Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Insuper hoc addit, inmortales esse futuros
  2. Et frui, quod oculus non uiderat ante, uidendo.
  3. Sex milibus annis prouenient ista repletis,
  4. Quo tempore nos ipsos spero iam in litore portus.
  5. Tunc homo resurget solis in agone reductus
  6. Et gaudet in Deo reminiscens, quid fuit ante;
  7. Qui, sicut audiuit fragilis in pristina carne,
  8. Cum sit incorruptus, recognoscit ante promissa.
  9. Quam gloriam mirans homini prouenisse sic inquit: