Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Tempore partito, medio hebdomadis axe.
  2. Conpleto spatio succedit ille nefandus,
  3. Quem et Iudaei simul tunc cum Romanis adorant.
  4. Quamquam erit alius, quem expectant ab oriente,,
  5. In nostra caede tamen saeuient cum rege Nerone.
  6. Ergo cum Helias in Iudaea terra prophetat,
  7. Et 〈signo〉 signat populum in nomine Christi; .
  8. De quibus quam multi quoniam illi credere nolunt,
  9. Supplicat iratus Altissimum, ne pluat inde:
  10. [*]( 833 Malach. 4, 5 . 834 Apocal. 11, 3; 11 842 sq. Apoc. 11,6, )[*]( 825 preceptus (= praematura morte abreptus ?) M; praereptus P1 R; praefectus Ld 827 Dicimus MP1; Discimus P3 (aut diIimus) Lb v 828 urbem M 829 scii M finem M 830 apocryfis M ipse senatus Lb Ld (cf. u. 851 sq.; hunc .. inuisum esse idem uidetur ualere quod: Cquamquam non conspiciebatur, tamen uiuere\'); ipsis notis P1; ipsis natis P3 (cunctanter); ipsi senatui R adesse Lb 832 apparuerit M quisi M 833 pphetaS M 834 ebdomadis axem M 835 Conpleto M 838 iudei M simul tunc M; tunc simul P1 (s. u. I.) v 837 qtiem exspectant P1 (s. u. I.) v; quS (e m. S. in rasura scripsit) expectent M; malim: quam expectant uel expectent 838 sqq. adorant, I Quamquam .. oriente; | In nostra v 838 caede P1 v ; crede M; clade Ebert p. 396 seuient M cum rege Norone Ebert; cum nece Nerone MFL; cum nece Neronis P3 (sensu actiuo); nece cum Nerone P2 840 (signo) signat populum scripsi (cf. Cypr. p. 366, 24 H. qui .. signo Christi signati fuerint); signat (signo) populum R ; signat (proprium) populum Ld (idem in praefat \'forte dilectum\'); signat populum MP1 ; signat populum (uenturum) P3 841 De quibus] haec uerba P\' antecedenti uersui adiungit, quod ipse in excursu (P3) improbat qm̃ M 842 ne pluat inde. Wilh. Meyer, Abh. p. 306 (= exinde; cf. u. 892); ne pluat; inde Plv )
    170
  11. Clausum erit caelum ex eo nec rore madescet,
  12. (Et) flumina quoque iratus in sanguine uertit.
  13. Fit sterilis terra nec sudat fontibus aquae,
  14. Vt famis inuadat; erit tunc et lues in orbe.
  15. Ista quia faciat, cruciati nempe Iudaei
  16. Multa aduersus eum conflant in crimina falsa,
  17. Incenduntque prius senatum consurgere in ira
  18. Et dicunt Heliam inimicum egere Romanis.
  19. Tunc inde confertim motus senatus ab illis
  20. Exorant Neronem precibus et donis iniquis:
  21. Tolle inimicos populi de rebus humanis,
  22. Per quos et di nostri conculcantur neque coluntur.
  23. At ille suppletus furia precibusque senatus
  24. Vehiculo publico rapit ab oriente prophetas.
  25. Qui satis ut faciat illis uel certe Iudaeis,
  26. Immolat hos primum et sic ad ecclesias exit.
  27. Sub quorum martyrio decima pars conruit urbis
  28. Et pereunt ibi homines septem milia plena.
  29. Illos autem Dominus quarto die tollit in auras,
  30. Quos illi uetuerant sepultura condi iacentes;
  31. [*]( 859 sq. Apoc. 11, 13 861 Apoc. 11, 11 862 Apoc. 11, 8 sq. )[*]( .843 Clusam B rora madescet M; m primo omissum m. 1. add. Et flumina quoque Ld; Flamina quoque MP1; Flumina quoque ille P3R 845 sterilis terra P\' (s. u. I.) v; steriilis terra Bterelis M sudat M (cr. Enn. Beet. lutr. XII, L. Muell. terra sudat sanguine; Verge Aen. 2, 682 Budarit sanguine Jitus); sudant P1 (s. u. l.) v 846 famis MP1 v 847 faciat M; faciet P* (8. u. I.) v 849 in om. Hanssen 850 Heliam Mv ; Helyam P1 (8. u. l.) 851 confertim MP1; confestim Lbv 852 precibus Neronem P3 Lb 854 di S Hanssen; dii MP1 Ld 855 At ille scripsi ; Ad illo M; Est ille P\' («. u. I.) B; Et ille P3 Ld; Ad illa (= πϱὸςταυ̃τα) Wtih. Meyer oppletas B pcibusque M 857 iadeis M 858 ecclesiam Eberi p. 396 859 quarum B cruit M 860 (in)ibi Hanssen VII. M 862 aetaerant M; uetuerunt P\' («. u. I.) v sepultura Ld; sepulture M; sepulturae P1 B, )
    171
  32. Suscitanturque solo inmortales facti de morte,
  33. Quos inimici sui suspiciunt ire per auras.
  34. Territi nec sic sunt, sed magis intra crudescunt
  35. Ad populum Christi execrantes odio toto.
  36. Indurauit enim Altissimus corda nefanda,
  37. Sicut Pharaoni prius indurauerat aures.
  38. Hic ergo rex durus et iniquus, Nero fugatus,
  39. Pelli iubet populum Christianum ipsa de urbe,
  40. Participes autem duo sibi Caesares addit,
  41. Cum quibus hunc populum persequatur diro furore.
  42. Mittunt et edicta per iudices omnes ubique,
  43. Vt genus hoc hominum faciant sine nomine Christi.
  44. Praecipiunt quoque simulacris tura ponenda
  45. Et, ne quis lateat, omnes coronati procedant.
  46. In ista historia si fidelis ire negauit,.
  47. Feliciter erit: sin uero, de turba fit unus.
  48. [*]( 863 sq. Apoc. 11, 12 868 cf. 714 869 ct Sibyll. 4, 135 )[*]( 863 Suscitantarque scripsi; Ss (= Sus)citatqe M; Suscitatque P1 (s. u. Z.) v inmortales M facti MP1 ; factos Lbv 864 inimici uix P1 865 ft M 866 execrantes M totos R 867 Indurau M corda nefanda scripsi; corde Qefanda M; corde nefandos Pl (s. u. l.) v 868 Sic faraoni prh M 869 rex in M initio omissum m. 1. (?) 8. I. add. 870 poput christiafi M .871 aut M Caesares addit P1 v ; cesaris audit M 872 popuJ persequat M 873 oms M 874 nom M 875 Precipiunt .. simnlachris M tura M; thura P1v 876 om̃s M 877 In ista hystoria (historia Pl) MP1 (cf. Woelfflin. Arch. III p. 233); In ista histori(c)a Banssen §. 21, p. 44, qui suspicatur Commodianum dixisse historicus pro histrionicus uel hiatricus, colI. Instr. II16, 22; In looa histnca Lb; In ista scoria Ps (Duebner?); In ista histricosa B (idem postea scribendum putabat: In ista histronica coll. stronicis = histrionicis in Gl. Maii VI p. 546 et Gl. Paris. ed. Hildebr. p. 276, adn. 283); In histrionica (sc. corona) Ld, qui in praefat. Instructionum p. LXIl Boenschi coniecturam in ista histronica praefert 878 Felicit M un+ M )
    172
  49. Nulla dies pacis tunc erit nec oblatio Christo,
  50. Sed crnor ubique manat, quem describere uincor;
  51. Vincunt enim lacrimae, deficit manus, corda tremescunt,
  52. Quamquam sit martyribus aptam tot funera ferre;
  53. Per mare, per terras, per insulas atque latebras
  54. Scrutanturque diu, exsecratos uictima(m) ducunt.
  55. Haec Nero tunc faciet, triennii tempore toto
  56. Et anno dimidio statuta tempora conplet
  57. Pro cuius facinore ueniet uindicta letalis,
  58. Vt urbs et populus ille cum ipso tradatur,
  59. Tollatur imperium, quod fuit inique repletum,