Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Ad seducendos eos quoniam est missus iniquus;
  2. Quem tamen e caelo increpat uox reddita Summi.
  3. De Persida homo inmortalem esse se decit.
  4. Nobis Nero factus Antichristus, ille Iudaeis;
  5. Isti duo semper prophetae sunt in ultima fine.
  6. Vrbis perditio Nero est, hic terrae totius;
  7. De quo pauca tamen suggero, quae legi secreta.
  8. Displicet interea iam sero Iudaeis et ipsi?,