Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Territi nec sic sunt, sed magis intra crudescunt
- Ad populum Christi execrantes odio toto.
- Indurauit enim Altissimus corda nefanda,
- Sicut Pharaoni prius indurauerat aures.
- Hic ergo rex durus et iniquus, Nero fugatus,
- Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe,
- Participes autem duo sibi Caesares addit,
- Cum quibus hunc populum persequatur diro furore.