Carmen Apologeticum

Commodianus

Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.

  1. Quod ipsum concedit, quoniam sic pati decreuit;
  2. Si tamen crediderint, ueniam tunc demum habebunt.
  3. Hic est primogenitus per prophetas ante praedictus,
  4. Vt uocitaretur in terris Altissimi proles.
  5. Felices, hominum spem suam in isto qui ponunt,
  6. Nam insipientes tamquam maledictum euitant.
  7. Aeternitas illi praeparatur, Christo qui credit,
  8. Vt socius Dei sit homo post funera uiuens.
  9. Lex et prophetae docent, qui sunt Dei digni caelorum
  10. Et quibus absconsa reuelantur aurea saecla.
  11. Per tot uates numero de filio Dei clamatur,