Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Ignem interposuit metuendum angelis ipsis.
  2. Quos tamen distribuit minoris potentiae factos,
  3. Vt regerent caelos et terram et subdita terrae.
  4. Hunc ergo nec ipsi nuntii dinoscere possunt,
  5. Qualis sit aut quantus, nisi quod praecepta sequuntur.
  6. Est honor absconsus nobis et angelis ipsis,
  7. Quod Dei maiestas, quid sit, sibi conscia sola est.
  8. Relucet inmensa super caelos et sine fine;