Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Nunc colit in uano quodlibet, nunc sancta requirit,.
- Nescit ubi primum occurrat inscius ille,
- Ac idolis seruit, iterum tricesima quaerit;
- Nunc azyma sequitur, qui castum sederat ante.
- Hoc Deo non placuit participes daemonum esse,
- Qui legem instituit, fieret quo transitus inde.
- Sunt tibi propositae duae uiae: elige, quam uis,
- Nec enim te findes, ut possis ire per ambas;
- Sed tamen ex ipsis opportunam quaerere debes;
- Ne cadas in fauces latronum, cautior esto.
- Vnum quaere Deum, qui quaerit hostia nulla,.