Carmen Apologeticum
Commodianus
Commodianus. Commodiani Carmina. Dombart, Bernhard, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 15, 1887.
- Praedixerat autem discipulis cuncta de sese,
- Qualiter a populo pateretur Petro negante;
- Et quia de tumulis resurgeret tertio die,
- Dixerat et ipsud, et conpleuit omnia dicta.
- At ubi surrexit, uenit ad apostolos ipse
- Et stetit illis in medio: Pax uobis, inquit.
- Inter quos discipulos non adfuit unus orantes;
- Cui cum referrent, discredere coepit et addit:
- Si prius non digitum misero, ubi claui fuerunt
- Aut ubi percussus de lancea, non ego credo.