De Bono Patientiae

Cyprian Saint, Bishop of Carthage

Cyprian. Saint. S. Thasci Caecili Cypriani Opera omnia, Pars I (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 3.1). Hartel, Wilhelm von, editor. Vienna: Gerold, 1868.

Adque ut plenius intellegere possimus, fratres dilectissimi, quia patientia Dei res est et quisque lenis patiens et mitis est Dei patris imitator est, cum in euangelio suo Dominus praecepta in salutem daret et diuina monita depromens ad perfectum discipulos erudiret, posuit et dixit: audistis quia dictum est: diliges proximum tibi et odio habebis inimicum tibi. ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros et orate pro eis qui uos persecuntur, ut sitis filii patris uestri qui in caelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. si enim dilexeritis eos qui uos diligunt, quam mercedem habebitis? nonne et publicani sic faciunt? et si salutaueritis fratres uestros tantum, quid amplius facitis? nonne et ethnici id ipsum faciunt? eritis itaque uos perfecti, quomodo pater uester caelestis perfectus est. sic perfectos dixit fieri Dei filios, sic consummari ostendit et docuit caelesti natiuitate reparatos, si patientia Dei patris [*]( - 14 Matth. 5, 43 sq. ) [*]( 1 condempnis G ignoras G 3 paenitens W 4 diem V 5 reddit G 6 quia aerum est om. a 7 difertnr G 8 consolatur W 9 peccati WY, peccanti Gv 10 possimus ex posse W m. 2, possemns G 11 res] lenis editio Dauentriensis quisque G m. 2 add. in marg., qaisquis v «««lems G et patiens v, pacienter G 15 tibi WY, tuum G; item 1.16 odio habebis] odies V; cf. de zelo et liuore c. 15 18 ***patris 0 21 habetis W 22 sic et publicani v, et sic p. V 23 facietis v et om. G 24 eritis Way, estote v 25 quomodo WGY, sicut v )

401
maneat in nobis, si similitudo diuina quam peccato Adam perdiderat manifestetur et luceat in actibus nostris. quae gloria est similem Deo fieri, qualis et quanta felicitas habere in uirtutibus quod diuinis laudibus possit aequari.

Nec hoc, fratres dilectissimi, Iesus Christus Dominus et Deus noster tantum uerbis docuit, sed impleuit et factis. et qui ad hoc descendisse se dixerat ut uoluntatem patris faceret inter cetera mirabilia uirtutum quibus indicia diuinae maiestatis expressit paternam quoque patientiam tolerantiae tenore seruauit. omnis denique actus eius ab ipso statim aduentu patientia comite signatur, quod primum de [illa] sublimitate caelesti ad terrena descendens non aspernatur Dei filius carnem hominis induere et cum peccator ipse non esset aliena peccata portare. inmortalitate interim posita fieri se mortalem patitur ut innocens pro nocentium salute perimatur. Dominus baptizatur a seruo et remissam peccatorum daturus ipse non dedignatur lauacro regenerationis corpus abluere. diebus quadraginta ieiunat per quem ceteri saginantur: esurit et famem sensit ut qui in fame sermonis et gratiae fuerant caelesti pane saturarentur. cum diabolo temptante congreditur et inimicum tantum uicisse contentus nihil ultra uerba conatur. discipulis non ut semis dominica potestate praefuit, sed benignus et mitis fraterna eos caritate dilexit, dignatus etiam pedes apostolorum lauare, ut dum circa seruos talis est dominus, exemplo suo doceret qualis circa conpares et aequales debeat esse conseruus. nec mirandum quod circa obaudientes talis extiterit qui ludam potuit usque ad extremum longa patientia sustinere, cibum cum inimico capere, hostem domesticum scire [*]( 1 in nobis] si consummari... natiuitate repetit G1, exp. G - si om. G peccando G 5 ne G I et deus W s. I. m. 2 deus et dominus uel et dominus deus v 6 pleuit et quia ab his incipit S qui] quia v 7 discendisse se S\' WI, descendi sese G dei patris S 8 admirabilia W, ammirabilia G, magnalia V, magnalia et mirabilia scripsit Krabinger uirtutum suarum uel suarum uirtutum v 9 seruauit tenore G 10 om- Des v pacientiae G 11 signantur v illa om. S 13 portarct 81 G 14 seposita S2 et mortalem Wv 15 perematur W remissa 81 16 designatur Wl 17 sagiantur S\' 18 famen G sentit-satnrentur WGv 19 diabulo SW 20 uerba om. G 22 dignatas est v 24 aequa les ex quales Sm. 2 25 oboedientes WG, compares obaudientes Baluziw tales S 27 capere S WG V, sumere 0 ) [*]( III. ) [*]( 20 )

402
nec palam ostendere, traditoris osculum non recusare. in Iudaeis uero tolerandis aequanimitas quanta et quanta patientia incredulos ad fidem suadendo flectere, obsequio ingratos fouere, contradicentibus respondere leniter, superbos sustinere clementer, humiliter persequentibus cedere, prophetarum interfectores et aduersus Deum semper rebelles usque ad crucis et passionis horam uelle colligere.

Sub ipsa autem passione et cruce, priusquam ad crudelitatem necis et effusionem sanguinis ueniretur, quae conuiciorum probra patienter audita, quae contumeliarum tolerata ludibria, ut insultantium sputamina exciperet qui sputo suo caeci oculos paulo ante formasset et cuius nomine a semis eius nunc diabolus cum angelis suis flagellatur flagella ipse pateretur, coronaretur spinis qui martyras floribus coronat aeternis, palmis in faciem uerberaretur qui palmas ueras uincentibus tribuit, spoliaretur ueste terrena qui indumento inmortalitatis ceteros uestit, cibaretur felle qui cibum caelestem dedit, aceto potaretur qui salubri poculo propinauit. ille innocens, ille iustus, immo innocentia ipse et ipse iustitia inter facinorosos deputatur et testimoniis falsis ueritas premitur, iudicatur iudicaturus et Dei sermo ad crucem tacens ducitur. et cum ad crucem Domini confundantur sidera, elementa turbentur, contremescat terra, nox diem cludat, sol ne Iudaeorum facinus aspicere cogatur et radios et oculos suos subtrahat, ille non loquitur nec mouetur nec maiestatem suam sub ipsa saltim passione profitetur: usque ad finem perseueranter ac iugiter tolerantur omnia ut consummetur in Christo plena et perfecta patientia. [*]( 2 aequaanimitas 81 quanta**** et G 6 aduersum v dom S 7 collegere Sl 10 ut] aut W 11 spumatamina G exciperet SWGV, patienter exciperet v 12 in cuius v et Wcorr. in margine nunc eius WGv 14 marturas W, martyres Gv coronaret 81 17 putaretur 81 Balubri S, salutari WV, salutare Gv poculo SWV, poculum Gv 18 ipsa et ipsa s 19 facinerosos W 21 et W 8. 1. m. 2 crucem S, uictimam WGv; cf. p. 414, 11., test. II15 p. 80 confundatur S 22 nox] non S 23 ne] et ne S (et s. I. m.2) 25 saltem Sv perseuerantur Gl 26 consumetur W, consum- matur 82 )

403

Et post ista adhuc interfectores suos, si conuersi ad eum uenerint, suscipit et patientia salutari ad conseruandum benignus ecclesiam suam nemini cludit. illos aduersarios, illos blasphemos, illos nominis sui semper inimicos, si paenitentiam delicti agant, si admissum facinus agnoscant, non solum ad indulgentiam criminis sed ad praemium regni caelestis admittit. quid potest patientius, quid benignius dici ? uiuificatur Christi sanguine etiam qui fudit sanguinem Christi. talis est Christi ac tanta patientia: quae nisi talis et tanta existeret, Paulum quoque apostolum ecclesia non haberet.