Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Vestigium umbra non facit; considera uulnus.
- Extendit palmas; at ille tangere coepit
- Et manum in latere, fuerat quo lancea fixa, .
- Misit et exinde prostrauit se precando:
- Tu Deus et Dominus uere meus! Contra quem ille:
- Haec quia uidisti, cresdidisti, sed illi felices
- Posteri, qui credunt audito nomine tantum.
- Quadraginta dies cum illis ex ordine fecit,
- Edocuit illis multa, quae saeclo uenirent.
- Post cuius ascensum miracula multa fecerunt,
- De uerbo curabant infirmos in nomine Christi.
- Qui si talis erat, qualem isti perfidi dicunt,
- Fortia non fierent testium de uerbo per illum.
- Ascendit in caelos, sicut et scriptura canebat:
- Excipite regem, principes, caelorum in altis! [*]( 570 Ioh. 20, 29; 81 578 Psal. 23, 7 sqq. )[*]( 560 inquid M 562 proprias M 515 Eitendit palmas ad M; Extendit palmae. Ast P\'; (uulnus,) | Eztende palmas! At B; Kxtendit palmas et Ld; sed cf. Ienaer Literaturseit. ann. 1877 p. 797 566 quo seripsi; quod M P1υ fixa M (cf. Instr. I 23, 5; S. 107 p. 761 extr.); fixum P1υ 567 se MP1 (cf. u. 66); sese P2υ 118 Tn df & dSf uere meou contra qaem ille M; om. P1υ; cf. quae adnotaui in u. 416 569 credidisti P1υ, credidis M 172 Edoovit M; Et docuit Pl (a. u. I.) v eaeclo P3 c; sęculo MP1 573 fecerunt M; faerant P1 (s. u. I.) υ 574 nom M quale llll (f erasum) M 577 celoe M sic M scribtura M 178 principes, caelorum in P* (cf. Cypr. test. II, 29 p. 97, 11; 13 H.); principes caelorum, in P3 υ )
- Quid amplius opus est recitare cuncta de lege?
- Sufficiunt ista rudibus, bono corde tuenda.
- Quod si nec ipsi uolunt scire Deum ista legendo,
- Ipsi sibi reputent, quo uenerint, illo quo nolunt.
- Vergilius legitur, Cicero aut Terentius item;
- Nil nisi cor faciunt, ceterum de uita siletur.
- Quid iuuat in uano saecularia prosequi terris,
- Et scire de uitiis regum, de bellis eorum?
- Insanumque forum cognoscere iure peritum,
- Quod iura uacillant, praemio ni forte regantur?
- Sit licet defensor, sit licet diuinus orator,
- Nil morte proficiet, si uiuus in Christo negauit.
- Immo prius quaerat, ubi sit sua uita redacta!
- Sic fuerit sapiens, si ceterum uituperatur.
- Illi legunt iura et discunt proloquia mira,
- Sed superant miseros, pro quibus loquuntur, agendo. [*]( 582 quo M; quod P1 (s. u. I) v uenerint, illo quo nolunt scripsi; nenerint illo (illo, Ld) quo nolunt P1 Ld; uenient illo quo nolunt R; idem postea uenerint praeferebat 583 Vergilius Mv; Virgilius P1 (8. u. .) Terrentius M item P1υ (cf. u. 324); idem M 684 cor (= mentem, ingenium ?) Mj eos P1 (8. u. l.) B; os P3 (haud illepide mihi suggestum est - a Duebnero ? — esse legendum: Nil nisi os facinnt, id est fingunt tantum eloquium, sed de uita recte instituenda stlentf); hoc Lb; hos Ld 585 iubat M in uano P1R (ct. u. 693, 781 etc.); inbano M; insanoB Ld secularia M terrae R 586 Et scire de uitiis Wilh. Meyer (idem ego iam scripseram; cf. Horat. epist. 1 2, 6 sqq; 13 sqq.); sed scire diuitiis M; Et scire de diuitiis P1 (s. u. l.); Scire de diuitiis Lbv; Mart. Hertz in indice lectionum Vratislau. ann. 1880 p, 6 ailegat Horat. epist. I 12, 6; serm. II 2, 101 587 peritum, P1; periti P1; peritum? v 188 Quod MP1 Ld (causa affertwr, cur insanum dicatur forum); Quo (= In quo) Wilh. Meyer\\ Quot R iura uacillant, scripsi; iure uacillant, P1; iure uacellant M; iura uacillant! R; iura uacillant? Ld ni P3 ; ne MP1 υ rogantur P1; eidem in commentario (Pl) codicis lectio probatur 581 Sit licet defensor, sit licet Ld; Sic licet defensor sit licet M; Sic, licet defensor sit, licet P1 R uersus 590—593 in M litteris uncialibus scripti 82 Sic Wilh. Meyer (cf. u. 614); SI MPlv VITVPERATVR M; uituperatns P1 (s. u. I.) v 594 locuntar M )
- Infelix est ille, qui uenerit illis in ore;
- Illi ferunt laudes et ille uictoria(m) damnis.
- Stat miser in medio mutus, cui plus dolet intus;
- Illi tonant Ore et ille silentio nummis.
- Obstrepit interea uox adornata diurnum,
- Et saepe fit causa melior mala pluscula dando.
- Hinc pretium quaerit sapiens, hinc uincere gaudet,
- Etsi praue gerat, dum sit modo uictor, aegrotat.
- Nil sua de causa tractat, cum lucra conatur;
- Spem subit alterius et sua(m) posterga remittit.
- Multi de successu rapiuntur saeculi silua;
- Dum gaudent in breuia, remanent a gratia Christi;
- Dum cupiunt multa oculo, dum augere quaerunt,
- Nec Deus est illis aliquid nisi saeculi uita.
153
154