Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe,
  2. Participes autem duo sibi Caesares addit,
  3. Cum quibus hunc populum persequatur diro furore.
  4. Mittunt et edicta per iudices omnes ubique,
  5. Vt genus hoc hominum faciant sine nomine Christi.
  6. Praecipiunt quoque simulacris tura ponenda
  7. Et, ne quis lateat, omnes coronati procedant.
  8. In ista historia si fidelis ire negauit,.
  9. Feliciter erit: sin uero, de turba fit unus.