Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Clausum erit caelum ex eo nec rore madescet,
  2. (Et) flumina quoque iratus in sanguine uertit.
  3. Fit sterilis terra nec sudat fontibus aquae,
  4. Vt famis inuadat; erit tunc et lues in orbe.
  5. Ista quia faciat, cruciati nempe Iudaei
  6. Multa aduersus eum conflant in crimina falsa,
  7. Incenduntque prius senatum consurgere in ira
  8. Et dicunt Heliam inimicum egere Romanis.
  9. Tunc inde confertim motus senatus ab illis
  10. Exorant Neronem precibus et donis iniquis:
  11. Tolle inimicos populi de rebus humanis,
  12. Per quos et di nostri conculcantur neque coluntur.
  13. At ille suppletus furia precibusque senatus
  14. Vehiculo publico rapit ab oriente prophetas.
  15. Qui satis ut faciat illis uel certe Iudaeis,
  16. Immolat hos primum et sic ad ecclesias exit.
  17. Sub quorum martyrio decima pars conruit urbis
  18. Et pereunt ibi homines septem milia plena.
  19. Illos autem Dominus quarto die tollit in auras,
  20. Quos illi uetuerant sepultura condi iacentes;
  21. [*]( 859 sq. Apoc. 11, 13 861 Apoc. 11, 11 862 Apoc. 11, 8 sq. )[*]( .843 Clusam B rora madescet M; m primo omissum m. 1. add. Et flumina quoque Ld; Flamina quoque MP1; Flumina quoque ille P3R 845 sterilis terra P\' (s. u. I.) v; steriilis terra Bterelis M sudat M (cr. Enn. Beet. lutr. XII, L. Muell. terra sudat sanguine; Verge Aen. 2, 682 Budarit sanguine Jitus); sudant P1 (s. u. l.) v 846 famis MP1 v 847 faciat M; faciet P* (8. u. I.) v 849 in om. Hanssen 850 Heliam Mv ; Helyam P1 (8. u. l.) 851 confertim MP1; confestim Lbv 852 precibus Neronem P3 Lb 854 di S Hanssen; dii MP1 Ld 855 At ille scripsi ; Ad illo M; Est ille P\' («. u. I.) B; Et ille P3 Ld; Ad illa (= πϱὸςταυ̃τα) Wtih. Meyer oppletas B pcibusque M 857 iadeis M 858 ecclesiam Eberi p. 396 859 quarum B cruit M 860 (in)ibi Hanssen VII. M 862 aetaerant M; uetuerunt P\' («. u. I.) v sepultura Ld; sepulture M; sepulturae P1 B, )
    171
  22. Suscitanturque solo inmortales facti de morte,
  23. Quos inimici sui suspiciunt ire per auras.
  24. Territi nec sic sunt, sed magis intra crudescunt
  25. Ad populum Christi execrantes odio toto.
  26. Indurauit enim Altissimus corda nefanda,
  27. Sicut Pharaoni prius indurauerat aures.
  28. Hic ergo rex durus et iniquus, Nero fugatus,
  29. Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe,
  30. Participes autem duo sibi Caesares addit,
  31. Cum quibus hunc populum persequatur diro furore.
  32. Mittunt et edicta per iudices omnes ubique,
  33. Vt genus hoc hominum faciant sine nomine Christi.
  34. Praecipiunt quoque simulacris tura ponenda
  35. Et, ne quis lateat, omnes coronati procedant.
  36. In ista historia si fidelis ire negauit,.
  37. Feliciter erit: sin uero, de turba fit unus.