Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Perdit et quod uixit, et in poena sero declamat;
  2. Aut certe, dum sperat exspectans credere canus,
  3. Excluditur diu(t)ius ab aeterna uita defunctus.
  4. Ergo iam ad illum citius recordari debemus.
  5. Qui nobis post obitum pollicetur reddere uitam.
  6. Insuper hoc addit, inmortales esse futuros
  7. Et frui, quod oculus non uiderat ante, uidendo.
  8. Sex milibus annis prouenient ista repletis,
  9. Quo tempore nos ipsos spero iam in litore portus.
  10. Tunc homo resurget solis in agone reductus
  11. Et gaudet in Deo reminiscens, quid fuit ante;