Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Quisque deos ergo sequitur fabricatos in auro,
  2. Argento uel lapide, ligno uel aeramine fusos,
  3. Cum ipsis infelix mittetur in igne refectus,
  4. Nec ibi permoritur, sed dat cruciatus iniquus.
  5. Sunt homines pecorum similes in ista natura,
  6. Qui nolunt accipere frenum Dei summi uagantes;
  7. Cum ipsi non durant seruorum talia ferre,
  8. In quorum saepe descendunt sanguine diri.
  9. Dicentes adiciunt: \'Nihil est post funera nostra;
  10. Dum uiuimus, hoc est\', et incumbunt more suillo;