Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Multa signa facit, ut illi credere possint,
  2. Ad seducendos eos quoniam est missus iniquus;
  3. Quem tamen e caelo increpat uox reddita Summi.
  4. De Persida homo inmortalem esse se decit.
  5. Nobis Nero factus Antichristus, ille Iudaeis;
  6. Isti duo semper prophetae sunt in ultima fine.
  7. Vrbis perditio Nero est, hic terrae totius;
  8. De quo pauca tamen suggero, quae legi secreta.