Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Qui persecutionem dissipet sanctorum in armis.
  2. Pergit ad Romam cum multa milia gentis
  3. Decretoque Dei captiuat ei parte subactos.
  4. Multi senatorum tunc enim captiui deflebunt
  5. Et Deum caelorum blasphemant a barbaro uicti.
  6. Hi tamen gentiles pascunt Christianos ubique,
  7. Quos magis ut fratres requirunt gaudio pleni.
  8. Nam luxuriosos et idola uana colentes
  9. Persecuntur enim et senatum sub iugo mittunt.
  10. Haec mala percipiunt, qui sunt persecuti dilectos :
  11. Mensibus in quinque trucidantur isto sub hoste.
  12. Exurgit interea sub ipso tempore Cyrus,
  13. Qui terreat hostes et liberet inde senatum.