Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Quaerite iam portum, ubi sunt pericula nulla.
- Agricola doctus tempestiva longe dinoscit
- Et, priusquam ueniant, recolligit se sub antra.
- Estote prudentes, quod imminet ante uidete
- Et, priusquam ueniant clades, prouidete saluti.
- Ignauia pueris opus est, non certe robustis:
- Si decet hoc rudibus, non conuenit aeuo maturis.
- Quae quidem pars hominum non sit moderata, uetusta
- Sic erit ut perna minime salfacta: putrescat.
- Nemo petram subicit, nisi solus ignis ad escam:
- Saxei sic homines mollescunt sero gehenna.
- Clamamus. in uacuum surdis referenda procellis
- Et lumen offerimus caecis sine causa praebentes.
- Stat miles ad missam: unus audit, et excutit alter