Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Nam de sua facta scelerata dicere nolunt,
- Semper homicidae semper manibusque cruentis,
- Quos Dominus numquam potuit domare monendo.
- Suffecerat illis per ignauiam tanta fecisse
- Et dicere: Scriptum sic erat, modo credere fas est.
- Sed Dominus ipse obscurauit sensus eorum,
- Indurauit eos sicut Pharaonem in ipsis;
- Nec preces eorum dixit exaudire se uelle
- Et de terra sua proiecit illos iratus.
- Cum filios illos utique iam dixerat ante,
- Necesse uoluerat bono corde uiuere natos;
- Quando pater gaudet, cum sit bonus filius illi;
- Quod si malus fuerit, execretur odio natum.
- Contrarium nullus patitur sibi filium esse,\'
- Excluditur omnis caritas crudele de nato,
- Nec facit heredem illum ex asse suorum,.-.
- Quae si prius poterit consumere, gaudet in illum.