4 sernandis G 5 filium suum pater G suum misit v 6 esse et] esse G, dici se et V, esset Oxon., est et Marius Mercator p. 180 ed. Balue. filium V uocari F, om. SWGV, dici Oxon., fieri Balueius, esse Mar. 3ferc. 8 curaret SFWGV et Mar. Merc., sanaret v 11 prouidentiae S 12 ut] et F hominis F 13 reseruato F consolatur F 15 antiqua FWG et Augustinus contra duas epist. Pelag. IV, 8, 21., antiquae S, antiqui v 16 peccandiS\' 17 proscriptionc G 18 nec] ne G 20 tuendae] tenende G )

374
aperiret, ut sordes postmodum quascumque contrahimus eleemosynis abluamus.

Loquitur in scripturis Spiritus sanctus et dicit: eleemosynis et fide delicta purgantur. non utique illa delicta quae fuerant ante contracta: nam illa Christi sanguine et sanctificatione purgantur. item denuo dicit: sicut aqua ignem extinguet, sic eleemosyna extinguet peccatum. hic quoque ostenditur et probatur quia sicut lauacro aquae salutaris gehennae ignis extinguitur, ita eleemosynis adque operationibus iustis delictorum flamma sopitur. et quia semel in baptismo remissa peccatorum datur, adsidua et iugis operatio baptismi instar imitata Dei rursus indulgentiam largiatur. hoc et Dominus in euangelio docet. nam cum denotarentur discipuli eius quod ederent nec prius manus abluissent, respondit et dixit: qui fecit quod est intus fecit et quod foris est. uerum date eleemosynam, et ecce uobis munda omnia, docens scilicet et ostendens non manus lauandas esse sed pectus et sordes intrinsecus potius quam extrinsecus detrahendas, uerum qui purgauerit quod est intus eum quoque id quod foris est repurgasse et emundata mente cute quoque et corpore mundum esse coepisse. porro autem monens et ostendens unde mundi et purgati esse possimus, addidit eleemosynas esse faciendas. misericors monet misericordiam fieri, et quia seruare quaerit quos magno redemit post gratiam baptismi sordidatos docet denuo posse purgari. [*]( 3 Prou. 16, 6 (=15, 27). 6 Sir. 3, 30. 14 Luc. 11, 40 sq. ) [*]( 1 protrahimus F elemosynis SW fere semper, aelymosinis G saepius 3 scripturis diuinis v 4 delecta S 6 purgata sunt G ignem extinguet S, eitinguit ignem FWGv, cf. test. IU Ip. 110 7 sic et FG extinguit FWGv 8 aquae.. G (aq. eras.) 9 ita et Baluzius operationibus] operibus G 11 asidua G 12 imitatae S dei] deum coni. Bouth largitur Gv 13 in euangelio dominus v ederent] erent S 14 lauissent GV respondens dixit G 15 intus est Fv est (post foris) om. G 17 scilicet om. G 18 detrahendas] diluendas v 21 purgati et mundi G 22 possumus 8 addit G elemosynis 81 23 monet) docet et monet v, docet (sed post misericordiam) G misericordias esse faciendas S 24 magno pretio Fv redimit S, redemit praecio G baptismi gratiam v )

375