Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Qui legem instituit, fieret quo transitus inde.
  2. Sunt tibi propositae duae uiae: elige, quam uis,
  3. Nec enim te findes, ut possis ire per ambas;
  4. Sed tamen ex ipsis opportunam quaerere debes;
  5. Ne cadas in fauces latronum, cautior esto.